Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Ad quintam difficultatem1, dicit primo Sanctus Thomas, quod secundum praedicta possumus ponere fractionis subiectum dimensiones per se subsistentes. Dicit secundo, quod, huiusmodi dimensionibus fractis, substantia corporis Christi non frangitur: eo quod totum corpus Christi sub qualibet portione remaneat; cum sit in hoc sacramento per substantiam suam ex vi sacramenti, dimensiones autem eius sint ibi ex naturali concomitantia; e contrario ei secundum quod corpus naturaliter est in loco; quia corpus naturale est in loco mediantibus dimensionibus, quibus loco commensuratur. Dicit tertio, pro declaratione praedictorum, quod alio modo se habet aliquid substantiale ad id in quo est; et alio modo aliquid quantum. Quantum enim ita est totum in aliquo toto quod totum non est in parte, sed pars in parte, sicut totum in toto. Et simili modo est in loco: eo quod sit in loco mediantibus dimensionibus. — Si autem aliquod substantiale totum sit in aliquo toto, etiam totum est in qualibet parte eius. Declaratur in specie aquae, et in anima. Quia igitur corpus Christi est in sacramento ratione suae substantiae, in qua conversa est substantia panis, dimensionibus eius manentibus; sicut tota species panis erat sub qualibet parte dimensionum, ita et integrum corpus Christi. Et consequenter fractio illa non attingit corpus Christi: sed subiectum eius sunt dimensiones panis et vini, sicut et aliorum accidentium diximus2 eas esse subiectum. II. Circa primum dictum, advertendum quod in fractione sacramenti videtur duplex esse mutatio: scilicet motus localis partium; et corruptio quantitatis totalis. Constat autem quod motus localis est in eo quod localiter movetur. Similiter, quod corruptio formae totius non est aliud quam ipsa forma tendens de esse in non esse. Cum ergo dicitur quod talis fractio est subiective in ipsis dimensionibus, intelligitur quantum ad ipsum motum localem partium. Nam corruptio totalis quantitatis non est proprie loquendo in ipsa quantitate, neque in partibus eius, sicut in subiecto, sed est ipsa quantitas. Et ideo, sicut quantitas ipsa est sine subiecto, ita et talis corruptio. Circa secundum dictum, advertendum quod idcirco ex eo quod dimensiones corporis Christi sunt in sacramento per concomitantiam ad substantiam, dicitur corpus ipsum esse e contrario ei secundum quod corpus naturaliter est in loco, eo quod corpus naturale sit in loco mediantibus dimensionibus, quibus commensuratur loco, quia videlicet ipsae dimensiones sunt sibi ratio existendi in loco: corpus autem Christi non est in sacramento mediantibus suis dimensionibus, cum illae ibi non sint ex vi sacramenti, sed e contrario ipsae dimensiones in sacramento sunt ratione substantiae corporis Christi, ita quod ipsa corporis substantia est illis ratio quod sint in sacramento. Circa tertium dictum, advertendum, cum dicitur animam esse totam in qualibet parte, quod hoc non intelligitur de omni totalitate animae, sed tantum de totalitate essentiae et perfectionis. Nam anima intellectiva secundum totalitatem virtutis, non est in qualibet parte corporis, sed secundum diversas virtutes, est in diversis partibus. Si quae autem animae sunt per accidens extensae ad extensionem corporis, ut de animabus imperfectorum animalium existimatur, et de animabus plantarum: illae neque secundum totalitatem virtutis, neque secundum totalitatem quantitatis dimensivae ipsis per accidens convenientem, sunt in qualibet parte totae, sed diversae partes in diversis partibus. III. Sed circa hoc tertium dictum occurrit dubium. Non enim videtur sufficienter ostendere Sanctus Thomas quod corpus Christi non dividatur ad divisionem dimensionum subsistentium, quia sit ibi ratione suae substantiae, sit autem substantia tota in qualibet parte. Posset enim dici quod, licet substantia corporis Christi sit tota in qualibet parte secundum totalitatem essentiae, non est tamen tota in qualibet parte secundum totalitatem dimensivam, quam habet etiam in sacramento existens: sicut albedo extensa est quidem tota secundum essentiam in qualibet parte albi, non autem secundum totalitatem quantitativam. Et ideo poterit dividi corpus Christi ad divisionem illarum dimensionum: sicut albedo dividitur ad divisionem albi. Respondetur quod optime procedit Sanctus Thomas, si bene inspiciatur. Ut enim dictum est supra3, licet quantitas corporis Christi det substantiae existenti in sacramento esse divisibile et partibile intrinsece, non tamen dat sibi partibilitatem in ordine ad extrinsecum: eo quod ipsa substantia non habeat quod sit praesens dimensionibus panis ratione propriarum dimensionum, sed e contrario dimensiones sunt ibi ratione substantiae. Et quia substantiae, in quantum substantia est, convenit ut indivisibiliter sit in eo in quo est, et sit tota in qualibet parte: ideo et quantitas in sacramento eundem essendi modum habet. Unde non potest dici quod substantia corporis Christi sit ibi tota secundum essentiam indivisibiliter, divisibiliter autem secundum quantitatem extensivam, sicut albedo: nam albedo in ipso subiecto in quo est, divisibilis est, quia ipsam extensionem et divisibilitatem habet ex ipsa quantitate subiecti.