Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

I. Quantum ad secundum, ostendit Sanctus Thomas convenientissimum fuisse mysterium Incarnationis , inquiens quod pie consideranti semper magis ac magis admirabiles rationes huius mysterii manifestantur. Addit autem, pie consideranti: quia ei qui non cum pietate et reverentia huiusmodi mysterium consideravit, sed cum arrogantia, reputans impossibile omne ad quod necessarias rationes non viderit, difficile est etiam rationes probabiles invenire. Sed qui cum reverentia et humilitate hoc considerare voluerit, illuminari facile potest: et sibi possunt multae rationes probabiles congruentiae Incarnationis ostendi.

  1. Probat ergo Sanctus Thomas Incarnationis convenientiam ex hoc quod efficacissimum homini auxilium fuit ad beatitudinem tendenti.

Probatur primo sic. Per hoc sublevatur spes hominis in beatitudinem. Ergo convenientissimum fuit quod Deus humanam naturam assumeret.

Declaratur assumptum. Quia posset alicui videri quod, propter distantiam naturarum, nunquam possit intellectus humanus immediate ipsi divinae essentiae ut intellectus intelligibili uniri, in quo perfecta hominis beatitudo consistit; et sic circa inquisitionem beatitudinis homo tepesceret, ipsa desperatione detentus, Huius autem oppositum per hoc quod Deus humanam naturam sibi unire voluit in persona, evidentissime demonstratur.

Confirmatur a signo. Quia post incarnationem Christi homines coeperunt magis ad caelestem beatitudinem aspirare: iuxta id quod dicitur Ioan. x, Ego veni etc.

II. Secundo. Per hoc homini auferuntur impedimenta beatitudinem adipiscendi. Ergo etc.

Assumptum probatur. Ex ignorantia propriae dignitatis poterat homo a participatione verae beatitudinis impediri. Sed hominis dignitatem Deus per Incarnationem convenientissime ostendit. Ergo etc.

Maior declaratur. Quia, cum perfecta hominis beatitudo in sola Dei fruitione consistat, quicumque iis quae infra Deum sunt inhaeret finaliter, a verae beatitudinis participatione impeditur. Ex ignorantia autem dignitatis suae naturae homo deduci poterat ut rebus infra Deum existentibus inhaereret ut fini. Cuius signum est quod quidam, considerantes se secundum naturam corpoream et sensitivam, in rebus corporalibus et delectationibus carnis quandam beatitudinem bestialem requirunt. Quidam vero, considerantes quarundam rerum excellentiam super homines quantum ad aliqua, eorum cultui se adstrinxerunt: colentes mundum quidem et partes eius, propter magnitudinem quantitatis et temporis diuturnitatem; spirituales vero substantias tanquam hominem excedentes in immortalitate et acumine intellectus, existimantes in iis beatitudinem esse quaerendam.

Minor vero declaratur. Quia secundum ordinem finis, nihil est altius homine nisi solus Deus, in quo perfecta hominis beatitudo consistit. Et hanc dignitatem hominis, scilicet quod in immediata Dei visione sit beatificandus, Deus convenientissime ostendit per hoc quod ipse immediate naturam humanam assumpsit.

Confirmatur haec ratio a signo. Quia ex incarnatione Dei hoc conspectum videmus, quod magna pars hominum, cultu quarumcumque creaturarum praetermisso, spretis quoque corporalibus omnibus, ad solum Deum colendum se dederunt, in quo solo beatitudinis complementum expectant: secundum quod monet Apostolus, Coloss. III, Quae sursum sunt etc.

Advertendum quod Sanctus Thomas perfectam hominis beatitudinem aliquando dicit in immediata Dei visione consistere, aliquando vero in sola Dei fruitione, quia in proposito non facit differentiam inter visionem beatificam et fruitionem. Non enim accipit visionem ut distinguitur a fruitione; neque fruitionem ut a visione separatur: sed ut nomine visionis divinae comprehenditur fruitio, tanquam proprietas eam naturaliter concomitans; nomine vero fruitionis comprehenditur visio, tanquam id quod ad ipsam necessario antecedit.

  1. Circa id quod dicitur, secundum ordinem finis nihil homine altius esse nisi solum Deum, considerandum est primo quod dicitur aliquid altius altero secundum ordinem finis, quando aut ad altiorem finem ordinatur, aut ipsum est eius finis. Et ideo, quia nulla creatura ad altiorem finem ordinatur quam homo, cuius finis et beatitudo in Deo consistit; neque etiam aliqua creatura est finis et obiectum eius beatificum: a nulla creatura exceditur homo quantum ad ordinem finis. Deus autem dicitur hominem secundum hunc ordinem excedere, non quia ipse ordinetur ad altius obiectum beatificum, cum etiam Deus seipso sit beatus: sed quia ipse et hominis et cuiuscumque intellectualis naturae est finis et obiectum beatificum.

III. Tertio. Cognitionem qua homo in ultimum finem dirigitur, oportet esse certissimam, cum sit principium omnium quae ordinantur ad finem: nam et principia naturaliter nota certissima sunt. Ergo et fidem. Sed ad perfectam certitudinem consequendam de fidei veritate, oportet hominem ab ipso Deo homine facto instrui. Ergo etc.

Probatur consequentia prima. Quia, cum perfecta hominis beatitudo in ea Dei cognitione consistat quae omnem intellectum creatum excedit, necesse fuit aliquam illius praelibationem esse in homine, qua dirigeretur in finem. Quod quidem fit per fidem.

Minor vero subsumpta probatur. Nam quod oporteat hominem de fidei veritate a Deo instrui, probatur quia, cum id quod de Deo per fidem tenetur non sit per se homini notum, eo quod facultatem humani intellectus excedat, oportuit hoc manifestari per eum cui sit primo per se notum: nam certissima cognitio alicuius esse non potest nisi vel illud sit per se notum, vel in ea quae sunt per se nota resolvatur. Sed Deus est primum principium, cui est hoc naturaliter per se notum, et a quo omnibus innotescit: — licet etiam omnibus divinam essentiam videntibus sit quodammodo per se notum. Ergo, etc. — Quod vero oporteat huiusmodi fidei certitudinem a Deo homine facto nobis fieri, probat quia sic homo secundum modum humanum divinam instructionem suscepit.

Confirmatur eadem minor auctoritate Ioan. I, Deum nemo etc.; et Ioan. XVIII, Ad hoc natus sum etc.

Confirmatur ratio signo. Quia videmus, post Christi incarnationem, evidentius et certius homines in divina cognitione esse instructos: iuxta illud Isaiae XI, Repleta etc.

  1. Circa id quod dicitur, omnibus videntibus divinam essentiam esse quodammodo per se notum quod de Deo hic per fidem tenemus, considerandum est quod dupliciter potest aliquid dici alicui per se notum. Uno modo, ex hoc solum quod est illi evidens, et non indiget aliqua propositione qua per discursum in illius cognitionem veniat. Alio modo, quia est illi evidens etiam naturaliter, idest ex naturali cognitione: et hoc proprie et perfecte dicitur per se notum, quia non solum est per se notum ex evidentia rei cognitae, sed etiam ex naturali dispositione cognoscentis. Beatis ergo dicitur per se notum id quod nos per fidem tenemus de Deo, primo modo tantum, non autem secundo modo: nam licet illud evidenter cognoscant et clare, hoc tamen non est ex naturali habitu ipsorum, sed ex divina essentia, in qua omnia vident, illud clare repraesentante. Et ideo non dicitur illud esse ipsis simpliciter per se notum, sed quodammodo. Deo autem, qui illud naturali sua cognitione perfectissime cognoscit, dicitur simpliciter et omnino per se notum.

IV. Quarto. Necessarium fuit homini ad perfectam beatitudinem tendenti, ad amorem divinum induci. Sed nihil sic ad amorem alicuius nos inducit, sicut experimentum amoris eius ad nos. Amor autem Dei ad homines nullo modo potuit hominibus efficacius ostendi quam per hoc quod uniri voluit homini in persona: cum proprium amoris sit unire amantem cum amato quantum possibile est. Ergo etc.

Probatur assumptum. Quia oportuit hominis affectum ad desiderium divinae fruitionis disponi: cum in hac perfecta hominis beatitudo consistat. Desiderium autem fruitionis alicuius rei ex amore illius causatur.

  1. Quinto. Expediens fuit ut inter hominem et Deum esset amicitia. Sed haec familiarior fuit Deo homine facto. Tum quia etiam homo homini naturaliter est amicus, ut sic (1). — Tum quia ea quae multum inaequalia sunt, non videntur in amicitia posse coniungi. — Tum quia, dum visibiliter Deum cognoscimus, in invisibilium amorem rapimur. Ergo etc.

Advertendum quod Sanctus Thomas, cum dixisset hominem esse homini naturaliter amicum, addidit, ut sic: ut daret intelligere quod unus homo est naturaliter quidem amicus homini, inquantum in humana natura ambo communicant, sed tamen ex aliis causis potest homo homini inimicus esse.

  1. Sexto. Beatitudo est praemium virtutis. Ergo oportet ad beatitudinem tendentes ad virtutem firmiter disponi. Ergo oportet esse aliquem de cuius bonitate infallibilis opinio habeatur. Ergo oportuit Deum incarnari.

Consequentia prima nota est. — Secunda probatur. Quia ad virtutem verbis et exemplis provocamur. Exempla autem alicuius et verba tanto efficacius ad virtutem inducunt, quanto de eo firmior bonitatis habetur opinio. — Tertia vero probatur: quia de nullo homine puro infallibilis opinio bonitatis haberi poterat, sed tantum de Deo.

Confirmatur. Quia ipse, Ioan. XIII, dicit, Exemplum etc.

V. Septimo. Necessarium est humano generi, quod peccatis abundat, ut ei remedium adhibeatur contra peccata. Sed non potest hoc remedium adhiberi nisi per Deum incarnatum. Ergo etc.

Maior patet. Quia homo peccatis a beatitudine impeditur.

Minor vero probatur sic. Peccatum impedimentum affert beatitudini ex tribus: primo, quia inordinationem quandam animae inducit, eam ab ordine debiti finis abducens; secundo, quia Deum offendit, a quo beatitudinis praemium expectatur, et peccatum est contrarium caritati divinae; tertio, quia huius offensae homo conscientiam habens fiduciam accedendi ad Deum amittit, quae necessaria est ad beatitudinem consequendam. Sed duobus primis remedium adhiberi non potest nisi per Deum, qui et voluntatem hominis potest ad debitum ordinem reducere; et offensam in se commissam potest remittere. Tertio autem adhiberi non potest remedium nisi ipse Deus fiat homo. Quia ad hoc ut homo a conscientia offensae praeteritae liberetur, oportet quod sibi de remissione offensae constet. Non potest autem per certitudinem ei constare nisi a Deo certificetur. Ergo etc.

Confirmatur ista minor auctoritate Matth. IX, Ut autem sciatis etc.; et Apostoli, Hebr. IX, Sanguis Christi etc.

  1. Ad evidentiam eius quod dictum est, hominem per peccatum Deum offendere, rationibus ibidem assignatis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. XIV, q. II, a. 1, quª 1 et 2, quod offensa, inquantum huiusmodi, est inaequalitas quaedam, qua unus alii subtraxit quod ei debitum erat. Deo autem debetur a nobis amor prae omnibus, tanquam Patri et Creatori. Debetur etiam honor, inquantum ab ipso expectanda est nostra beatitudo, tanquam ab eo qui humanorum actuum curam habet. Et utrumque per peccatum removetur. Subtrahitur enim Deo debitus honor, qui sibi debetur inquantum ab eo expectatur praemium beatitudinis, dum aliquid contra eius praecepta irreverenter committitur. Item subtrahitur debitus amor et affectus, inquantum homo, mortaliter peccando, aliquid magis amat quam Deum. Ideo bene assi-

(1) Voces ut sic habentur quidem in textu Sancti Thomae, sed aliter connectuntur. Iunguntur siquidem cum illa phrasi dum visibiliter etc. Quod mente tenendum est dum legitur sequens paragraphus, Advertendum etc. Cf. Text., 174, b 23.

gnatur pro ratione quare per peccatum homo Deum offendit: quia videlicet et ab ipso praemium beatitudinis expectatur, et peccatum contrariatur, caritati divinae, idest amori quo Deus super omnia diligitur.

Advertendum ulterius quod liberari a conscientia offensae praeteritae dupliciter intelligi potest. Uno modo, quia homo amplius non recordatur se Deum offendisse. Et de hac liberatione non loquitur hic Sanctus Thomas. - Alio modo, quia non amplius habet remorsum conscientiae quod Deus sit sibi offensus et inimicus ob offensam praeteritam. Et de hac liberatione loquitur hoc loco, cum inquit quod ad hoc ut homo a conscientia offensae praeteritae liberetur, oportet ut sibi de remissione offensae per Deum constet.

Attendendum etiam, cum vult Sanctus Thomas hanc certificationem [de remissione ] offensionis necesse esse fieri a Deo incarnato, quod nomine necessitatis intelligit convenientiam quandam, sicut et saepenumero in praecedentibus et sequentibus utitur. Unde in conclusione non utitur nomine necessarii, sed convenientis et expedientis.

VI. Ultimo. Ex traditione Ecclesiae docemur totum humanum genus peccato esse infectum. Ergo, ad hoc ut a tali peccato liberaretur, oportuit ut aliquis satisfaceret: quia secundum ordinem divinae iustitiae, peccatum sine satisfactione non remittitur a Deo. Sed nullus homo purus hoc poterat: cum quilibet sit aliquid minus tota generis humani universitate. Ergo oportuit esse aliquem qui esset homo, cui satisfactio competeret; et esset aliquid supra hominem, ut eius meritum sufficiens esset ad satisfaciendum. Ergo ad hoc necessarium fuit ut Deus homo fieret: quia nihil est maius homine, quantum ad ordinem beatitudinis, nisi solus Deus; nam et angeli ab eodem beatificantur.

Confirmatur haec ratio auctoritate Ioannis Baptistae, dicentis, Ecce agnus etc.; et Apostoli, ad Rom., dicentis, Sicut peccatum etc.

  1. Circa hoc quod dicitur, Secundum ordinem divinae iustitiae peccatum sine satisfactione a Deo non remitti, attendendum est quod idcirco apposuit Sanctus Thomas secundum ordinem divinae iustitiae, ut daret intelligere quod absolute quidem posset Deus relaxare peccatum absque satisfactione, sed non secundum determinationem suae iustitiae, secundum quam attenditur potentia ordinaria Dei. Unde Tertio, d. xx, q. 1, a. 1, ad 3, ait quod, quantum est de potentia Dei, posset Deus peccatum absque omni poena dimittere, nec esset iniustus si hoc faceret: sed quantum est ex parte peccantis, secundum ordinem quem nunc Deus rebus imposuit, hoc congrue non potest.

  2. Circa id quod dictum est, purum hominem non potuisse pro peccato satisfacere, quia est aliquid minus tota generis humani universitate, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae III Sent., q. alleg., a. 2; et d. 1, q. 1, a. 2, ad ult., quod natura humana infinitatem quandam habet, inquantum in ea possunt supposita in infinitum multiplicari; et ex hoc peccatum ipsius est aliquo modo infinitum, utpote removens bonum naturae, quod est infinitum. Quilibet autem purus homo singularis habet naturam ipsam cum quadam limitatione. Et consequenter operatio ipsius est limitata, non potestque valere tantum quantum est bonum totius naturae, quod per peccatum aufertur, ut digna pro eo possit esse satisfactio. Idcirco convenienter arguitur non posse purum hominem pro huiusmodi peccato satisfacere eo quod sit aliquid minus tota generis humani universitate.

VII. Sed tunc occurrit dubium. Secundum enim doctrinam Sancti Thomae, quamvis peccatum actuale habeat quandam infinitatem, homo tamen informatus gratia per opus suum satisfacere potest, inquantum illud gratia informatur: quia, ut sic, habet quandam infinitatem, licet non inquantum a libero producitur arbitrio. Similiter ergo poterit dici quod, licet per opus suum homo purus non potuerit pro peccato satisfacere inquantum ex libero eius procedit arbitrio, quia, ut sic, procedit ab ipso ut est aliquid minus tota natura: potuit tamen hoc ex gratia divina, per quam eius opus quandam habuit infinitatem. Et sic non oportebat, ad satisfactionem pro hoc peccato, ut Deus fieret homo.

  1. Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. I, a. 2; et IV Sent., d. xv, q. 1, a. 2; et secundum determinationem Capreoli in Quarto, d. xv, quod dupliciter loqui possumus de satisfactione: scilicet aut de satisfactione perfecta secundum se, et aequivalentali secundum rigorem iustitiae; aut de satisfactione imperfecta, sufficienti tamen secundum acceptationem eius qui ipsa contentus est. Ad primam satisfactionem requiritur quod bonitas actus satisfactorii sit aequivalens in bonitate malitiae peccati; et quod satisfaciens sit principalis causa et totalis bonitatis talis actus, non autem ille cui fit satisfactio; satisfaciatque per aliquid quod sit totaliter suum, non autem sit eius cui facienda est satisfactio. - Ad secundam autem satisfactionem sufficit quod actus satisfactorius sit sufficiens secundum acceptationem eius cui fit satisfactio; dato etiam quod satisfaciens non sit principalis et totalis causa illius actus; nec talis actus sit totaliter ipsius, sed etiam alias debeatur illi cui facienda est satisfactio.

Dicitur ergo quod homo purus, etiam cum gratia Dei, non potest satisfacere Deo pro peccato totius naturae satisfactione perfecta et aequivalenti simpliciter et secundum se: quia valor actus satisfactorii aliquo modo infinitus non convenit actui principaliter et totaliter ex ipso satisfaciente, sed ex Deo movente voluntatem ad actum, et ex gratia ipsum informante. Et ulterius quicquid bonitatis invenitur in actu hominis puri, totum debetur Deo, propter beneficia homini a Deo collata. Et sic ille actus, inquantum bonus est et satisfactorius, non est totaliter hominis satisfacientis, sed etiam est Dei moventis ad talem actum, et sibi per ipsum satisfacientis.

  1. Cum autem contra hoc arguitur, quia homo ex gratia inhabitante potest satisfacere pro actu peccati mortalis: - dicitur primo, quod hoc falsum est de satisfactione perfecta: licet de imperfecta satisfactione sit verum.

Dicitur secundo quod, licet pro peccato actuali possit purus homo satisfacere ex divina gratia, secundum divinam ordinationem; non tamen sequitur, stante divina dispositione, quae nobis per Sacram Scripturam innotescit, ut pro peccato originali possit satisfacere. Quia licet gratia det actui puri hominis quandam infinitatem respectu boni personalis, non tamen elevat ipsum actum ut aequivaleat bono totius naturae per peccatum deperdito.

VIII. Ex his patet quam vanae sint rationes Scoti, IV Sent., d. xv, q. 1, arguentis quod de potentia Dei absoluta posset homo Deo pro peccato satisfacere. Patet enim quod hoc est falsum de satisfactione perfecta et sufficienti per adaequationem vel excessum emendae ad offensam: cum homo totum quod habet debeat Deo; et illud sit magis Dei quam ipsius hominis; et insuper non possit esse principalis causa huius satisfactionis, quae fit per gratiam; licet possit satisfacere imperfecte, sive secundum acceptationem divinae misericordiae relaxantis id quod possit exigere de rigore iustitiae.

  1. Si autem arguatur ex hoc etiam sequi non oportuisse Deum fieri hominem ad satisfaciendum pro humanae naturae peccato: quia, quamvis homo non possit omnino perfecte satisfacere pro peccato, divina tamen adiutus gratia satisfacere poterat secundum Dei acceptationem; sicut non oportet ut Deus fiat homo ad satisfaciendum pro actuali peccato alicuius hominis peccantis, quia potest ipse homo, adiutus divina gratia, satisfacere: - respondetur negando consequentiam. Quia etiam si homo potuerit per divinam gratiam aliquo modo satisfacere, utilis tamen et conveniens fuit Dei incarnatio, ad hoc ut homo gloriosior esset, perfecte pro suo peccato satisfaciens. Gloriosius enim est plenarie et per aequivalens absolute satisfacere, quod factum est ab homine per incarnationem Filii Dei, quam imperfecte tantum et secundum acceptationem eius cui satisfit. - Quod autem hoc non fiat pro peccato actuali unius hominis inquantum huiusmodi, est quia bonum naturae praeponderat bono unius individui; et est maius extensive; et diligentior cura in reparatione totius humani generis quam in reparatione unius hominis singularis est adhibenda.

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work