Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Postquam ostendit Sanctus Thomas quae sit materia sacramenti Eucharistiae, quia videlicet est panis et vinum, vult ostendere qualis huiusmodi materia esse debeat, scilicet qualis panis et quale vinum1. Et ponit tres conclusiones.
I. Prima est: Nec ex alio pane quam qui ex granis tritici conficitur, neque ex alio liquore quam qui ex uvis exprimitur, hoc sacramentum confici potest; neque si pani et vino tanta alienae materiae admixtio fieret quod species solveretur.
Probatur. Necesse est eas conditiones panis et vini in hoc sacramento servari quae sunt de ratione panis et vini: cum ex pane et vino hoc sacramentum conficiatur. Sed vinum non dicitur nisi quod ex uvis exprimitur, nec panis dicitur proprie nisi qui ex granis tritici conficitur: alii vero qui dicuntur panes, pro supplemento panis in usum venerunt; et similiter alii liquores in usum vini. Ergo etc.
-
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. lxxiv2; et IV Sent., d. xi, q. ii3, quod, cum generans generet sibi simile in specie, si qua frumenta sint quae ex semine tritici generari possint, sicut ex grano seminato in malis terris nascitur siligo, panis ex tali frumento confectus potest esse materia huius sacramenti, licet frumentum illud alio nomine, propter aliquam diversitatem accidentium, significetur: talis enim vere dicitur panis triticeus, cum granum ex quo conficitur, eiusdem speciei sit cum grano tritici. Ex aliis autem frumentis, quae nullo modo possunt ex grani semine generari, ut est hordeum, spelta, far, non potest confici panis qui sit materia conveniens huius sacramenti: cum non sint eiusdem speciei cum tritico.
-
Advertendum secundo, quod aliquando est tanta corruptio panis et vini quod solvitur species: id quod ex solutione continuitatis et ex saporis et coloris atque aliorum accidentium mutatione deprehendi potest. Et tunc ex tali materia non potest confici; sicut ex aceto confici non potest; neque ex amido, cum fiat ex tritico corrupto; licet quidam contrarium dicant. Aliquando vero est solum dispositio ad corruptionem: quod aliqualis immutatio saporis declarat. Et tunc ex tali materia potest confici sacramentum, sicut ex vino acido: licet conficiens peccet propter irreverentiam sacramenti.
II. Secunda conclusio est: Ex pane fermentato et ex pane azymo hoc sacramentum confici potest.
Probatur. Esse fermentatum vel esse azymum, non est de ratione panis, sed utrolibet existente, species panis salvatur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia si qua pani triticeo et vino vero accidunt quae non sunt de ratione panis et vini, iis praetermissis, potest verum confici sacramentum.
Confirmatur conclusio primo: quia diversae ecclesiae in hoc diversum usum habent.
Confirmatur secundo: quia utrumque congruere potest significationi sacramenti: azymi scilicet panes, secundum Gregorium, in Registro4, puritati carnis Christi; fermentatum vero unioni Verbi divini cum carne.
III. Tertia conclusio est: Convenit magis puritati corporis mystici, idest Ecclesiae, quae in hoc sacramento configuratur, usus azymi panis. Declaratur auctoritate Apostoli, I Cor. v, dicentis, Pascha nostrum etc.
IV. Per hoc excluditur error dicentium in azymo hoc sacramentum celebrari non posse. Qui utique error etiam evidenter Evangelii auctoritate destruitur: cum et Matth. xxvi, et Marc. xiv, et Luc. xxii, dicatur quod Dominus prima die azymorum Pascha cum discipulis suis comedit. Constat enim quod non erat licitum secundum legem, ut prima die azymorum fermentatum in domibus Iudaeorum inveniretur, ut patet Exodi xii. Unde, cum Dominus, quandiu fuit in mundo, legem servaverit, manifestum est quod panem azymorum in suum corpus convertit et discipulis sumendum dedit.
-
Dicunt tamen quidam ipsum, imminente passione, diem azymorum praevenisse, et tunc fermentato pane eum fuisse usum. Quod nituntur ostendere, tum ex eo quod Ioan. xiii dicitur, Ante diem festum paschae etc. — Tum ex eo quod Ioan. xviii dicitur, sexta feria, qua Christus est crucifixus, Iudaeos non intrasse praetorium Pilati ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. Pascha autem dicuntur azyma. Et sic concluditur quod cena fuit ante azyma celebrata.
-
Sed ad hoc respondet Sanctus Thomas: cum festum azymorum septem diebus celebraretur; inter quas prima erat sancta atque praecipue solemnis inter alias, scilicet quintadecima mensis; et apud Iudaeos solemnitates a praecedenti vespere inciperent; quartadecima die ad vesperam incipiebant comedere pascha, ut patet Exodi xii, et eadem die immolabatur agnus paschalis. Ideo ab aliis Evangelistis prima dies azymorum dicitur quartadecima dies mensis: quia ad vesperam comedebant azyma, et tunc immolabatur agnus paschalis. Hoc autem secundum Ioannem, erat ante diem festum paschae, idest ante quintamdecimam diem, qui erat solemnior; in quo Iudaei volebant comedere pascha, idest azymos panes; non autem agnum paschalem.
Ex istis infert Sanctus Thomas planum esse quod Christus ex azymo pane corpus suum consecravit: et ideo Latinorum ecclesia rationabiliter pane azymo utitur in hoc sacramento.
IV. Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae in locis praeallegatis5, quod etiam consuetudo Graecorum aliquam rationem habet: videlicet, et propter significationem, quam tangit Gregorius; et in detestationem haeresis Nazaraeorum, sive Ebionitarum6, qui legalia Evangelio miscebant. In primitiva enim ecclesia Apostoli in azymis celebrabant: et hunc morem Romana ecclesia ab Apostolis accepit, ut Innocentius tradit7: Sed postea, imminente haeresi quod simul cum Evangelio essent observanda legalia, sancti patres, ut Leo Papa dicit8, ne eis viderentur consentire, voluerunt ad tempus9 hoc sacramentum ex fermentato confici. Cessante deinde hac haeresi, ad pristinum morem Romana quidem rediit ecclesia: sed Graeci morem illum, ad tempus institutum, servare perpetuo voluerunt.
- Advertendum ulterius, ut inquit Sanctus Thomas in locis praeallegatis, quod licet in utroque pane sacramentum confici possit, peccaret tamen presbyter in ecclesia Latinorum celebrans de pane fermentato. Ut enim patet Extra, de Celebratione missae, cap. Litteras10, punitur sacerdos qui in pane fermentato celebrare praesumpsit. Peccaret etiam presbyter Graecus in ecclesia Graecorum celebrans de azymo pane, utpote ecclesiae suae ritum pervertens.