Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Quia praedictis nominibus Sacra Scriptura utitur etiam ad creationem rerum ostendendam, ut patet Iob xxxviii, Quis est pluviae pater etc.; ne nihil aliud ex praedictis nominibus credatur intelligi quam creationis efficientia1, ostendit Sanctus Thomas, ex Sacrae Scripturae locis, generationem aliquid amplius quam creationem dare intelligere: ex eo videlicet quod quem filium et genitum nominabat, Deum etiam esse non tacet2.
Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, opiniones haereticorum narrat, capitulis sequentibus.
Quantum ad primum, arguit auctoritate Ioan. I, In principio erat Verbum etc. Verbi enim nomine Filium intelligi ex sequentibus ostenditur, cum dicitur, Verbum caro etc. Item Pauli, ad Titum III, Apparuit benignitas etc. - Idem ex Veteri Testamento ostenditur, in quo Christus Deus nominatur, ut in Psalmo, Sedes tua Deus etc. Quod de Christo dici apparet ex eo quod subditur, Propterea unxit te etc.
Adverte quod, quia Christus unctus dicitur, ex eo quod Scriptura eum quem dicit Deum esse, unctum quoque a Deo subiungit, convenienter ostenditur de Christo illud esse dictum.
Confirmatur etiam autoritate Isaiae IX, Parvulus datus est etc.
Ex istis infert Sanctus Thomas quod, cum ex Sacra Scriptura Filium Dei, a Deo genitum, Deum esse doceamur; Filium autem Dei Iesum Christum Petrus confessus sit, dicens, Tu es Christus Filius Dei vivi: sequitur Christum et Unigenitum esse et Deum.