Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

POSTQUAM determinavit Sanctus Thomas de sacramento Eucharistiae, de Poenitentiae sacramento incipit determinare.

Circa hoc autem duo facit: primo, praemittit quaedam necessaria ad propositum; secundo, huius sacramenti necessitatem ostendit, cap. LXXII.

Circa primum duo facit. Quia enim, si homines post acceptam baptismi gratiam peccare non possent aut post peccatum ad gratiam non possent redire, nulla esset necessitas sacramenti Poenitentiae, antequam huiusmodi necessitas ostendatur, primo ostendit quod homines post acceptam gratiam impeccabiles non fiunt, secundo, quod post sacramentorum gratiam homo in peccatum cadens ad gratiam reverti potest, capite sequenti.

Circa primum duo facit: primo, probat intentum; secundo, rationes quasdam haereticorum removet.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Gratuita dona recipiuntur in anima sicut habituales dispositiones: cum non semper homo agat secundum ea. Ergo ea suscipiens peccare potest, contra gratiam agendo. — Probatur consequentia. Quia nihil prohibet eum qui habitum habet, agere secundum habitum vel contra eum: ut patet in grammatico et in habente habitum iustitiae. Ratio est, quia usus habituum in nobis ex voluntate est: voluntas autem ad utrumque oppositorum se habet.

Advertendum quod, cum habitus medius sit inter potentiam et actum perfectum, proprie dicitur quis habere aliquod donum per modum habitus, quando secundum

ipsum non operatur actualiter, sed est in potentia proxima ad operandum: quando vero actualiter operatur secundum ipsum, non dicitur illud habere per modum habitus. Unde habens habitum, proprie loquendo de habitu, non semper operatur secundum ipsum, sed aliquando secundum ipsum non operatur. Et ideo, volens probare Sanctus Thomas dona gratuita recipi in anima sicut habituales dispositiones, adducit pro ratione quod homo non semper secundum ea agit.

II. Secundo. Homini impeccabilitas non convenit antequam ad ultimum finem perveniat. Sed hoc non datur homini in gratia quae in sacramentis confertur: cum sacramenta sint in adiutorium hominis secundum quod est in via ad finem. Ergo etc. — Probatur maior. Quia impeccabilitas in homine esse non potest sine immutabilitate voluntatis. Haec autem non potest homini competere nisi secundum quod attingit ultimum finem: cum voluntas immutabilis reddatur ex hoc quod totaliter impletur; hoc autem non convenit homini nisi ut finem ultimum attingit; quandiu enim restat aliquid ad desiderandum, voluntas impleta non est.

Advertendum quod, cum de ratione peccati sit ut sit voluntarium, necesse est ut hominis existentis in gratia voluntas a bono mutetur in malum dum peccat: et quandiu est huiusmodi mutabilitas voluntatis a bono in malum, tandiu est in homine peccabilitas. Ideo, si debeat homo impeccabilis reddi, necesse est ut voluntas in statu immutabilitatis constituatur. Non enim stant simul quod homo peccare non possit, et quod voluntas in malum converti possit: cum ipsa conversio voluntatis ad malum sit peccatum. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod impeccabilitas in homine esse non potest sine immutabilitate voluntatis. Quomodo autem voluntas impleri non possit antequam ad ultimum finem perveniat, ex iis quae dicta sunt in Tertio Libro patere potest.

III. Tertio. Homo non redditur immunis ab omni ignorantia et errore per gratiam in sacramentis perceptam: cum hoc sit hominis illam veritatem inspicientis quae est certitudo omnium veritatum, in quo est ultimus hominis finis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, cum omne peccatum ex aliqua ignorantia procedat, ut per Philosophum patet, et per Sapientem in Proverbiis; tunc solum homo securus potest esse a peccato secundum voluntatem, quando secundum intellectum securus est ab ignorantia et errore.

IV. Quarto. Alteratio quae est secundum animae passiones, non tollitur per gratiam in sacramentis collatam, sed manet in homine quandiu anima passibili corpori unitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ad alterationem hominis quae est secundum malitiam et virtutem, multum operatur alteratio quae est secundum animae passiones: Nam ex eo quod ratione refrenantur, redditur homo virtuosus, et in virtute conservatur; ex eo vero quod ratio sequitur passiones, homo redditur vitiosus.

Circa istam propositionem, Alteratio secundum animae passiones manet in homine quandiu anima passibili corpori unitur, advertendum quod non hoc ideo dicitur quasi, quando fuerit anima corpori impassibili unita, in homine nullo modo sint animae passiones: nam etiam in Beatis erunt aliqui appetitus sensitivi motus, qui animae passiones dicuntur: — sed quia, cum anima corpori passibili unitur, in homine etiam iusto passiones non solum praevisae, sed etiam subitae, ex quibus iudicium rationis intercipi potest et impediri, sunt; et non solum passiones respectu boni, ut sunt gaudium, amor et huiusmodi, sed etiam respectu mali et nocivi, ut sunt timor, ita et similia. Et quia dicitur proprie esse in homine alteratio secundum animae passiones secundum quod homo afficitur aliqua subita passione, aut vehementi aut remissa; et etiam secundum passionem respectu mali et nocivi, ideo dicit Sanctus Thomas in homine esse huiusmodi alterationem quandiu anima corpori passibili unitur, volens se ab illo statu praeservare in quo anima corpori impassibili coniungitur. In Beatis enim non erit proprie alteratio secundum tales passiones: quia, ut dicitur in Qu. Verit., q. xxvi, a. 8, in illis passiones appetitus sensitivi non erunt subitae, quia in eis nullus motus appetitus sensitivi insurget nisi secundum dictamen rationis. Non erunt etiam passiones respectu mali, sed tantum respectu boni.

V. Quinto. Per Evangelicam et Apostolicam doctrinam admonentur fideles iam per sacramenta Spiritus Sancti gratiam consecuti, ne peccent: ut patet Hebr. xii, Contemplantes etc.; ad Ephes. iv, Nolite contristare etc.; 1 Cor. x, Qui se existimat etc. Et Apostolus de se etiam dicit, Castigo etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia superfluum videtur eos admonere ne peccent, qui peccare non possunt.

VI. Quantum ad secundum, inquit Sanctus Thomas quod per hoc excluditur error quorundam haereticorum dicentium quod homo, postquam gratiam Spiritus Sancti percepit, peccare non potest: et si peccat, nunquam gratiam Spiritus Sancti habuit. Quod quidem probant ex eo quod dicitur I Cor. xiii, Caritas nunquam excidit. Et I Ioan. iii, dicitur, Omnis qui in eo etc., et infra, Omnis qui est ex Deo etc.

Respondet autem Sanctus Thomas ad auctoritatem Apostoli, quod non ideo illud dicitur quasi ille qui habet caritatem, nunquam eam amittat, cum dicatur Apoc. ii, Habeo adversum te etc.: sed quia, cum cetera dona Spiritus Sancti, ut prophetia et huiusmodi, evacuentur cum venerit quod perfectum est, caritas in illo etiam perfectionis statu remanebit.

Ad autoritatem vero Ioannis dicit quod sensus illorum verborum est, dona Spiritus Sancti quibus homo adoptatur in filium Dei vel renascitur, tantam virtutem habere, quantum est de se, quod hominem sine peccato conservare possunt, nec homo potest peccare secundum ea vivens; quamvis possit contra ea agere, et ab eis discedendo peccare. Et est simile ac si diceretur quod calidum non potest fieri frigidum, aut infrigidare; et quod iustus iniusta non agit, scilicet, inquantum est iustus.

  1. Advertendum sensum huius responsionis esse quod verbum Ioannis intelligitur, omnem natum ex Deo per dona Spiritus non posse ex vi ipsorum donorum peccare; licet scilicet ex libertate et mutabilitate voluntatis hoc possit: sicut nec aliquis habens aliquam formam, ex vi illius formae potest operari contra illam formam, licet aliunde habeat ut illam formam possit amittere. Cui sensui faventur exempla hic posita. Licet enim caliditatis subiectum possit, ratione suae potentialitatis, fieri frigidum; non potest tamen calidum ex vi caliditatis infrigidare. Et similiter, licet homo qui habet iustitiae habitum, possit illam amittere; non potest tamen ex vi iustitiae, sive secundum iustitiam vivens, operari iniusta. Sic licet habens dona Spiritus Sancti possit illa amittere et sic peccare, non tamen potest peccare ex vi ipsorum donorum, sive secundum huiusmodi dona vivens.

  2. De hac materia vide Sanctum Thomam IIª IIae, q. xxiv, a. 11 ; et in Qu. Virt., q. de Caritate, a. 12 ; ubi ad praedictam auctoritatem dat aliam responsionem, dicens illam intelligi secundum potestatem Spiritus Sancti moventis animam, cuius conservatione immunes a peccato redduntur quos ipse movet quantum voluerit. Secundum enim hanc interpretationem, sensus dictorum verborum est quod ille qui natus est ex Deo, non potest peccare, quando sic virtute Spiritus Sancti regeneratur in filium Dei quod Spiritus Sanctus vult illi dare perseverantem divinae dilectionis motum.

VII. Sed circa praedicta dubium occurrit. Videtur enim ex dictis quod nullus per gratiam viae possit in bono confirmari: cum confirmatio in bono impeccabilitatem includat; dictum sit autem quod per gratiam in via homo non potest impeccabilis reddi. Hoc autem videtur esse contra id quod communiter tenetur de Beata Virgine et Apostolis. Ergo etc.

Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae in Qu. Verit., q. xxiv, a. 9, quod dupliciter potest intelligi aliquis confirmari in bono. Uno modo, totaliter ab intrinseco: quia videlicet sibi detur principium aliquod sufficiens suae firmitatis, per quod peccare non possit. Alio modo, partim ab intrinseco et partim ab extrinseco: quia videlicet et sibi detur aliquod gratiae donum per quod ita inclinatur ad bonum quod non de facili possit a bono deflecti, licet per ipsum non ita retrahatur a malo ut omnino peccare non possit; et, divina providentia ipsum quandoque peccati occasio se ingerit ad resistendum excitante, custodiatur ne peccet. Primo modo, nullus confirmari potest in bono, rationibus dictis: et de hac confirmatione loquitur Sanctus Thomas hoc loco. Sed bene secundo modo potest aliquis in bono confirmari: et sic intelliguntur Beata Virgo et Apostoli fuisse confirmati, et aliquo modo impeccabiles facti.

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work