Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Excluso errore circa Christi divinitatem, vult Sanctus Thomas excludere errores circa corpus ipsius. Et triplicem errorem excludit: unum in hoc capite; alterum capite sequenti; tertium capite xxxi.

I. Primus ergo error fuit Manichaeorum, dicentium Dei Filium non verum corpus, sed phantasticum assumpsisse. Unde nec verus homo esse potuit, sed apparens; neque ea quae secundum hominem gessit, in veritate fuisse consequitur, sed in quadam assimilatione.

Contra autem hunc errorem arguit Sanctus Thomas primo, quia haec positio Scripturae auctoritatem evacuat. Cum enim similitudo carnis caro non sit, et sic de ceteris, mentitur Scriptura dicens quod Verbum caro factum est, quod ambulavit, quod comedit, etc. Si autem vel in modico auctoritati Scripturae derogetur, iam nihil in fide nostra fixum esse poterit, quae Sacris Scripturis innititur: iuxta illud Ioan. xx, Haec autem etc.

II. Si dicatur quod propter hoc non oportet veritatem Sacrae deesse Scripturae, quia rerum similitudines aequivoce ac figurate rerum ipsarum nominibus nuncupantur; et ipsa Sacra Scriptura consuevit illo modo loquendi uti, ut est illud I Cor. x, Petra autem erat Christus, et similia: — contra hoc instatur primo, quia non competit Sacrae Scripturae ut narrationem totam unius facti sub tali aequivocatione proponat, ita quod ex aliis Scripturae locis manifesta veritas haberi non possit: quia ex hoc non eruditio hominum, sed magis deceptio sequeretur, contra illud Rom. xv, Quaecumque scripta etc.; et II ad Tim. iii, Omnis Scriptura etc.

Secundo, quia esset tota evangelica narratio poetica et fabularis: contra illud quod dicitur II Pet. 1, Non indoctas etc.

  1. Ad rationem autem huius opinionis dicitur quod, sicubi Scriptura narrat aliqua quae apparentiam, et non rerum existentiam habuerunt, ex ipso modo narrationis hoc intelligere facit: ut patet Gen. xviii, cum dicitur, Cumque elevasset etc.

Dicitur secundo, Isaiam et Ezechielem et alios prophetas aliqua alia descripsisse quae imaginarie visa sunt, errorem non generat: quia huiusmodi ponunt non in narratione, sed in prophetiae descriptione. Et tamen semper aliquid addunt per quod apparitio designatur: sicut Isaiae vi, Vidi Dominum etc.; et Ezech. viii, Emissa similitudo etc.

Dicitur tertio, quod aliqua in Scripturis de rebus divinis per similitudinem dici, errorem non potest generare. Tum ex vilitate rerum a quibus sumuntur similitudines. — Tum quia inveniuntur aliqua proprie dicta in Scripturis per quae veritas expresse manifestatur, quae sub similitudinibus in aliis locis occultatur. Quod quidem in proposito non accidit: cum nulla Scripturae auctoritas veritatem eorum quae de humanitate Christi dicuntur, excludat.

  1. Si dicatur quod immo hoc invenitur: quia ad Rom. viii dicitur, Misit Deus etc.; et Philipp. ii, in similitudinem etc. — respondetur primo, quod Apostolus non dicit solum in similitudinem carnis, sed addit peccati: quia Christus veram quidem carnem habuit, sed non carnem peccati, sed similem illi, scilicet passibilem, qualis facta est caro hominis ex peccato.

Dicitur secundo, quod in illa auctoritate ad Philipp. fictionis intellectus excluditur per hoc quod dicitur, formam servi accipiens: ubi manifestum est formam pro natura poni, non pro similitudine, ex eo quod dixerat, qui cum in forma Dei esset, ubi pro natura ponitur forma. — Excluditur etiam fictio per hoc quod dicitur, factus obediens usque ad mortem. — Similitudo igitur in illa auctoritate pro natura et similitudine speciei sumitur: sicut omnes homines similes specie dicuntur.

III. Secundo principaliter arguitur, quia, discipulis videntibus Christum ambulantem super mare, et putantibus ipsum phantasma esse, hanc Dominus ab eis suspicionem removit, cum inquit, Habete fiduciam etc. Non enim videtur rationabile quod aut discipulos lateret ipsum corpus phantasticum assumpsisse, cum electi essent in testimonium veritatis: aut, si eos non latebat, existimatio phantasmatis tunc eis timorem non incusserit.

Tertio, quia post Resurrectionem, ut dicitur Lucae ult., existimantibus discipulis se spiritum videre, dixit eis Dominus, Palpate et videte etc. Frustra enim se palpandum praebuisset, si non nisi phantasticum corpus habuisset.

Quarto. Si corpus Christi fuit phantasticum, et non vere manducavit et bibit, neque vere visus est et palpatus, sequitur non esse verum testimonium Apostolorum de Christo. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia non potest sumi efficax testimonium veritatis per ea quae non in rei existentia, sed solum in apparentia sunt gesta. — Falsitas consequentis probatur. Tum quia Apostoli seipsos idoneos Christi testes ostendunt: ut patet Act. x, et in principio Epistolae Ioannis. Tum quia inanis fuisset eorum praedicatio, et inanis fides nostra: ut dicitur I Cor. xv.

Quinto. Sequitur quod Christus vere non est mortuus; et consequenter quod non vere resurrexit. Ergo Apostoli hoc praedicantes sunt falsi testes: ut arguitur ibidem, scilicet I Cor. xv.

Sexto. Fuisset in Christo aliqua falsitas, si ea quae de ipso dicuntur, in apparentia tantum fuissent: quia falsum est quod non est ut videtur. Sed in Christo non fuit aliqua falsitas: quia adventus eius in mundum fuit ad manifestationem veritatis, ut dicitur Ioan. xviii; falsitas autem non est idonea via ad veritatem, iuxta illud Eccli. xxxiv, A mendace etc. Ergo etc.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xvii, a. 1, quod, cum veritas et falsitas inveniatur in rebus in ordine ad intellectum, per comparationem ad intellectum nostrum dicitur res falsa quae nata est de se facere falsam existimationem. Et ideo ea quae in exterioribus accidentibus habent similitudinem aliarum rerum, dicuntur falsa secundum illam rem: eo quod innatum sit nobis per ea quae exterius apparent, de rebus iudicare. Propterea bene hic dicitur, et est de mente Aristotelis V Metaph., falsum esse, scilicet ex parte rei, quod non est ut videtur, idest, quod habet alterius rei similitudinem.

Septimo. Cum dicamur, Rom. viii, in sanguine Christi iustificati, et Apoc. v, redempti, si Christus non habuerit verum sanguinem, non vere pro nobis ipsum fudit. Ergo neque vere iustificati, neque vere redempti sumus. Ergo ad nihil utile est esse in Christo.

Octavo. Sequitur quod nihil novum in Christi adventu accidit: quia et in Veteri Testamento Deus apparuit Moysi et prophetis secundum multiplices figuras. Sed hoc totam doctrinam Novi Testamenti evacuat. Ergo etc.

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work