Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Postquam de sacramento Ordinis, in quo ministris Ecclesiae quaedam datur potestas ad dispensanda fidelibus sacramenta, determinavit Sanctus Thomas, consequenter de ministris sacramentorum, quibus potestas ordinis est collata, in generali determinat, quantum scilicet ad idoneitatem ipsorum .

I. Et ponit hanc conclusionem: A peccatoribus et malis, dummodo ordinem habeant, ecclesiastica possunt sacramenta conferri.

Probatur primo sic. Potestas ordinis perpetuo in ministris Ecclesiae manet. Ergo non tollitur per peccatum. Ergo etc. — Ambae consequentiae notae. — Probatur vero antecedens. Quia ministri Ecclesiae potentiam quandam in Ordinis susceptione, per quandam videlicet consecrationem, suscipiunt. Quod autem alicui rei per consecrationem acquiritur, perpetuo in eo manet. Cuius signum est, quod nihil consecratum iterato consecratur: scilicet, integrum manens.

Secundo. Nullus potest sacramenta dispensare, quantumcunque sit bonus, nisi potestatem accipiat dispensandi. Ergo nec per peccatum ille qui potestatem accepit, impeditur quominus sacramenta dispensare possit. — Consequentia probatur. Quia bonitati hominis opponitur malitia et peccatum. — Antecedens vero probatur, quia ea quae in sacramentis aguntur, facultatem humanam excedunt. Nihil autem potest in id quod eius facultatem excedit, nisi accepta aliunde potestate. Declaratur in aqua respectu calefactionis, et in balivo respectu coercendi cives.

Advertendum fundamentum huius rationis esse quod, sicut ex bonitate non habet quis ut possit sacramenta dispensare, ita ex malitia, quae bonitati opponitur, non habet ille qui potestatem accepit, a tali sacramentorum dispensatione impediri.

Tertio. Per habitum non datur neque tollitur nobis aliquod posse, sed tantum datur ut bene vel male aliquid agamus. In quo a potentia differt. Ergo, ex hoc quod aliquis sit bonus vel malus, non est potens vel impotens ad dispensandum sacramenta, sed idoneus vel non idoneus ad bene dispensandum. — Probatur consequentia. Quia homo dicitur bonus vel malus secundum virtutem vel vitium, qui sunt habitus quidam.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXIV, a. 6; et Quarto, d. v, q. II, a. 2 , quod mali ecclesiastica sacramenta ministrantes peccant, eo quod non conformentur ei cuius sunt instrumenta. Propterea hic dicitur quod malus non est idoneus ad bene dispensandum, idest, ad dispensandum secundum convenientiam et congruentiam sacramenti: licet sit idoneus ad dispensandum sacramenta simpliciter idoneitate sufficiente. Sufficit enim ad hoc ut quis sacramentum conferat, quod sit homo potestatem Ordinis habens.

Quarto. Ministri Ecclesiae in sacramentis non agunt in virtute propria, sed in virtute Christi, de quo dicitur Ioan. 1, Hic est qui baptizat. Ergo malitia ministrorum non impedit quin fideles salutem per sacramenta consequantur a Christo. — Probatur consequentia. Quia quod agit in virtute alterius, non assimilat sibi patiens, sed principali agenti: ut patet in instrumentis domus. — Antecedens vero probatur, quia ministri sicut instrumentum agere dicuntur.

II. Sed videtur quod haec ratio non sit efficax. Nam licet instrumentum non assimilet sibi effectum, sed principali agenti, si tamen sit indispositum et ineptum, non potest effectum ad similitudinem principalis agentis perducere: sicut propter defectum et malitiam instrumenti, non potest quandoque artifex effectum intentum inducere. Et sic licet malus minister non impediatur a dispensatione sacramenti quia oporteat effectum illi assimilari, ut scilicet ex ipso malus effectus producatur; potest tamen impediri propter eius indispositionem et ineptitudinem ad effectum principalis agentis, scilicet Christi.

Respondetur quod duplex potest esse indispositio in instrumento: una per quam indisponitur ad suscipiendam motionem et virtutem principalis agentis, quae scilicet est carentia alicuius perfectionis sibi debitae inquantum est instrumentum; alia per quam in seipso est imperfectum, utpote carens aliqua perfectione sibi debita inquantum est talis res, non autem inquantum est instrumentum. Per primam imperfectionem potest instrumentum impediri a productione effectus principalis agentis; non autem per secundam, quia ista accidentaliter se habet ad ipsum inquantum est instrumentum: sicut chirurgici manus si sit arida, ita ut non possit ab ipso moveri, ab ipsa non poterit provenire curatio quam chirurgicus intendit; sed si sit disposita ad suscipiendum motum a chirurgico, quamvis aliqua aegritudine laboret, puta lepra, non impeditur a productione effectus principaliter intenti. Homo ergo malus, licet sit indispositus in seipso per privationem virtutis quam habere deberet, non est tamen indispositus inquantum est instrumentum divinae virtutis. Ad hoc enim ut secundum ordinationem possit moveri a Deo ad causandum instrumentaliter salutem et gratiam, per quam quis Christo assimilatur, per sacramenti ministrationem, sufficit quod sit homo ordinem habens. Et ideo per malitiam non impeditur quin verum sacramentum conferre possit. Secus autem esset si effectum oporteret ipsi malo ministro assimilari: quia, cum ipse sit male affectus secundum mentem, et sit gratia divina privatus, non posset in altero bonam mentis dispositionem et gratiam effective causare. Et ad hunc sensum procedit ratio Sancti Thomae.

III. Quinto. Si malitia ministri sacramenti effectum impedire posset, non posset homo habere fiduciam certam de sua salute, nec conscientia eius remaneret libera a peccato. Sed hoc est inconveniens. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia de malitia vel bonitate alterius hominis homo iudicare non potest, sed hoc est solius Dei, qui occulta cordis rimatur. — Confirmatur ista ratio. Quia si homo salutem consequi per sacramenta non speraret nisi a bono ministro dispensata, videretur spem suae salutis in homine aliqualiter ponere. Hoc autem est contra id quod dicitur Ierem. XVII, Maledictus etc. — Confitendum est igitur quod sacramenta sunt salutaria ex virtute Christi, sive per bonos sive per malos ministros dispensentur.

Sexto. Dominus etiam malis praelatis obedire docet, quorum tamen opera non sunt imitanda, ut patet Matth. XXIII. Ergo et malis ministris est obediendum. Ergo in eis manet Ordinis potestas. Ergo habent potestatem dispensandi sacramenta — Probatur prima consequentia. Quia multo magis obediendum est aliquibus propter hoc quod susceperunt ministerium a Christo, quam propter cathedram Moysi. — Secunda vero probatur, quia propter Ordinis potestatem eis obeditur.

Sed videtur quod haec ratio non sit efficax. Alicui enim obediendum est propter potestatem iurisdictionis in ipso existentem. Ergo ex eo quod malis praelatis aut malis ministris est obediendum, non sequitur quod possint sacramenta ministrare, sed tantum quod in subditos possint iurisdictionem exercere.

Dicitur, quod non solum propter potestatem iurisdictionis est alicui obediendum, sed etiam propter Ordinis potestatem: nam confitens tenetur obedire sacerdoti sibi poenitentiam satisfactoriam iniungenti. Et de tali potestate ratio procedit. Unde, ut ostenderet Sanctus Thomas de hac Ordinis potestate loqui, non autem de potestate iurisdictionis, assumpsit quod propter Ordinis potestatem malis ministris obeditur.

Per hoc autem, inquit Sanctus Thomas, excluditur error dicentium quod omnes boni possunt sacramenta ministrare, et nulli mali.

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work