Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum
Postquam ostendit Sanctus Thomas omnium corporum resurgentium communem conditionem, consequenter ostendit singillatim utrorumque corporum conditionem1. Et primo, corporum glorificatorum; secundo, corporum damnatorum, cap. LXXXIX.
Circa primum tria facit: primo, ostendit corporum glorificatorum conditionem quantum ad corporeas qualitates, quae dicuntur eius dotes; secundo, quantum ad locum, cap. seq.; tertio, quantum ad sexum et aetatem, cap. LXXXVIII.
I. Quantum ad primum, ponit quatuor conclusiones. Quarum prima est: Corpora beatorum habebunt claritatem.
Sed antequam probetur haec conclusio, praemittitur primo quod, quamvis merito Christi defectus naturae in resurrectione communiter ab omnibus removebitur, remanebit tamen differentia inter bonos et malos quantum ad ea quae personaliter utrisque conveniunt.
Praemittitur secundo, quod de ratione naturae est ut anima humana sit corporis forma ipsum vivificans et in esse conservans. Ex actibus autem humanis meretur anima vel in gloria divinae visionis elevari, vel ab ordine huiusmodi2 gloriae propter culpam excludi. Ideo omnium corpus communiter disponetur secundum condecentiam animae, ut scilicet esse incorruptibile corpori tribuat, materia virtute divina animae omnino subiecta: sed ex claritate et virtute animae ad divinam visionem elevatae hoc amplius corpus sibi unitum consequetur, ut, divina virtute faciente, non solum quantum ad esse, sed etiam quantum ad actiones et passiones et motus et corporeas qualitates sit illi subiectum.
Istis praemissis, probatur conclusio sic. Anima divina visione fruens quadam spirituali qualitate replebitur. Ergo et corpus suo modo claritatis gloria induetur. — Probatur consequentia. Quia ab anima per quandam redundantiam in corpus deveniet.
Confirmatur auctoritate Apostoli, I Cor. xv, Seminatur etc. Item, Matth. xiii, Fulgebunt etc.
- Advertendum quod non sic intelligendum est claritatem animae videntis Deum in corpus redundare quasi claritas animae et claritas corporis gloriosi sit una et eadem, aut sit eiusdem rationis: sed quia ex ipsa animae claritate resultat et effluit in corpus quaedam claritas quae est qualitas corporalis. Unde hic dicitur quod ipsum corpus suo modo, idest corporaliter, non autem spiritualiter, claritatis gloria induetur. Hoc autem videtur sentire Sanctus Thomas Quarto, d. XLIV, q. II, a. 4, quᵃ 2, ad 1, ubi dicit quod claritas gloriae erit alterius generis quam claritas naturae quantum ad causam, sed non quantum ad speciem. Si enim ista claritas corporis gloriosi est eiusdem speciei cum claritate naturae, manifestum est quod non est eiusdem rationis cum animae claritate: quia alterius rationis et alterius generis est claritas naturae corporalis, et claritas animae spiritualis, praesertim claritas gratiae.
II. Secunda conclusio est: Corpora huiusmodi erunt agilia. Probatur. Anima ultimo fini coniuncta in omnibus experietur suum desiderium adimpletum. Ergo corpus omnino spiritui ad motum3 obediet. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia ex desiderio animae movetur corpus.
Circa hanc probationem consequentiae, advertendum quod vult Sanctus Thomas ostendere ex opposito consequentis inferri oppositum antecedentis. Si enim corpus non obediet omnino spiritui ad motum, sequitur quod non erit in omnibus impletum desiderium animae, ex quo corpus movetur.
Confirmatur auctoritate Apostoli dicentis quod surget in virtute. Et Sap. III, dicitur quod tanquam scintillae in arundineto discurrent: non quidem quasi sit motus in eis propter necessitatem, sed ad virtutis demonstrationem.
- Circa ipsam agilitatem corporum glorificatorum, duo attendenda sunt, ex doctrina Sancti Thomae, IV Sent., qu. allegata, a. 34.
Primum est quod ista agilitas tria includit. Primum est perfectio ipsius animae, secundum quam perfecte dominabitur corpori; negatio resistentiae voluntati et desiderio animae; et perfectio quaedam effluens ab anima glorificata in corpus, per quam habile reddetur et expeditum ad obediendum animae inquantum est corporis motor.
Secundum est quod per huiusmodi agilitatem corpus gloriosum reddetur habile et expeditum ad obediendum animae, non solum ad motum localem, sed etiam ad omnes animae operationes quae per corpus exercentur, ut sunt sensus operationes.
- Circa id quod dicitur, motum non esse in Beatis propter necessitatem, advertendum est, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato5, quod hoc intelligendum est quantum ad indigentiam simpliciter: quae est quando quis indiget aliquo sine quo non potest conservari in esse, vel in sua perfectione. Sed bene motus erit propter aliquam necessitatem et indigentiam secundum quid: quae est quando quis indiget eo sine quo non potest finem intentum habere, vel non ita bene, vel non tali modo. Non poterunt enim manifestare virtutem motivam in eis existentem per experimentum, nisi moveantur. Et hoc significavit Sanctus Thomas cum dixit quod erit in eis motus ad virtutis demonstrationem.
III. Tertia conclusio est: Corpora Beatorum impassibilia erunt. Probatur. Huiusmodi corpus immune erit ab omni malo: et quantum ad actum, quia in eis nulla erit corruptio, nulla deformitas, nullus defectus; et quantum ad potentiam, quia non poterunt aliquid pati quod eis sit molestum. Ergo etc. — Probatur antecedens. Anima Deo fruens habebit desiderium adimpletum quantum ad remotionem omnis mali: quia cum summo bono malum locum non habet. Ergo corpus perfectum per animam, proportionabiliter animae, immune erit ab omni malo: et quantum ad actum, quia in ipso nullus erit defectus; et quantum ad potentiam, quia nihil molestum pati poterit. Ergo etc.
Declarat autem Sanctus Thomas conclusionem, inquiens quod haec impassibilitas non excludit ab iis corporibus passionem quae est de ratione sensus: quia sensibus ad delectationem utentur secundum illa quae statui incorruptionis non repugnant.
Confirmatur ex eo quod dicitur ab Apostolo, Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
Circa primum consequens, advertendum quod ly proportionabiliter animae dupliciter exponi potest. Uno modo, ut determinet ly perfectum et erit sensus quod corpus quod est in resurrectione perfectum secundum convenientiam ad animam, inquantum scilicet habet esse incorruptibile, quemadmodum anima est incorruptilis, immune erit ab omni malo. — Alio modo, ut determinet ly immune erit et erit sensus quod corpus perfectum per animam fruentem Deo, immune erit ab omni malo secundum proportionem ad ipsam animam inquantum videlicet, sicut in huiusmodi anima nullum est malum culpae, neque in actu, quia per gratiam consummatam omne peccatum excluditur, neque in potentia, quia peccare non potest, eo quod sit confirmata in bono; ita et in corpore per illam animam perfecto nullum erit malum, neque actu neque potentia. — Utraque expositio adaptari convenienter potest litterae: secunda tamen mihi magis placet.
Circa declarationem conclusionis, attendendum est quod ideo, postquam dixit Sanctus Thomas quod Beati utentur sensibus ad delectationem, addidit, secundum illa quae statui incorruptionis non repugnant, ut excluderet usum sensuum circa sumptionem cibi corporalis et circa venerea, de quibus ostensum est 6 quod statui incorruptionis repugnant: utpote ad statum corruptionis duntaxat pertinentia.
Attendendum ulterius quod dupliciter differt passio quae est de ratione sensuum, a passionibus aliis corporalibus: quae dicuntur passiones naturae. Primo, quia passio sensuum est per receptionem formae sensibilis secundum modum spiritualem et immaterialem: passio autem naturae est per receptionem formae secundum suum esse materiale. — Secundo, quia passio sensus est perfectiva: sensus enim ex receptione formae sensibilis fit in actu ad hoc ut propriam operationem possit elicere. Passio autem naturae, si proprie accipiatur, est corruptiva, vel afflictiva, vel abiectiva: quia est motus praeter naturam. Quia ergo a Beatis removetur passio abiectiva et afflictiva, non autem passio perfectiva, ideo non est mirum si in Beatis inveniatur passio sensus, non autem passio naturae.
IV. Sed occurrit dubium circa illud quod ait Sanctus Thomas, Beatos usuros sensibus propter delectationem. Hoc enim videtur repugnare superius ab eo dictis 7, ubi impugnavit opinionem illorum qui dicebant in resurrectione futurum esse usum ciborum et venereorum propter delectationem tantum, hac ratione, quia delectationes illae non sunt fines actionum, sed e converso.
- Ad huius evidentiam, considerandum est primo, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XLIX, q. III a. 5 8, quod aliter loquendum est de delectationibus tactus, quae in usu ciborum et venereorum consistunt: et aliter de delectationibus aliorum sensuum. Delectationes enim tactus maxime materiales sunt, et maxime vehementes, eo quod tangibile delectationem tactus causans nobis realiter coniungatur. Et sunt etiam maxime bestiales: nam bruta non delectantur aliis sensibus nisi in ordine ad tactum, ut dicitur III Ethic. 9, et ipsas tactus delectationes maxime prosequuntur. Delectationes autem aliorum sensuum spiritualiores sunt, quia ipsi sensus spiritualius sua obiecta recipiunt: non enim coniunguntur nobis eorum obiecta secundum esse materiale, sed tantum secundum suas intentiones. Unde licet huiusmodi delectationes corporales sint, inquantum sunt motus appetitus sensitivi consequentis apprehensionem sensus, quae per corpus exercetur; appropinquant tamen ad spirituales delectationes, et quodammodo in earum genus cadunt, inquantum consequuntur unionem spiritualem obiecti sensibilis cum sentiente, non autem unionem realem et naturalem. Ideo non est inconveniens si delectationes tactus praedictae in Beatis non inveniantur qui spiritualem vitam vivent; inveniantur autem in eis aliorum sensuum delectationes; et etiam delectationes tactus quae solam coniunctionem spiritualem tangibilis consequuntur, ut est delectatio consequens spiritualem immutationem tantum a calido aut frigido proportionato.
Considerandum secundo ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato; et Iª IIae, q. XXXI, a. 5 et 6, quod duplex potest esse delectatio sensus: una de ipso sensibili spiritualiter coniuncto; alia de ipsa cognitione sensibilis. Prima est secundum quam quis de re cognita et apprehensa per sensum delectatur: puta de colore, aut de concentu et harmonia vocum. Alia est qua quis delectatur de ipsa cognitione coloris, harmoniae, et huiusmodi. Prima est in brutis, non autem secunda: sed utraque in hominibus invenitur, et etiam in Beatis. Prima quidem consequitur coniunctionem sensibilis cum sensu: secunda vero apprehensionem ipsius cognitionis tanquam perfectionis propriae, quae quidem apprehensio est per vires interiores, aut etiam per intellectum.
Considerandum tertio, quod sensus diliguntur propter duo: scilicet propter cognitionem, et propter utilitatem, ut dicitur I Metaph. 10: et utroque modo est delectatio secundum sensum. Sed prima hominibus tantum convenit: quia ipsius solius est apprehendere ipsam cognitionem tanquam proprium bonum: secunda autem communis est hominibus et brutis. Ideo prima in Beatis invenitur: quia cognitio ipsa sensus non repugnat statui incorruptionis, secunda autem ipsis non convenit: quia utilitas sensibilium, quae attenditur in ordine ad conservationem naturae animalis, convenit tantum statui corruptionis, in quo natura indiget aliquo extrinseco tam ad conservationem individui quam ad conservationem speciei.
- Ad obiectionem igitur dicendum quod non intendit Sanctus Thomas in Beatis esse usum sensuum propter delectationem quasi Beati operationem sensus ad delectationem ordinent tanquam ad finem, ut illi quos improbat Sanctus Thomas dicebant de delectationibus tactus: sed quod utuntur sensibus propter ipsam cognitionem sensus ipsis secundum se delectabilem, non autem propter aliquam utilitatem ad naturae conservationem ordinatam; cum eorum natura incorruptibilis sit non indigeatque extrinseco conservante.
V. Circa ipsam impassibilitatem corporum Beatorum, advertendum ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae in Quarto, d. XLIV 11, quod haec impassibilitas provenit ex pleno dominio animae immobiliter Deo fruentis supra corpus. Nam quia corpus humanum, et quicquid est in eo, erit perfecte subiectum animae, sicut ipsa perfecte subiecta erit Deo, ideo nulla in corpore glorioso poterit mutatio esse contra illam dispositionem qua perficitur ab anima.
Utrum autem, praeter virtutem et dominium animae, oporteat ponere aliquam qualitatem positivam in ipso corpore glorioso, quae omnem passionem prohibeat: videtur dicere Sanctus Thomas, in loco praeallegato, quod non; sed quod impassibilitas solam privationem et negationem secundum se importat. Habet tamen causam positivam: scilicet ipsum animae dominium super corpus: nam ipsa anima, quae plene corpori dominatur, ligat omnino eius potentiam passivam, ut nullam possit recipere dispositionem contrariam formae.
Sed licet expresse non habeatur a Sancto Thoma ibidem impassibilitatem dicere formam positivam in corpore existentem; hoc tamen dat intelligere ex eo quod ipsam computat inter dotes corporis. Quarto, d. XLIX, q. IV 12, ubi dicit dispositiones quae sunt in corpore glorioso ex quibus corpus efficitur animae perfecte subiectum, corporis dotes dici: sicut et dispositiones quae sunt in anima ad perfectam operationem qua Deo coniungitur, dicuntur animae dotes. Idem etiam habetur dist. XLIV, q. II, a. 3 quª 1.
Et secundum hoc dicendum est quod, sicut agilitas dicit quandam qualitatem effluentem ab anima glorificata in corpus, per quam habile redditur ad motum et omnes operationes animae; ita impassibilitas dicit qualitatem ab anima in corpus effluentem, per quam corpus redditur habile ab subiectionem animae, ut est eius forma ipsum in esse conservans, et per quam omni dispositioni quae est contraria formae resistit; ita quod formaliter impassibilitas dicit negationem, materialiter autem dicit aliquid positivum.
VI. Sed contra praedicta dubia quaedam occurrunt13. Arguit enim Scotus, in Quarto14, quod huiusmodi impassibilitas ex dominio animae supra corpus non proveniat ratione qualitatis effluentis in corpus. Primo, quia aut esset qualitas caelestis; aut qualitas elementaris vel mixtionis. Non primum: quia corpus humanum non est susceptivum qualitatis caelestis. Non etiam secundum: quia tunc esset eiusdem generis cum aliis, et per consequens non prohiberet omnem actionem illarum.
Secundo. Si repugnaret aliis qualitatibus, non prohiberet omnem actionem: quia esset eiusdem rationis cum eis. Si autem non repugnaret, non prohiberet actionem alicuius illarum, cum istae aliae sint inter se repugnantes.
-
Aureolus15 autem arguit huiusmodi impassibilitatem non provenire ex aliqua forma corpori inhaerente, tum quia impassibilitatem secundum translationem de loco ad locum non videtur habere corpus per aliquam qualitatem: alioquin per ipsam fieret fortius et universalius in resistendo quam sit quaecumque potentia creata in agendo. Tum quia composito ex elementis convenit per se secundo modo pati et corrumpi: nulla autem virtus creata potest auferre illud quod convenit alicui in secundo modo dicendi per se.
-
Durandus etiam16 idem probat hac ratione. Quia impassibilitas et incorruptibilitas sibi correspondent. Incorruptibilitas autem corporum Beatorum non erit per aliquam virtutem eis inhaerentem: quia illa erit communis et bonis et malis; in malis autem non erit per aliquam formam inhaerentem, ut videtur ab aliis concedi.
VII. Pro horum solutione, praemittendum quod huius impassibilitatis corporum Beatorum, secundum quod negationem importat, duplicem causam iuxta praedicta oportet assignare: unam scilicet remotam: alteram propinquam. Remota est quaedam virtus supernaturaliter indita animae, per quam plene corpori dominatur quantum ad eius conservationem. Et dictum est17 hanc impassibilitatem ex pleno dominio animae provenire. Proxima autem est qualitas quaedam ab ipsa anima glorificata in corpus effluens, per quam corpus fit aptum ut perfecte animae subiiciatur quantum ad sui conservationem, omnem dispositionem contrariam animae prohibendo. Et quia haec qualitas effluit ab anima ut beata est et supernaturali qualitate dotata, ideo et ipsa supernaturalis est qualitas, non autem elementaris aut caelestis, aut ex corporis mixtione proveniens. Et propterea non oportet ipsam eiusdem generis esse cum qualitatibus ex quibus ipsum corpus componitur, quae sunt naturales, et de potentia subiecti eductae: licet in eodem susceptivo recipiantur. — Et per hoc patet responsio ad primum Scoti.
- Ad secundum eiusdem dicitur quod qualitatem unam alteri qualitati aut eius actioni repugnare, dupliciter potest intelligi. Uno modo, formali repugnantia, quae est per oppositionem formae ad formam, quarum una alteram ab eodem subiecto expellit: quo modo caliditas frigiditati repugnat. Alio modo, repugnantia materiali, quae scilicet est repugnantia materiae seu dispositionis materialis ad formam: quando, inquam, aliqua qualitas reddit subiectum omnino indispositum et inhabile ad suscipiendam aliquam formam aut eius actionem; sicut dicimus qualitates ignis repugnare animae intellectivae, et qualitates corporis caelestis repugnare qualitatibus et formis corruptilibus, quia per eas redditur materia ad has formas indisposita repugnare. Cum ergo quaerit Scotus an haec qualitas repugnet qualitatibus corporis necne: dicitur quod repugnat materialiter, non autem formaliter; quia videlicet facit corpus inhabile ad inordinatas actiones illarum suscipiendas, non autem quia illarum actiones sua actione prohibeat.
Cum instatur primo quod, si repugnat, tunc non prohibet omnem actionem, quia est eiusdem rationis: — dicitur quod consequentia non tenet, et eius probatio nulla est. Non enim, si materialiter repugnat, est eiusdem generis si formaliter repugnaret: formae enim contrariae ad idem genus pertinent, non autem formae disparatae.
Cum instatur secundo quod, si non repugnat, non prohibet actionem alicuius illarum, — dicitur quod hoc utique verum esset si neque formaliter neque materialiter illis repugnaret: modo dicimus quod materialiter repugnat, et ideo omnes immoderatas illarum actiones prohibet.
VIII. Ad primum Aureoli18 potest primo responderi, quod impassibilitas quam dicimus corpori ex aliqua qualitate inhaerente provenire, intelligitur praeservativa a passione corruptiva aut abiectiva alicuius intrinsecae dispositionis: non autem a translatione de loco ad locum: quia fortassis ista est, non ex qualitate inhaerente, sed ex divina protectione.
Potest secundo responderi, conformiter ad praedicta, quod, sicut ad hoc ut aliquid sit ab aliquo agente alicuius formae susceptivum requiritur ut sit dispositum dispositione determinata ad illam formam et ad actionem illius agentis suscipiendam, ita ad hoc ut sit mutabile de loco ad locum ab aliquo movente, requiritur ut sit dispositum ad susceptionem motus a tali agente. Et ideo, sicut per aliquam qualitatem potest indisponi materia et reddi inhabilis ad suscipiendam actionem alicuius agentis, ita potest fieri inhabilis et indisposita ad suscipiendum motum a movente. Unde negatur quod impassibilitatem secundum translationem de loco ad locum non habeat corpus gloriosum per qualitatem positivam.
Cum probatur quia tunc per ipsam fieret fortius et universalius in resistendo quam quaelibet potentia creata in agendo: — dicitur quod, si loquamur de resistentia formali, quae est secundum contrarietatem formae ad formam, illud non sequitur. Si autem loquamur de resistentia materiali, quae est in reddendo subiectum inhabile et indispositum ad susceptionem motus ab agente creato, illud inconveniens non est. Potest enim forma supernaturalis, utpote superioris ordinis quam sit forma naturalis, indisponere materiam et inhabilem reddere ad susceptionem actionis et motus a quacumque virtute creata.
- Ad secundum, negatur quod pati et corrumpi conveniat per se secundo modo composito ex elementis: sed bene sibi per se convenit habere potentiam ad passionem et corruptionem. Et haec semper erit in corporibus gloriosis quantum ad suam entitatem sed, ut dicitur in Quarto, d. XLIV19, talis potentia erit ligata ne possit in actum exire, propter victoriam animae supra corpus.
IX. Ad Durandum20 dicitur quod utique est aliqua communis causa incorruptibilitatis in Beatis et damnatis, scilicet cessatio motus caeli, et dominium animae supra corpus quantum ad eius vivificationem et conservationem in esse21. Sed praeter has communes causas est aliqua particularis causa in beatis quae non est in damnatis: scilicet gloria animae; et qualitas ab anima glorificata in corpus effluens. Ideo et maior est impassibilitas in Beatis quam in damnatis: quia isti patientur aliqua passione afflictiva, non autem Beati. Unde illa consequentia non tenet: Incorruptibilitas damnatorum non erit per aliquam qualitatem corpori inhaerentem. Ergo neque incorruptibilitas Beatorum. Non enim assignantur dotes corporibus damnatorum, sed bene Beatorum corporibus.
X. Quarta conclusio est22: Corpus resurgentis erit subiectum animae in omnimoda perfectione naturae. Probatur. Anima Deo fruens ipsi perfectissime adhaerebit, et eius bonitatem participabit in summo, secundum modum suum. Ergo et corpus perfecte subdetur animae. Ergo et eius proprietates participabit, quantum possibile est, in perspicuitate sensuum, in ordinatione corporei appetitus, et in omnimoda perfectione naturae. — Probatur secunda consequentia. Quia tanto aliquid perfectius est in natura, quanto materia eius perfectius subditur formae. — Non probat Sanctus Thomas primam consequentiam, sed relinquit eam manifestam ex hoc quod ita se habebit corpus ad animam suo modo, sicut anima suo modo se habebit ad Deum.
Confirmatur conclusio auctoritate Apostoli dicentis quod surget corpus spirituale: non quidem sic intelligendo: quia sit spiritus, idest substantia spiritualis, sive aer aut ventus; sed quia erit omnino subiectum spiritui; sicut et nunc dicitur corpus animale, non quia sit animal23, sed quia animalis passionibus subiacet, et indiget alimonia.
-
Circa hanc conclusionem, advertendum quod Sanctus Thomas per ipsam vult dare intelligere corporibus Beatorum aliam dotem inesse, quae subtilitas dos dicitur. Per hanc enim nihil aliud intelligitur, ut declarat in Quarto24, quam omnimoda et perfecta subiectio corporis ad animam ad participandum esse specificum. Quia enim, ut dicitur ibidem, nomen subtilitatis a penetrandi virtute sumptum est; et aliquid est penetrativum et ratione parvitatis quantitatis, praecipue secundum latitudinem et profunditatem et ratione paucitatis materiae; in corporibus autem raris forma magis dominatur materiae: ideo translatum est nomen subtilitatis ad illa corpora quae optime substant formae, et perficiuntur ab ea perfectissimo modo.
-
Advertendum quoque circa alia quae enumeravit Sanctus Thomas, scilicet corpus participare animae proprietates quantum ad perspicuitatem sensuum, et quantum ad ordinationem corporei appetitus, quod ista neque omnibus modis ad dotem subtilitatis pertinent, ut videtur voluisse Durandus25, neque omnino a dote subtilitatis excluduntur, ut videtur voluisse Capreolus26 ista doti agilitatis attribuens, sed aliquo modo ad dotem agilitatis et aliquo modo ad subtilitatis dotem pertinent. Sensus enim et appetitus dupliciter comparari possunt ad suas operationes. Uno modo, quantum ad facilitatem et expeditionem operandi: et sic ad dotem agilitatis pertinent. Dictum est enim superius27, de mente Sancti Thomae, quod agilitate corpus redditur expeditum ad obediendum animae quantum ad motum, et ad operationes animae quae per corpus exercentur. — Alio modo, quantum ad perspicuitatem sentiendi; et quantum ad debitam ordinationem appetendi, ut scilicet inferior appetitus feratur in suum obiectum secundum superioris appetitus inclinationem. Et sic ad dotem subtilitatis pertinent, per quam corpus perfecte subditur animae quantum ad perfectionem naturae. Quanto enim natura perfectior fuerit, tanto et sensus est perspicacior, et appetitus inferior est magis regulatus.
Quod autem hoc sit de mente Sancti Thomae, patet. Tum quia hic ista connumerat inter ea quae ad dotem subtilitatis pertinent. — Tum quia inferius cap. lxxxix28, declarat corpora damnatorum non esse subtilia futura, quia eorum anima per affectum erit carnalis. Ex hoc enim dat intelligere ad subtilitatem corporum pertinere quod affectus et appetitus animae corporeus spiritui subdatur, sive inclinationi superioris appetitus.
- Advertendum ulterius quod, sicut ex gloria animae et ex pleno eius dominio supra corpus effluit in ipsum corpus qualitas per quam aptum est ad obediendum animae quantum ad motus et operationes, quae dicitur agilitas; et alia per quam natum est obedire illi quantum ad prohibitionem omnis abiectivae passionis quae dicitur impassibilitas: ita et subtilitas nominat aliquam qualitatem ab anima effluentem in corpus, per quam aptum est ad subiectionem animae quantum ad omnimodam perfectionem specificam. Hoc enim ponit Sanctus Thomas in Quarto, d. xliv, q. ii, a. 3, qu^a 1.
XI. Ex praedictis infert primo Sanctus Thomas capitulariter dotes corporis colligendo, quod sicut anima hominis elevabitur ad gloriam caelestium spirituum, ut scilicet Deum per essentiam videat; ita eius corpus sublimabitur ad caelestium corporum proprietates, quia erit clarum, impassibile, absque labore et difficultate mobile, et perfectissime sua forma perfectum. Propter quod Apostolus resurgentium corpora caelestia vocat: non scilicet quantum ad naturam; sed quantum ad gloriam. Unde postea subiungit quod alia est caelestium gloria, alia terrestrium.
Infert secundo, quod sicut gloria animae naturalem virtutem caelestium spirituum excedit, ita et gloria resurgentium corporum excedit naturalem perfectionem caelestium corporum: ut sit maior claritas, impassibilitas firmior, agilitas facilior, et dignitas naturae perfectior.
Adverte quod dicitur impassibilitas resurgentium firmior quam impassibilitas corporum caelestium, non quia corpora caelestia a sua impassibilitate mutari possint: sed propter maiorem et perfectiorem impassibilitatis causam, ut dicit Sanctus Thomas de Beatis. Licet enim impassibilitas sit in illis aequaliter, si secundum se consideretur, quantum scilicet ad negationem quam dicit; est tamen maior in uno quam in alio quantum ad impassibilitatis causam.