Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
I. Ad ea quae tertio loco difficultatem faciunt1, dicit primo Sanctus Thomas, quod negari non potest accidentia panis et vini remanere: cum sensus hoc infallibiliter demonstret.
Dicit secundo, quod his neque corpus Christi aut sanguis afficitur, neque aeris substantia: sed sunt sine subiecto; modo tamen praedicto2, scilicet ut sola quantitas dimensiva sine subiecto subsistat, et ipsa aliis accidentibus sustentamentum3 praebeat.
Dicit tertio, ad primam rationem in oppositum4, quod non est impossibile quod accidens, virtute divina, subsistere possit sine subiecto. Quia sicut divina virtus potest producere effectus quarumcumque causarum secundarum sine ipsis causis secundis, tum propter eius infinitatem, tum quia omnibus causis secundis largitur virtutem agendi; ita et effectus earum potest sine eis conservare in esse. Et hoc modo in hoc sacramento conservat accidens in esse, sublata substantia quae ipsum conservabat.
Dicit quarto, quod hoc praecipue dici potest de quantitatibus dimensivis: quas etiam Platonici subsistere posuerunt, quia secundum intellectum separantur. Plus enim potest Deus in operando quam intellectus in apprehendendo.
Dicit quinto, ad secundam obiectionem5, quod quantitas dimensiva inter accidentia reliqua habet hoc proprium, quod ipsa secundum se individuatur: quia positio, quae est ordo partium in toto, in eius ratione includitur. Ubicumque autem intelligitur diversitas partium eiusdem speciei, necesse est intelligi individuationem. Unde non possunt apprehendi multae albedines nisi secundum quod sunt in diversis subiectis: possunt autem apprehendi multae lineae etiam si secundum se considerentur, propter situs diversitatem.
Dicit sexto, ex praemissis, quod prima radix multiplicationis ex dimensione esse videtur. Quia et in genere substantiae, multiplicatio fit secundum divisionem materiae: quae nec intelligi potest nisi secundum quod materia sub dimensionibus consideratur, cum, remota quantitate, omnis substantia sit indivisibilis, ut dicitur I Physicorum6. Accidentia vero eiusdem speciei ex parte subiecti multiplicantur.
Infert septimo, ad secundam obiectionem respondendo, quod non oportet nos dicere in huiusmodi sacramento accidentia individuata non esse, cum ponamus dimensiones per se subsistere, et alia accidentia in eis sicut in subiecto fundari: quia in ipsis dimensionibus remanet individuationis radix.
- Advertendum primo, quod ex ista responsione vult Sanctus Thomas ad hanc propositionem, Accidentia non possunt individuari nisi per subiectum, dicere, quod habet veritatem de aliis accidentibus a quantitate: non autem de ipsa quantitate.
Advertendum secundo, cum dicat virtute divina accidens posse sine subiecto conservari, et tamen quod non possunt apprehendi multae albedines nisi secundum quod sunt in diversis subiectis, quod mens ipsius est, ut superius7 ad Scotum (1) dicebatur, posse quidem omne accidens divina virtute sine subiecto subsistere, non posse tamen sic sine subiecto subsistere quod individuationem retineat, secundum ea scilicet quae nobis nota sunt.
Quomodo autem quantitas aliis praebeat sustentamentum; similiter quomodo sit radix multiplicationis; ostensum est in praecedentibus8.
Advertendum tertio, circa hanc propositionem, Divina virtus potest producere effectus quarumcumque causarum secundarum sine ipsis causis secundis, quod habet veritatem de causis efficientibus, non autem de causis materialibus et formalibus. Unde rationem huius assignat Sanctus Thomas, quia omnibus huiusmodi causis largitur virtutem agendi. Non habet etiam veritatem — secundum opinionem ponentium quod propria passio, quae est entitas realiter distincta a subiecto, etiam per Dei potentiam separari a suo subiecto non potest, — de omni effectu causae secundae: sed tantum de effectu producto ab ipsa per actionem mediam. Unde dicunt quod non potest producere passionem sine subiecto, quia a subiecto per naturalem concomitantiam effluit, non autem per actionem mediam.
II. Sed circa praedicta occurrunt quaedam dubia.
Circa enim tertium dictum dubitatur. Primo, quia videtur repugnare accidenti ut sit sine subiecto: cum accidentis ratio sit quod est ens in subiecto habens esse.
- Secundo. Non videtur maior ratio quod Deus possit facere accidens proprium alicuius sine ipso esse, quam quod possit facere ipsum subiectum sine proprio accidente. Sed secundum Deus non potest. Ergo nec primum.
Maior videtur manifesta: quia magis dependet propria passio a suo proprio subiecto, a quo habet esse et sustentamentum, quam subiectum a suo accidente, quod secundum naturam est quolibet suo accidente prius.
Minor vero probatur multipliciter. Primo. Conclusio demonstrationis est per se9, et necessaria10, et incorruptibilis11, secundum Aristotelem, I Poster.*12. Sed propositio in qua praedicatum est propria passio subiecti, est conclusio demonstrationis. Ergo est necessaria et incorruptibilis. Ergo praedicatum non potest a subiecto separari. Ergo, virtute etiam divina, subiectum non potest esse sine propria passione.
Secundo. Anima, per divinam potentiam, non potest esse sine suis potentiis. Ergo etc. — Probatur antecedens auctoritate Sancti Thomae in Qu. de Spiritualibus, a. xi, ad 7; et in Qu. de Anima, a. xii, ad 7, ubi tenet quod anima nec esse nec intelligi potest sine suis potentiis, quia hic esset repugnantia intellectuum; et idem universaliter de omni subiecto ait respectu propriae passionis.
Tertio. Relatio creationis est propria passio creaturae. Sed sine hac, nec etiam virtute divina, potest esse creatura: ut tenet Sanctus Thomas, Quolib. VII, a. 10, ad 4. Ergo etc.
Quarto. Ut in Secundo Libro13 dixit Sanctus Thomas, Deus non potest facere triangulum non habere tres angulos aequales duobus rectis. Sed constat quod haec est passio trianguli, quae in I Euclidis14 de ipso demonstratur. Ergo etc.
Quinto. Si Deus faceret angelum sine intellectu, aut solem sine luce, quaeritur an angelus esset intellectivus, et sol lucidus, necne? Si detur primum, sequitur quod erit effectus formalis sine forma. Si vero secundum, sequitur quod res erit absque eo quod est de eius essentia: angelus enim essentialiter est intellectualis, et sol lucidus. Sed utrumque horum est secundum se impossibile. Ergo etc.
III. Contra ultimum dictum arguitur ratione adducta a Scoto, IV Sent., d. xii, q. iv15, quod etiam alia quaedam accidentia in sacramento remanent sine subiecto, praeter quantitatem: quia, cum species Eucharistiae rarefiant et condensentur, rarefactio et condensatio nullum habent subiectum.
Probatur. Quia tunc quantitas prior et quantitas posterior est alia et alia; et nihil prioris remanet in posteriori, et nihil posterioris praefuit in priori. Quod probatur, tum quia terminos motus oportet esse incompossibiles, ex V Physic.16; tum quia quaelibet pars rarioris est maior secundum quantitatem quam prius; per consequens quaelibet est quanta nova quantitate.
IV. Ad primum horum17 dicitur, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xii, q. 1, a. 118; et Tertia, q. lxxvii, a. 119, quod ratio et definitio accidentis non consistit in hoc quod sit ens in alio existens, sed quod sit natura cui debetur esse in alio: et hoc nunquam potest ab accidente separari. Esse autem actualiter in alio, ab eo separari potest: quia non inconvenit quod alicui debetur secundum rationem suae quidditatis, ei, divina virtute agente, non convenire.
Sed advertendum quod aliquid deberi alicui secundum rationem suae quidditatis, dupliciter intelligi potest. Uno modo, quia est de ratione quidditatis, sicut rationale debetur homini secundum suam quidditatem: et sic constat nulla virtute hoc separari posse ab eo cui sic debetur. Alio modo, quia concomitatur quidditatem et naturam rei suae naturae et suae virtuti derelictam, sicut comburere materiam dispositam approximatam, debetur igni secundum rationem suae quidditatis. Et tale non inconvenit per divinam virtutem removeri a re, et sibi non convenire: sicut ignis, virtute divina agente, pueros in fornace Chaldaeorum positos non combussit20. Et sic intelligimus hic posse divina virtute, non convenire rei quod sibi secundum rationem propriae quidditatis debetur. Nam inesse subiecto isto secundo modo, debetur accidenti ratione suae quidditatis.
V. Ad difficultatem tactam in secundo argumento21, scilicet, An subiectum possit a propria passione separari? consideratis diligenterque examinatis iis quae in doctrina Sancti Thomae habentur expresse, videtur mihi ad mentem eius dicendum quod, sicut Deus potest facere ut accidens sit sine substantia, quamvis hoc naturaliter fieri non possit, ita potest facere ut subiectum habeat esse in natura sine propria passione, quamvis hoc natura non possit efficere. Et loquor de passione quae est accidens a subiecto realiter distinctum: non autem de non-repugnantia ad aliquid, quam quidam dicunt nomine propriae passionis significari.
- Moveor primo quia, si repugnaret virtuti divinae facere subiectum esse sine propria passione, hoc non posset esse nisi quia implicaretur absolute contradictio: hoc enim solum, ut superius22 patuit, virtuti divinae non subditur. Sed hoc est falsum. Ergo etc.
Probatur minor. Si implicat contradictionem subiectum esse sine passione, aut hoc est quia passio sit de essentia subiecti; aut quia subiectum est eius causa materialis; aut quia est eius causa finalis; aut quia est eius causa efficiens per veram productionem mediam; aut quia est eius causa per naturalem resultantiam.
Non primum: cum passio essentiam subiecti non ingrediatur, sed magis subiectum ingrediatur definitionem passionis, ut patet ex I Posteriorum23.
Non etiam secundum. Quia non est de ratione causae materialis absolute, inquantum huiusmodi, quod non possit esse sine accidente sibi inhaerente; cum videamus subiectum aliquod de uno accidente mutari in aliud, sicut et materia de una forma in aliam mutatur.
Non etiam tertium. Quia non repugnat finem esse absque eo quod ordinatur ad finem, quando ordinatum ad finem non est causa finis, sed est posterius ipso, tanquam prae-
(1) Forte legendum ad sextum pro ad Scotum? vel inferius pro superius? Obiectio Scoti huic observationi aliquatenus correspondens habetur infra num. III.
supponens, ordine naturae, finem esse. Hoc autem modo, passio ordinatur ad subiectum tanquam ad finem.
Non etiam quartum. Tum quia ubique tenet Sanctus Thomas quod subiectum non est causa passionis per actionem mediam. — Tum quia, sicut quamlibet causam agentem Deus applicat ad actionem, ita quod sine divina motione nulla causa secunda potest agere, ut ex superioribus 24 constat; ita omnem actionem causae agentis, per subtractionem sui influxus suspendere Deus potest.
Non denique quintum, quod magis videri posset. Quia ignem naturaliter concomitatur actio combustiva materiae dispositae absque media actione: non enim actio provenit ab agente mediante alia actione; et tamen prohibuit Deus hanc actionem quando tres illi pueri fuerunt positi in fornace ignis, de quibus apud Danielem fit mentio. Ergo etc.
Sed quia fortassis posset dici quod illud fecit Deus causando aliquod accidens indisponens corpora puerorum illorum ad ignis actionem per modum corruptentis suscipiendam, quamvis hoc non habeat ex Scripturis fundamentum, aliter probatur propositum. Nullam enim implicat contradictionem, quod est altero naturaliter prius, et ab ipso nullo-modo secundum suum esse dependet, absque illo, saltem per divinam potentiam, inveniri: immo videtur implicare quod per divinam potentiam non possit esse sine illo, et tamen secundum suum esse ab ipso non dependeat; sequitur enim quod dependeat et non dependeat ab ipso. Sed id ex quo aliquid per naturalem resultantiam profluit, est prius naturaliter eo, sicut causa suo effectu; et ab ipso nullo modo secundum suum esse dependet, cum illud neque pars eius sit, neque necessaria partis dispositio, sed totum in sua perfectione constitutum praesupponat. Ergo etc.
- Moveor secundo, quia esse proprium actualis existentiae non minus sequitur formam positam in natura, quam passio suum subiectum sequatur: per se enim consequitur formam, ut superius est declaratum, Lib. II, cap. LV 25; et convenit sibi secundum quod ipsum, sicut rotunditas circulo, ut ibidem dicitur a Sancto Thoma. Sed in Christo anima non habet proprium esse: ut est de mente Sancti Thomae 26, secundum communem opinionem Thomistarum. Ergo etc.
Moveor tertio, quia Sanctus Thomas Quolib. IX, a. 5, ad 1, ait quod, non obstante quod subiectum in definitione accidentis ponatur propter naturalem dependentiam accidentis a subiecto, Deus potest accidentia sine subiecto conservare: nec tamen sequitur contradictoria esse simul vera, quia subiectum non est de substantia accidentis. Sed ista ratio etiam invenitur in subiecto respectu accidentis proprii: quia scilicet non est de substantia sui subiecti, immo nec etiam de ratione eius. Ergo etc. — Confirmatur. Quia, licet inhaerentia aptitudinalis sit de essentia accidentis, inhaerentia tamen actualis est eius propria passio, utpote ipsum naturaliter et necessario concomitans, si suae naturae relinquatur. Et tamen, per divinam potentiam, fit accidens sine subiecto in sacramento Altaris. Ergo etc.
Moveor quarto, quia Sanctus Thomas IV Sent., d. X, a. 2 quᵃ 3, ad 3, tenet quod Deus posset facere quod substantia corporis Christi sine propriis accidentibus esset: quamvis non posset facere ut esset absque illis sine sui mutatione. Ergo etc.
Moveor quinto, quia Pot., q. V, a. 7; et IV Sent., d. LVII, q. II, a. 2, quᵃ 2, non habet Sanctus Thomas pro impossibili quod elementa post mundi innovationem remaneant absque propriis qualitatibus, licet hoc non putet probabile. Immo ibi videtur admittere quod possint ad tempus per violentiam removeri. Ergo, virtute divina, possunt a suis passionibus separari.
- Moveor sexto, quia Prima, q. LXVI et LXVII; et II Sent., d. XIII et XIV, non reputat Sanctus Thomas impossibile illorum positionem qui in universi creatione successionem secundum durationem fuisse tenent: immo eam pro viribus nititur salvare: Sed illa positio, etiam secundum Sancti Thomae expositionem, tenet quod corpora prius fuerunt quantum ad formas substantiales producta, deinde proprias virtutes acceperunt, sicut lucem et alias proprietates. Ergo divina virtute fuit factum ut substantia esset sine sua proprietate, puta sol sine luce. — Nec sufficit dicere quod acceperunt lucem et alias virtutes non quantum ad earum entitatem, sed quantum ad productionem alicuius effectus. Quia ex verbis Sancti Thomae manifeste apparet quod loquitur de virtutibus quantum ad earum entitatem, quarum collationem dicit ad opus distinctionis et ornatus, non autem ad opus creationis pertinere. Unde in locis praeallegatis tenet quod per opus distinctionis collatae sunt rebus antea creatis virtutes activae et passivae communes ad omnem speciem moventes; per opus autem ornatus collatae sunt virtutes moventes ad determinatas species.
Sed circa hanc rationem dubium occurrit. Nam de mente Augustini 27, in prima rerum creatione non queritur miraculum, sed quid natura rerum habeat. Sed absque miraculo non potest subiectum esse sine propria passione: cum hoc sola divina virtute fieri possit, [Ergo,] secundum mentem Augustini, non debuit in mundi creatione prius produci substantia, et postea dari illi passio. Et sic ratio adducta nulla est: quia super falso fundatur.
Respondetur, quod hoc non fuit absolute miraculum, licet tantum virtute divina fieri posset: nam natura rei sic exigebat. Ut enim dicitur II Sent., d. XII, a. 2 in responsionibus ad argumenta, in creatione non tantum debuit ostendi potentiae divinae virtus, sed etiam sapientiae ordo, ut quae prius natura sunt, prius etiam instituerentur 28. Quamvis enim natura rei iam perfectae exigat ut simul sit substantia cum omnibus suis proprietatibus, natura tamen rei ut est in suo fieri, exigit ut unum prius alio producatur: sicut in homine perfecto cor sine aliis partibus animalis esse non potest; in formatione tamen embryonis, cor ante omnia membra formatur 29.
Moveor postremo, quia Capreolus, in IV Sent., d. XLIV, q. III, ad argg. Durandi et Scoti contra 3 concl., respondendo, expresse tenet, sequendo opinionem Petri de Palude, Deum posse subiectum a propria passione separare: ut patet cum, per miraculum, duo corpora sunt in eodem loco.
Ex iis itaque constat secundum mentem Sancti Thomae esse quod non repugnat Deum posse propriam passionem a suo subiecto separare, quamvis hoc virtute naturae fieri nullo modo possit.
VI. Ad ea autem quae in oppositum adducuntur 30, respondetur. Ad primum quidem dicitur primo, quod aliter loquendum est de propositionibus necessariis in primo modo dicendi per se: et aliter de necessariis secundi modi perseitatis. Nam illae nullo modo esse falsae possunt, et opposita ipsarum per se contradictionem implicant. Ideo non potest per divinam potentiam subiectum a praedicato separari: non enim ab homine tolli potest quin sit rationalis. Istae vero, licet naturaliter falsae esse non possint, id est, licet nulla causa naturalis possit eas falsificare separando praedicatum a subiecto, et subiectum suae naturae derelictum non possit absque praedicato esse, cum praedicatum naturali concomitantia subiectum concomitetur: possunt tamen per divinam potentiam esse falsae, cum possit Deus praedicatum a subiecto separare.
Dicitur secundo quod, licet virtute divina falsificari possint, Aristoteles tamen et alii philosophi dicunt ipsas esse necessarias et sempiternae veritatis, quia considerant quid naturae rei conveniat secundum se ab intrinseco: non autem quid sibi divino miraculo possit accidere.
Non approbo autem illam responsionem, quae fortassis dari posset: illas scilicet propositiones esse necessarias quando praedicatum ipsarum dicit subiecti naturam, non autem quando dicit accidens superadditum naturae subiecti; sicut quod ista est necessaria, homo est risibilis, si significet hominem habere naturam quae est nata ridere; non autem si significet hominem habere accidens aliquod per quod ridere possit. Nam tunc illa propositio, proprie loquendo, secundum mentem philosophorum, non esset in secundo, sed in primo modo per se: quia praedicatum esset de essentia subiecti.
VII. Ad secundum 31, negatur assumptum. Ad auctoritatem Sancti Thomae dicitur primo, quod non loquitur de anima et potentiis in ordine ad virtutem divinam, sed in ordine ad virtutem naturae.
Dicitur secundo, quod esset repugnantia intellectuum si anima suae naturae derelicta esset absque propriis ipsius animae potentiis: quia sequeretur ipsas animae potentias esse naturales animae, et non esse naturales. Non autem esset repugnantia intellectuum si virtute divina fieret anima absque suis potentiis: quia non repugnat aliquid necessario aliud, suae naturae derelictum, concomitari; et tamen virtute divina fieri ut non sequatur ex eo; ut patet ex iis quae in hoc capite superius dicta sunt ad primum argumentum istius primi dubii 32.
VIII. Ad tertium 33, secundum eos qui tenent relationem creationis immediate fundari in substantia, et relationem a fundamento non distingui, faciliter responderetur quod talis relatio non potest separari a creatura, quia est idem realiter quod creatura. Nos autem loquimur de passione quae dicit entitatem a subiecto realiter distinctam. Ideo ista auctoritas non est ad propositum.
- Sequendo autem opinionem hanc, quod relatio distinguitur realiter a fundamento, quam opinionem superius 34 ostendimus de mente Sancti Thomae esse: dicitur primo, quod relatio creationis, et omnis alia relatio consequens dependentiam creaturae a Deo, non est passio creaturae, sed est de ratione eius, inquantum est ens a Deo dependens, quod ad ipsa nullo modo potest removeri: non enim a Deo fieri potest ut creatura ab ipso non dependeat, sicut non potest facere quod sine ipsius actione conservetur in esse. Unde, licet sit accidens creaturae, talis relatio, est tamen de ratione eius: sicut accidentia Sortis quibus individuatur, sunt de eius ratione, et ponerentur in definitione eius si definiretur, inquantum individuum est quantitative et numeraliter ab aliis distinctum. Nam quamvis possit huiusmodi relatio dici proprietas et accidens rei inquantum non constituit rei essentiam, non est tamen proprie passio: quia est de ratione rei creatae inquantum creatura existens est ens a Deo dependens.
Et ad hunc sensum intelligitur dictum Sancti Thomae Prima Parte, q. XLIV, a. 1, ad 1, cum ait quod talis habitudo non intrat definitionem entis quod est causatum, sed sequitur ad ea quae sunt de ratione eius. Sensus est enim quod non ingreditur definitionem talis entis tanquam pars substantiae et essentiae eius, sed est accidens talem substantiam concomitans inquantum talis est: est tamen de ratione eius inquantum est ens participans esse ab alio. Nec obstat quod datur exemplum de risibili: quia similitudo inter risibile et hanc relationem intelligitur quantum ad hoc quod est esse extra essentiam et substantiam rei, non autem quantum ad hoc quod est esse passionem. Quod autem non sit passio creaturae, manifeste habetur Pot., q. III, a. 3, ad 3, ubi inquit Sanctus Thomas quod est tale accidens quod non causatur ex principiis subiecti.
Per hanc solutionem multae aliae possunt instantiae solvi, quibus adducuntur aliqua pro passionibus rerum, eo quod sint ipsarum accidentia, cum tamen non sint, proprie loquendo, passiones, sed sint de rei definitione, uti substantiae determinationes: sicut et accidentia et individualia sunt de ratione individui.
- Dicitur secundo, quod ex illo potius habetur, quod Deus possit subiectum a passione separare, quam habeatur oppositum. Nam postquam dixit Sanctus Thomas quod Deus non potest facere quod creatura sit sine relatione creationis et similibus accidentibus, quae scilicet dependentiam eius ad Deum consequuntur, subiungit quod tamen Posset facere quod absque aliis accidentibus esset. Et constat quod loquitur de omnibus aliis accidentibus: quia hoc petebat argumentum ad quod respondet.
IX. Ad quartum 35 posset primo dici, quod passiones mathematicorum non distinguuntur realiter ab ipsis. Ideo quod triangulus non possit esse quin habeat tres angulos aequales duobus rectis, non obstat proposito: cum nos loquamur de passione quae a subiecto realiter distinguitur.
Sed quia non magis relatio aequalitatis angulorum trianguli ad angulos rectos videtur esse idem realiter cum suo fundamento quam aliorum aequalitas: potest, secundo, melius dici: quod triangulum habere tres angulos duobus rectis aequales, potest dupliciter intelligi: uno modo, quod habeat actualiter relationem aequalitatis ad duos angulos rectos; alio modo, quod habeat illam aequalitatem fundamentaliter et radicaliter, id est, quod sit talis res ad quam naturali concomitantia nata est talis relatio sequi.
Si primo modo intelligatur, dico quod aequalitas potest separari a triangulo, non solum per divinam potentiam, sed etiam naturaliter, si poneretur posse naturaliter fieri ut in natura nulli essent anguli recti: nam, remoto termino, desineret esse relatio.
Si autem intelligatur secundo modo, sic aequalitas illa non potest a triangulo separari: sicut a corpore bicubito potest separari quod non habeat relationem actualem dupli ad corpus unius cubiti, puta si nullum esset corpus unius cubiti; non potest tamen ab eo separari quin sit tale quod ad sui naturam nata est sequi talis habitudo. Et ad hunc sensum intellexit Sanctus Thomas a triangulo non posse removeri quin habeat tres angulos aequales duobus rectis.
Sed tunc dicitur quod habere tres angulos aequales duobus rectis isto modo, non est passio trianguli, sed est essentia et natura trianguli: nisi forte diceretur ratio posterior habere modum passionis respectu rationis prioris, quo modo fortassis Euclides istam rationem trianguli per aliam eius rationem probat.
Quod autem ista sit mens Sancti Thomae, patet, quia ibidem connumerat hoc cum illis propositionibus quarum contraria non possunt fieri a Deo, quia a principiis formalibus rei sumuntur, sine quibus non potest a Deo fieri ut res sit in natura. Unde dat exemplum de ista propositione, Genus est praedicabile de specie, dicens quod contrarium eius Deus facere non potest. Constat autem, quod esse praedicabile de specie, est de ratione et essentia generis inquantum genus est, cum illud sit generis definitio. Constat etiam quod habere fundamentaliter relationem hanc quae est praedicari de specie, necessario convenit, et est de natura et essentia illius rei quae est genus: non autem ipsa actualis relatio, cum illa non conveniat rei nisi secundum quod est in intellectu. Ideo non accipit istas propositiones Sanctus Thomas tanquam propositiones per se in secundo modo, sed tanquam propositiones per se in primo modo. Aut, si accipit tanquam propositiones secundi modi, accipit eas ut praedicatum dicit aliquam rationem a ratione subiecti distinctam et illa posteriorem, non autem ut dicit entitatem a subiecto realiter distinctam.
X. Ad quintum 36 dicitur quod aliquid esse intellectivum dupliciter potest intelligi: uno modo, quia habet essentiam et naturam cui convenit ut sit radix et primum principium intelligendi, sive ad quam nata est sequi potentia intellectiva; alio modo, quia habet in se proximum principium intelligendi. In illo casu, angelus esset intellectivus primo modo, non autem secundo modo: et similiter dicitur quod illo modo sol esset lucidus. — Non sequitur autem, si primo modo sint talia, quod effectus formalis sit absque sua forma: quia esse intellectivum illo modo non est effectus potentiae intellectivae, sed naturae et essentiae rei; immo potius est essentia et natura rei. — Non sequitur etiam, si secundo modo angelus non sit intellectivus, quod sit absque eo quod est de essentia rei; quia esse illo modo intellectivum non est de essentia rei, sed naturam et essentiam rei, sibi derelictae et per divinam potentiam non impeditae, concomitatur.
Istam responsionem intellexit Sanctus Thomas Iª IIae, q. CX, a. 4, ad 4, ubi ait quod, si anima esset sine suis potentiis, adhuc tamen diceretur intellectualis vel rationalis: non quia actu haberet istas potentias; sed propter speciem talis essentiae ex qua natae sunt tales potentiae effluere.
Patet itaque ad rationem principaliter adductam 37, quod minor est falsa; et quod rationes ad eius probationem adductae non concludunt.
XI. Ad dubium contra ultimum dictum 38, dicitur primo, quod tunc rarefactio et condensatio habent pro subiecto ipsam quantitatem sacramenti, si sint motus ad qualitatem.
Si autem sint motus ad quantitatem, sunt ipsa quantitas: et sic non sequitur aliud accidens praeter quantitatem, sine subiecto esse.
Dicitur secundo, quod falsum est in rarefactione et condensatione corrumpi totaliter primam quantitatem, et novam omnino advenire. Potest enim quantitas, eadem numero manens, nunc accipere maiorem extensionem, nunc minorem: ut videtur esse de mente Sancti Thomae IV Physic.39; Ia IIae, q. LII, a. 2, ad 1; et IIa IIae, q. XXIV, a. 5, ad 1.
Ad primam huius improbationem dicitur quod termini motus formaliter sumpti sunt incompossibiles: non autem sumpti materialiter, ut patet in intensione et remissione eiusdem formae. Unde si motus rarefactionis et condensationis ponatur primo ad quantitatem terminari, eadem quantitas est terminus a quo et terminus ad quem, sed sub alio et alio gradu. Nam, ut dicitur IIa IIae40, quantitas, inquantum est forma accidentalis, habet augmentum per modum intensionis et remissionis, sicut et aliae formae accidentales, licet hoc sibi non conveniat inquantum est quantitas. Si autem talis motus ponatur primo terminari ad qualitatem, ponendo quod raritas et densitas sint qualitates, ut videtur velle Sanctus Thomas Tertia, q. LXXVII, a. 2, ad 3, patet quod terminus a quo et terminus ad quem non sunt omnino idem.
Per hoc patet responsio ad secundam obiectionem. Nam ista consequentia non valet, Quaelibet pars rarioris est rarior. Ergo est quanta nova quantitate.
De hac materia vide apud Capreolum, Secundo, d. XVIII41; et Quarto, d. XII, q. I42.