Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

I. Secundo loco agit Sanctus Thomas de distinctione sacramentorum veteris et novae legis. Et ponit hanc conclusionem. Sacramenta quae incarnationem Christi praecesserunt, significabant, et quodammodo repromittebant salutem: sacramenta autem quae Christi passionem consequuntur, salutem hominibus exhibent, et non solum signando demonstrant. Probatur. Sacramenta talia esse oportet ut congruant saluti factae per Christum: cum ex passione Christi efficaciam habeant, et ipsam quodammodo repraesentent. Sed haec salus ante Christi incarnationem et mortem erat quidem promissa, sed non exhibita: Verbum autem incarnatum et passum est salutem huiusmodi operatum. Ergo etc. 2. Per hoc excluditur duplex error. Primus est Iudaeorum dicentium sacramenta legalia, quia a Deo sunt instituta, esse in perpetuum observanda: cum Deus non poeniteat neque mutetur. — Ad quos dicitur quod fit absque mutatione disponentis et poenitentia, ut diversa disponat secundum congruentiam temporum diversorum: ut patet in patrefamilias. Et sic Deus congruenter alia sacramenta et praecepta tradidit ante incarnationem, et alia post incarnationem. Secundus error, et irrationabilior, fuit Nazaraeorum et Ebionitarum, dicentium sacramenta legalia simul cum Evangelio esse servanda. Implicant enim contraria: quia, dum sacramenta evangelica servant, profitentur incarnationem et alia Christi mysteria esse perfecta; dum autem legalia servant, profitentur ea esse futura. II. Circa praedicta dubium duplex occurrit. Primum est circa differentiam sacramentorum novae legis et veteris. — Secundum est circa observationem legalium .

  1. Circa primum dubitatur, quia vult Sanctus Thomas sacramenta novae legis a sacramentis veteris legis differre in hoc, quod illa significant tantum et promittunt salutem, ista vero salutem efficiunt. Ex hac enim differentia sequitur, cum salus humana a gratia formaliter dependeat, eo quod per gratiam fiat remissio peccatorum et fiat homo vita aeterna dignus, quod sacramenta veteris legis non conferebant gratiam, sed bene sacramenta novae legis. Contra hoc autem arguitur. Primo. Gratia producitur per creationem. Ergo sacramenta novae legis non sunt causa gratiae, sicut nec sacramenta veteris legis. — Probatur consequentia. Quia in praecedentibus ostensum est virtutem creandi nulli posse communicari creaturae: neque inquam sicut principali agenti, neque sicut instrumento. Secundo: et est argumentum Aureoli apud Capreolum, in Quarto, d. 1, q. II . Si sacramenta praedicta illo solum modo differant, sequitur quod sint aequalis dignitatis. — Probatur consequentia, supposito quod in circumcisione conferebatur gratia ut etiam concedit Sanctus Thomas: Nobilitas instrumenti, et cuiuslibet ordinati in finem, sumitur ex ratione utilitatis. Sed tantae utilitatis erat circumcisio sicut modo est baptismus, si in utroque confertur gratia. Ergo etc.
  2. Circa secundum dubitatur , quia videtur velle Sanctus Thomas quod post publicationem Evangelii non poterant legalia observari. Contra hoc autem arguit Scotus in Quarto, d. III, q. IV , quia Act. XXI legitur de Paulo quod ascendit in Ierusalem et ibi, de consilio Iacobi et aliorum fratrum, post quartam synodum habitam Ierosolymis, purificatus secundum legem, ascendit in templum et obtulit sacrificium. III. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXII ; et Quarto, d. I et II, quod sacramenta veteris legis, ut sacrificia, oblationes, decimae et huiusmodi, nullo modo gratiam conferebant ex aliqua virtute eis inhaerente; nec etiam in ipsis conferebatur gratia, nisi forte ex devotione suscipientis; excepta circumcisione , in qua gratia utique conferebatur, sed non ex aliqua virtute ei inhaerente. Ratio huius est, quia sacramenta habent virtutem iustificandi ex passione Christi: inquantum videlicet continent in se virtutem profluentem a Christo incarnato et passo. Id autem quod nondum est in rerum natura, non movet secundum usum exteriorum rerum: licet possit movere secundum quod praecedit in actu animae, eo modo quo finis dicitur movere dum est in intentione. Ideo virtus passionis Christi non poterat, antequam ipsa passio esset in actu, iustificare per sacramenta, quae in exteriorum usu rerum consistunt: licet per fidem resurrectionis Christi iustificarentur antiqui Patres, sicut et nos. Sacramenta autem novae legis iustificant effective, inquantum virtute eis inexistente a passione Christi, ut superius dictum est, causant in nobis gratiam. Unde sacramenta antiquae legis erant signum salutis futurae per Christum, inquantum ipsam Christi passionem et alia ipsius mysteria praefigurabant, sed non erant causa salutis: sacramenta autem novae legis sunt et signa salutis et causa, inquantum et gratiam significant in nobis existentem, et ipsam causant in suscipiente rite sacramentum. Propterea bene assignans Sanctus Thomas horum sacramentorum distinctionem, inquit quod illa repraesentabant et promittebant salutem; ista vero exhibent salutem, et non solum significant.

Considerandum secundo, quod duplex est instrumentum: quoddam quod sua actione attingit ultimam perfectionem quam principale agens intendit; quoddam vero quod ipsam ultimam perfectionem non attingit, sed aliquam ipsius dispositionem. Semper tamen instrumentum, inquantum est instrumentum, pertingit ad aliquid ultra id quod competit sibi secundum suam naturam. Sacramenta ergo dicuntur causa salutis et gratiae, non quia sua actione gratiam attingant, cum gratia a solo Deo creetur in anima: sed quia ad ipsam gratiam disponunt, causando aliquid in anima inquantum sunt instrumenta divinae virtutis, puta characterem vel ornatum, quo anima ad suscipiendam gratiam fit disposita.

IV. Impugnatur autem a Scoto et ab aliis hic modus ponendi sacramentum esse causam gratiae dispositive per characterem vel ornatum quem in anima causat immediate. Sed horum impugnationes a Capreolo, in I dist. Quarti, sufficientissime dissolvuntur. Unam tantum Scoti obiectionem, in I dist. Quarti, similem dubio moto adducam, quae talis est. Creatura non potest agere instrumentaliter ad terminum creationis, et maxime substantia corporea. Sed ista dispositio ad gratiam, quae dicitur character aut ornatus, est terminus creationis: quia est simpliciter forma supernaturalis, et non est educibilis de potentia naturali materiae. Ergo ad ipsam non potest agere instrumentaliter agens corporeum, cuiusmodi est sacramentum.

Respondetur quod aliter est de forma principali quam agens supernaturale intendit: et aliter de dispositione ad talem formam. Non inconvenit enim formam principalem esse omnino supernaturalem, non posseque nisi ab agente supernaturali produci; et tamen dispositionem ad talem formam posse instrumentaliter ab agente naturali produci, licet non virtute naturae, sed virtute supernaturali sibi data; sicut videmus virtute humani seminis causari dispositionem ultimam ad animam intellectivam, et tamen a solo Deo anima intellectiva creatur.

Unde ad Scotum dicitur quod minor est falsa. Ad probationem dicitur quod formam esse omnino supernaturalem, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia nullo modo ab agente naturali, neque inquam virtute propria neque virtute superaddita, produci potest, nec educi de potentia materiae: et sic negatur characterem aut ornatum esse formam supernaturalem omnino. Alio modo, quia de potentia materiae educi non potest, nec ab agente naturali virtute propriae naturae produci, licet ab ipso instrumentaliter, per virtutem supernaturalem sibi datam, produci possit. Et tunc conceditur quod talis dispositio est forma supernaturalis, sed negatur quod omnis talis forma sit terminus creationis. Ad hoc enim ut forma solius creationis terminus esse possit, requiritur ut non sit de potentia materiae educibilis et quod nullo modo ab agente naturali, neque inquam virtute propria neque aliena, possit produci. — Haec dixerim sequendo opinionem Capreoli in IV Sent., quae est etiam expresse Sancti Thomae in Quarto, d. I; et Pot., q. IV, a. 3, ad 8.

V. Sunt autem qui teneant de mente Sancti Thomae esse quod gratia non creetur, sed instrumentaliter attingatur a sacramentis. — Tum quia in Tertia Parte, q. LXII, a. 1, dicitur absolute gratiam instrumentaliter a sacramento causari, nulla facta mentione de causatione dispositiva. — Tum quia, cum gratia desinit esse, non annihilatur.

Sed hoc ad mentem Sancti Thomae esse non puto. Nam cum creari sit ex nihilo aliquid fieri; et manifeste appareat gratiam ex nihilo fieri, relinquitur quod creetur, eo modo quo formae inhaerenti convenit creari, quia scilicet secundum ipsam aliquid creatur; secundum quem modum inquit Sanctus Thomas 1ª II<sup>ae</sup>, q. cx, a. 2, ad 3, gratiam creari, quia secundum ipsam homines dicuntur creari, idest in novo esse constitui.

Si dicatur quod non creatur, quia fit in aliquo subiecto: — constat quod hoc non tollit rationem creationis formae, apud Sanctum Thomam. Ad hoc enim ut non creetur, requiritur ut de potentia materiae educatur: ut dicitur Pot. Dei, q. III, a. 8, in responsionibus ad argumenta. Gratia autem de potentia materiae non educitur: ut ibidem dicitur; et I Sent., d. XIV, q. III.

Non obstat autem quod primo adducitur. Quia verba Sancti Thomae in Tertia Parte exponenda sunt tantum ad sensum alibi expressum. — Non approbo autem interpretationem Capreoli dicentis quod intelligeret Sanctus Thomas quod sacramenta causant gratiam sacramentalem effective, non autem gratiam gratum facientem. Nam, cum gratia sacramentalis sit effectus gratiae gratum facientis, si illa a sacramentis non causatur effective, nec etiam ista causari potest.

Non obstat etiam quod secundo adducitur. Nam falsum supponitur: scilicet quod, cum gratia desinit, non annihiletur. Huius enim oppositum tenet Sanctus Thomas II Sent., d. XXVI, a. 2, ad 5, ubi ait quod, cum gratia corrumpitur, simul etiam in nihilum redit. Quod intelligendum est, quia nulla eius pars remanet, neque materia de cuius potentia sit educta: licet remaneat subiectum quod per ipsam informabatur.

VI. Sed tunc remanet dubium, cum character non magis educatur de potentia materiae quam gratia, quare magis attribuitur creatio gratiae quam characteri: et quare sacramenta virtute divina possunt causare characterem, non autem gratiam?

Dici potest quod ratio diversitatis est, quia gratia est supra totum naturae ordinem, utpote hominem Deo formaliter coniungens. Ideo a solo agente qui supra omnem naturam est, produci habet. Character autem non est supra totum naturae ordinem, immo est infra aliqua naturalia sui generis: in genere enim dispositionum ad gratiam est actus liberi arbitrii, qui nobilior est ipso charactere. Et ideo non est inconveniens quod instrumentaliter a creatura producatur, quando aliquid sui generis virtute naturae producatur.

Nec obstat quia videtur produci ex nihilo. — Dicitur enim quod non producitur omnino ex nihilo: quia producitur in aliquo quod est in potentia naturali ad aliquid sui generis; et hoc sufficit ad hoc ut dicatur aliquando forma accidentalis produci per aliquam simplicem mutationem, et non per creationem.

Potest ista responsio haberi ex Qu. de Pot., q. III, a. 8, ad 5, ubi tenet Sanctus Thomas quod, quamvis formae artificiales sint totaliter ab extrinseco, non tamen per creationem inducuntur: quia non excedunt naturae ordinem, sicut gratia; immo sunt infra ordinem naturae, quia omne naturale est nobilius quam artificiale.

VII. Ex iis patet responsio ad primam obiectionem dubii. Negatur enim consequentia de causa dispositiva gratiae. — Ad probationem dicitur quod non dicimus sacramenta esse causam gratiae quasi instrumentaliter gratiam creent: sed quia aliquam dispositionem ad gratiam causant.

Ad secundam vero, negatur consequentia. Ad cuius probationem, negatur minor. Quamvis enim in utroque illorum sacramentorum conferatur gratia, non sunt tamen aequalis utilitatis. Immo circumcisio nullius erat utilitatis: quia nihil agebat ad gratiam; utile enim dicitur quod aliquid confert ad consecutionem finis. Baptismus autem utilis est, quia ipse habet virtutem gratiae productivam, modo dicto. Quod si utile improprie accipiatur, videlicet pro eo ex quo provenit aliquod bonum, sive sicut ex causa sine qua non, sive sicut ex causa effectiva: negatur ista consequentia, Ista sunt aequalis utilitatis, Ergo sunt aequalis dignitatis: quia dignius est conferre gratiam per virtutem sibi inexistentem, quam solum ut causa sine qua non.

Advertendum autem, secundum doctrinam Sancti Thomae Tertia, q. LXII, a. 2; et IV Sent., d. 1, q. 1, a. 4, quª 5, quod non solum sacramenta novae legis sunt causa gratiae gratum facientis modo dicto, sed etiam sunt causa quorundam effectuum particularium a gratia gratum faciente secundum quod per sacramenta causatur provenientium, quae dicuntur gratiae sacramentales. Sicut enim a gratia gratum faciente proveniunt virtutes et dona, quibus potentiae perficiuntur in ordine ad suos actus; ita ab ipsa gratia secundum quod per sacramenta causatur proveniunt dispositiones quaedam, quae contra quosdam defectus particulares remedia sunt; puta per baptismi gratiam causatur remedium contra peccatum originale; per poenitentiam remedium contra peccatum actuale; per matrimonium remedium contra concupiscentiam; per confirmationem remedium contra verecundiam et timiditatem confitendi nomen Christi; et sic de aliis, quae quidem remedia et dispositiones, quia proprium nomen non habent, dicuntur gratiae sacramentales. Vide apud Capreolum in IV, d. 1, q. III , concl. 4.

VIII. Ad evidentiam secundi dubii , considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Ia IIae, q. CIII, a. 4 ; et IV Sent., d. 1, q. II, a. 5 , quod circa observationem sacramentorum veteris legis tria distinguenda sunt tempora, secundum Augustinum , quem Sanctus Thomas contra Hieronymum in hac parte sequitur. Primum fuit ante passionem Christi; secundum post passionem, usque ad divulgationem Evangelii; tertium fuit post Evangelii divulgationem. In primo, sacramenta huiusmodi erant viva, et tenebantur Iudaei illa observare. In secundo, erant mortua, quia nullius utilitatis erant, et vim obligativam non habebant: non tamen erant mortifera, quia poterant absque peccato observari. In tertio, non solum sunt mortua, utpote nullius utilitatis existentia, sed etiam sunt mortifera: quia absque peccato mortali observari non possunt. Quod ergo hic dicitur, errorem esse, quod cum Evangelio sint sacramenta legalia observanda, si intelligatur quantum ad necessitatem observationis, sic referendum est ad omne tempus post passionem Christi: nam error est quod, currente Evangelio, post Christi passionem tenerentur conversi ad fidem Christi servare legalia. Si autem intelligatur quantum ad permissionem observationis, sic referendum est ad tertium tempus: error enim est dicere, quod, post publicationem Evangelii, possint licite observari legalia.

Sed advertendum quod duplex fuit publicatio Evangelii. Una imperfecta, qua scilicet per Apostolos et alios fuit praedicata necessitas observandi sacramenta novae legis et praecepta Christi. Alia fuit perfecta, qua scilicet etiam sufficientia novae legis absque observatione legalium praedicata est, et inutilitas legalium, et nocumentum ipsorum. Cum ergo hic loquimur de publicatione Evangelii, loquimur de perfecta publicatione. Et ad Scotum dicitur quod Paulus legalia observavit post imperfectam quidem publicationem Evangelii, non autem post publicationem perfectam.

IX. Sed remanet dubium circa rationem qua impugnat Sanctus Thomas errorem praedictum . Nam sicuti publicato Evangelio per sacramenta novae legis profitemur incarnationem et alia Christi mysteria iam esse perfecta, per sacramenta autem legalia protestamur illa esse futura, et ideo utraque servantes contraria dicunt facto: ita et post passionem Christi ante Evangelii publicationem. Ergo, sicut post publicationem Evangelii non licet sacramentis legalibus uti, ita nec ante publicationem. Cuius contrarium dictum est.

Respondetur quod alia ratio est de significatione talium sacramentorum ante publicationem Evangelii: et alia post talem publicationem. Antequam enim publicatum esset ista esse nociva, et quod observanda non erant quia erant instituta ad significandam incarnationem et passionem Christi futuram, non autem factam iam et perfectam; poterant observari, non tanquam hoc significantia, sed ob reverentiam Dei, tanquam aliquid pro aliquo tempore institutum a Deo, quod nondum erat omnino abrogatum et factum nocivum. Sed post perfectam publicationem, quando praedicatum est talia sacramenta esse abrogata et esse nociva, non licet ipsa observare, propter eorum abrogationem et significationem falsitatis.

Cum ergo instatur quod etiam ante publicationem Evangelii sacramenta legalia significabant Christi incarnationem et passionem esse futuram: - dicitur quod, licet ipsa sacramenta sint primo instituta ut sic significarent, tamen observantes ea pro illo tempore medio, non intendebant illam significationem, sed tantum reverentiam ad Deum: quod tunc licebat, eo quod non esset ostensum illam non debere observari. Facta autem perfecta publicatione quod servari non debeant, non excusatur ea observans propter Dei reverentiam: quia non licet contra Dei legem propter Dei reverentiam agere. Et dum quis ea observat, contra Evangelicam doctrinam pertinaciter agens, profitetur facto se Iudaizare, et profiteri Christum esse nasciturum et passurum, non autem Christum esse natum et passum, sicut et illa sacramenta ad hoc fuerunt a Deo instituta.

Potest secundo responderi quod, antequam Evangelium esset perfecte publicatum, passio Christi nondum erat perfecte in actu, quantum ad virtutis ipsius omnimodam publicationem, licet in se esset transacta: et ideo poterat significari aliquo modo ut futura. Post perfectam vero publicationem, omnino complete fuit in actu: ideo nullo modo potest significari ut futura. Propterea, ante publicationem, poterant servari sacramenta legalia quae Christi passionem ut futuram significabant: non autem post publicationem.

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work