Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Sicut ostendit Sanctus Thomas effectus divinos qui toti creaturae conveniunt, convenienter in Sacra Scriptura Spiritui Sancto attribui1; ita vult ostendere effectus creaturae rationali particulariter collatos sibi etiam attribui convenienter2. Et primo, hoc ostendit de illis effectibus quos Deus rationali creaturae largitur; secundo, de effectibus quibus Spiritus Sanctus eam movet in Deum, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ostendit primo, quod caritas datur nobis per Spiritum Sanctum, et quod etiam ipse Spiritus Sanctus datur. Probat autem sic. Ex hoc quod divinae perfectioni assimilamur utcumque, huiusmodi perfectio a Deo nobis dari dicitur: sicut sapientia nobis a Deo donatur secundum quod sapientiae divinae utcumque assimilamur. Ergo ex hoc quod, Deum amantes, assimilamur amori quo Deus seipsum amat, qui est Spiritus Sanctus, nobis Spiritus dari dicitur. — Confirmatur auctoritate Apostoli, Rom. v, Caritas Dei etc.
Advertendum quod non vult Sanctus Thomas per hoc ostendere ipsam divinam personam in seipsa nobis dari, hoc enim inferius3 ostendet: sed vult modum loquendi Scripturae cum inquit Spiritum Sanctum nobis dari, manifestare. Intelligitur enim secundum suam similitudinem. Sicut enim, cum datur nobis aliqua perfectio quae est divinae sapientiae similitudo, dicitur dari nobis sapientia divina; ita, cum datur nobis caritas, qua Deum amamus, quae est quaedam similitudo divini amoris et Spiritus Sancti, quo Deus seipsum amat, dicitur dari nobis divinus amor atque Spiritus Sanctus.
- Pro maiori autem declaratione, notat Sanctus Thomas quod ea quae a Deo in nobis sunt, reducuntur in Deum et sicut in causam efficientem, et sicut in causam exemplarem. Primum est secundum quod virtute divina operativa aliquid in nobis efficitur. Secundum vero est inquantum id quod in nobis a Deo est, aliquo modo Deum imitatur. Ex quo infertur quod, cum eadem sit virtus omnium divinarum personarum, oportet id quod Deus in nobis efficit, esse ab omnibus divinis personis simul effective. Verbum tamen sapientiae, quo Deum cognoscimus, nobis a Deo immissum, est proprie repraesentativum Filii; et amor quo Deum diligimus, est repraesentativum proprie Spiritus Sancti; idest, illud refertur in Filium tanquam in causam exemplarem, istud vero in Spiritum Sanctum. Et sic caritas in nobis, licet sit effectus totius Trinitatis, quodam tamen speciali modo dicitur esse in nobis per Spiritum Sanctum, idest tanquam per causam exemplarem, quia amor creatus habet similitudinem ad Spiritum Sanctum ratione suae processionis, inquantum procedit ut amor.
II. Ostendit secundo Sanctus Thomas quod oportet Spiritum Sanctum in nobis esse, quandiu caritas est in nobis. Probatur. Caritas in nobis est per Spiritum Sanctum, et per eum tenetur in esse. Ergo etc. — Probatur antecedens quoad secundam partem. Quia effectus divini non solum divina operatione esse incipiunt, sed etiam tenentur in esse. — Consequentia vero probatur quia, cum operans et operatum in actu oporteat simul esse, nihil operari potest ubi non est. Et sic necesse est ut, ubicumque est aliquis effectus Dei, ibi sit et ipse Deus effector. — Confirmatur auctoritate Apostoli, I Cor. iv, Nescitis etc.
III. Ostendit tertio, quod per Spiritum Sanctum etiam Pater et Filius in nobis habitant, et nos quoque in Deo sumus. Primum ostenditur quia per Spiritum Sanctum Dei amatores constituimur. Omne autem amatum, inquantum huiusmodi, est in amante, ut superius4 est ostensum. — Confirmatur auctoritate Ioan. xiv, Ad eum etc.; et I Ioan. iii, In hoc etc.
Secundum vero ostenditur, quia Deus maxime amat quos sui amatores per Spiritum Sanctum constituit: Proverb. viii, Ego diligentes etc.; et I Ioan. iv, Non quasi nos etc. Omne autem amatum est in amante.
Confirmatur utraque pars simul auctoritate I Ioan. iv, Qui manet etc.
IV. Ostendit quarto, quod convenienter per Spiritum Sanctum dicuntur hominibus secreta revelari. Probatur. Quia per ipsum amici Dei constituimur. Est autem hoc amicitiae proprium, quod amico aliquis sua secreta revelat: cum amicitia coniungat affectus, et faciat quasi cor unum. Unde et Dominus, Ioan. xv, Iam non dicam etc. — Confirmatur auctoritate Apostoli, I Cor. II, Scriptum est etc.
Ex iis sequitur quod convenienter etiam homo per Spiritum Sanctum divina loquitur mysteria, ut dicitur I Cor. xiv, Matth. x, et II Pet. I, atque etiam in Symbolo: quia ex iis quae homo novit, formatur eius loquela.
V. Ostendit quinto, quod convenienter omnia dona Dei per Spiritum Sanctum nobis donari dicuntur: iuxta illud I Cor. XII, Alii datur etc. Probatur. Quia unitas affectus inter amicos requirit quod ea quae habet, amico communicet: unde amicitiae proprium ponitur velle et facere bonum amico. Propterea I Ioan. III, dicitur quod qui habuerit substantiam etc. Hoc autem in Deo maxime locum habet, cuius velle est efficax ad agendum.
Ostendit sexto, quod per Spiritum Sanctum Deo configuramur; ad bene operandum habiles reddimur; et ad beatitudinem nobis via praeparatur: quae tria insinuat nobis Apostolus, II Cor. I, Unxit nos Deus etc.; et Ephes. I, Signati etc. Probatur. Quia ad hoc ut homo ad divinae fruitionis beatitudinem, quae Deo secundum naturam est propria, perveniat, necesse est ut per spirituales perfectiones Deo assimiletur; et secundum eas operetur; et tandem praedictam beatitudinem consequatur. Declaratur exemplo corporis ad locum ignis pervenientis. Dona autem spiritualia nobis per Spiritum Sanctum dantur.
Ostendit septimo, quod convenienter Spiritui Sancto adoptio filiorum Dei attribuitur: ad Rom. VIII, Accepistis etc. Probatur. Quia ex benevolentia quam quis habet ad aliquem, contingit quod eum sibi adoptat in filium.
Ostendit octavo, quod per Spiritum Sanctum nobis a Deo remittuntur peccata: Ioan. xx; et Matth. XII. Probatur. Quia per hoc quod aliquis amicus alterius constituitur, omnis offensa removetur: quia amicitia contrariatur offensae; unde Proverb. x, Universa delicta. Per Spiritum Sanctum autem amici Dei constituimur.
Ex hoc sequitur quod per Spiritum Sanctum renovari dicimur et purgari, sive lavari: Psalmo, Emitte Spiritum etc.; et Ephes. IV, Renovamini etc.; et Isaiae IV, Si abluerit etc.