Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Secundum quod praemittit Sanctus Thomas1, est quod humanae naturae assumptio potissime competit Verbo Dei. Addit potissime, quia non negatur quidem quin et Pater et Spiritus Sanctus possint naturam assumere: sed tamen convenientius erat ut Filius eam assumeret.
Probatur autem hoc primo quia, cum assumptio humanae naturae ad salutem hominum ordinetur; salus autem ipsius ultima sit ut secundum intellectivam partem perficiatur contemplatione Primae Veritatis: oportuit per Verbum, quod secundum emanationem intellectualem procedit, naturam humanam assumi. — Adde: quia sic persona assumens proportionatur fini assumptionis.
Secundo, quia quaedam affinitas videtur maxime Verbi ad naturam humanam. Quod patet quia homo propriam speciem sortitur secundum quod est rationalis. Verbum autem rationi affine est. Cuius duplex est signum. Unum est quod apud Graecos logos et verbum et ratio dicitur. Alterum est quia Sacra Scriptura nomen imaginis et Verbo attribuit, ut patet Coloss. 1; et homini, ut patet I Cor. xi.
Advertendum quod idem nomen non videtur plures naturas, aut plura distincta secundum essentiam significare, nisi ratione alicuius affinitatis inter illa. Impositor enim nominis imponit nomen ab aliqua rei proprietate. Et ideo diversis rebus idem nomen non imponeret nisi aliquas proprietates in illis similes et affines inveniret: ut tale nomen non secundum simplicem aequivocationem accipiatur, sed secundum quandam analogiam. Propterea Sanctus Thomas optime a signo arguit esse quandam affinitatem inter Verbum et rationem, ex hoc quod eodem nomine apud Graecos significantur.
Tertio quia, cum Verbum non solum ad rationalem creaturam, sed etiam universaliter ad omnem creaturam quandam affinitatis rationem habeat, eo quod contineat rationes omnium creatorum a Deo, convenienter unitum est creaturae, scilicet naturae humanae.
Hanc quaestionem pertractat Sanctus Thomas Tertia, q. iii, a. 8; et III Sent., d. I, q. ii, a. 2.