Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Ad horum solutionem1, primo praemittit Sanctus Thomas quoddam necessarium; secundo, respondet unicuique singillatim2.
I. Praemittit ergo quod peccati originalis in humano genere probabiliter quaedam signa apparent: scilicet et poenae corporales, ut est mors et alia quae ordinantur ad ipsam, puta fames, sitis et huiusmodi; et poenae spirituales, ut est debilitas rationis, ex qua contingit ut difficulter perveniat ad veri cognitionem et faciliter labatur in errorem, et appetitus bestiales omnino superare non possit.
Si fortassis dicatur huiusmodi defectus non esse poenales, sed naturales, ex necessitate materiae provenientes; quia corpus humanum est ex contrariis compositum; et sensibilis appetitus in delectabilia secundum sensum movetur, quae quandoque sunt contraria rationi; et intellectus possibilis est in potentia, et natus acquirere intelligibilia ex sensu: — si quis recte consideret, satis probabiliter poterit existimare, divina providentia praesupposita, quae singulis perfectionibus congrua perfectibilia coaptavit, Deum superiorem naturam inferiori ad hoc coniunxisse ut ei dominaretur; et omne impedimentum ex defectu naturae contingens, eius spirituali et supernaturali beneficio tolleretur; ut scilicet credatur animam tali esse conditione corpori coniunctam quod in corpore aliquid esse non possit contrarium animae, per quam corpus vivit; et similiter rationem in homine appetitui sensitivo et viribus sensitivis sic coniungi quod ab eis non impediatur, sed magis eis dominetur. Ideo secundum fidei doctrinam ponimus hominem a principio taliter esse institutum ut, quandiu ratio esset Deo subiecta, et inferiores vires ei sine impedimento deservirent, et corpus ab animae subiectione impediri non posset, Deo et sua gratia defectum naturae supplente: ratione autem aversa a Deo, et inferiores vires rationi repugnarent, et corpus vitae contrarias passiones susciperet. Ex quo infertur huiusmodi defectus, quamvis naturales homini esse videantur considerata inferiori parte naturae humanae, considerata tamen divina providentia et dignitate partis superioris, satis probabiliter probari posse esse poenales, et sic genus humanum alicui peccato originaliter esse subiectum.
Advertendum quod Sanctus Thomas ait satis probabiliter praedicta probari posse, ut ostendat ea quae secundum fidem de peccato originali et eius poena tenentur, contra rationem non esse, sed aliqua etiam probabili ratione probari posse, supposita divina providentia, quam veri philosophi non negant.
Advertendum quoque quod bene dictum est praedictos effectus poenales esse, considerata divina providentia et superiori parte. Quia per divinam providentiam collata est primo homini supernaturale beneficium a sua institutione: privari autem eo quod etiam gratis est concessum, poenale est, ut dicitur II Sent., d. xxx, q. 1, a. 1.
II. Istis praesuppositis, respondet Sanctus Thomas ad obiectiones superius factas.
Ad primam3 quidem dicit primo, quod aliter est in iis quae sunt unius individui, et aliter in iis quae sunt totius naturae speciei: cum plures homines, secundum Porphyrium, participatione speciei sint unus homo. Peccatum enim quod ad aliquod individuum sive personam hominis pertinet, alteri non imputatur ad culpam nisi peccanti. Si quod autem peccatum ipsam naturam speciei respiciat, non est inconveniens ut ex uno propagetur in alterum, sicut et natura speciei.
Dicit secundo quod, cum peccatum malum quoddam sit rationalis naturae; et malum sit privatio boni: secundum illud bonum quod privatur, iudicandum est aliquod peccatum ad naturam communem, vel ad aliquam personam propriam pertinere. Peccata enim actualia, quae communiter ab hominibus aguntur, adimunt aliquod bonum personae peccantis, puta gratiam et ordinem debitum partium animae. Ideo personalia dicuntur: nec, uno peccante, alteri imputantur4. - Peccatum autem primi hominis non solum peccantem destituit illo proprio bono et personali, sed etiam bono ad naturam communem pertinente, scilicet hoc beneficio quod inferiores vires perfecte rationi subiicerentur, ratio Deo, et corpus animae, quod beneficium a quibusdam originalis iustitia dicitur. Quia, ratione se per peccatum a subiectione Dei subtrahente, subsecutum est quod nec inferiores vires perfecte rationi subiiciantur, nec animae corpus, non solum in primo peccante, sed etiam in posteris, ad quos originalis iustitia simul cum natura perventura erat. Ideo peccatum primi hominis et personale fuit, inquantum ipsum primum hominem proprio bono privavit; et naturale, inquantum abstulit sibi, et suis posteris consequenter, beneficium toti humanae naturae collatum.
Dicit tertio, quod huiusmodi defectus, etiam in aliis a primo parente, rationem culpae habet, prout omnes homines computantur tanquam unus homo per participationem naturae communis: quia sic invenitur voluntarium huiusmodi peccatum voluntate primi parentis, quemadmodum et actio manus rationem culpae habet ex voluntate primi moventis, quod est ratio. Existimantur enim in peccato naturae diversi homines quasi naturae communis partes, sicut et in peccato personali diversae unius hominis partes.
III. Circa primum dictum responsionis, advertendum quod ea quae sunt propria unius hominis et unius individui, conveniunt sibi ut ab aliis individuis et personis distinguitur: quia, ut inquit Sanctus Thomas, unus homo ab alio personaliter distinguitur. Ea autem quae naturam communem consequuntur, conveniunt uni individuo, non secundum quod ab alio individuo personaliter distinguitur, sed secundum quod cum aliis convenit in natura et cum illis habet unitatem. Propterea bene dictum est quod aliter est in his quae sunt unius individui, et aliter in his quae sunt totius naturae speciei, propter unitatem omnium hominum in natura communi.
Circa secundum dictum considerandum est quod duplex est ordo partium animae: unus habitualis, secundum videlicet quod inferior pars nata est et disposita sequi omnino motionem et imperium superioris; alius est actualis, quando scilicet actualiter inferior pars movetur secundum convenientiam et motionem superioris partis. Cum ergo dicitur quod peccata actualia et personalia adimunt ordinem partium animae in peccante, intelligitur non de habituali ordine, quia ille admittitur per peccatum originale, cum ad naturam pertineat: sed de actuali ordine, qui ad personam pertinet, cuius est operari. Homo enim peccans operatur secundum inferioris partis inclinationem non regulatae ratione: cum tamen deberet ordinem rationis sequi.
Circa tertium dictum considerandum est, ut optime declarat Sanctus Thomas, de Malo, q. iv, a. 1, quod aliquis homo singularis dupliciter considerari potest: uno modo, inquantum est quaedam singularis persona; alio modo, inquantum est pars multitudinis hominum quae per naturalem originem derivatur ab uno. Primo modo, convenit sibi actus quem proprio arbitrio et per seipsum facit: secundo vero modo, potest sibi convenire actus quem non per seipsum facit, sed qui fit a capite huiusmodi multitudinis inquantum huiusmodi; sicut et actus qui fit a principe collegii ad unumquemque de collegio aliquo modo dicitur pertinere. Ista enim hominum multitudo sic ab uno per naturalem originem descendentium, consideratur tanquam unus homo, cuius omnes particulares homines sunt membra, et cuius ipse Adam est caput et principium movens. Quia ergo iustitiae originalis donum fuerat datum primo homini non tanquam singulari personae, sed tanquam principio totius naturae, ut scilicet ab eo per originem derivaretur in posteros; hoc donum ipse peccando amisit et pro se, et pro sua posteritate. Et hic defectus habet rationem culpae in omnibus qui ab Adam seminaliter descendunt, ratione voluntarii peccati Adam ex quo processit, inquantum unusquisque consideratur ut membrum totius multitudinis hominum cuius Adam est caput. Comparatio ergo Sancti Thomae inter defectum hunc traductum in prolem et actionem manus, tenet quantum ad hoc quod, sicut actio manus habet rationem culpae inquantum manus est instrumentum hominis motum a primo principio motivo existente in homine, scilicet a voluntate, quae tamen non est in ipsa manu; ita et defectus naturae in hanc prolem per generationem deveniens habet rationem culpae inquantum hic homo genitus est pars naturae humanae, in quam huiusmodi peccatum provenit voluntate primi parentis voluntarie peccantis. Et sic constat quod tale peccatum dicitur in hoc homine voluntarium esse, non propria voluntate simpliciter, sed aliena: licet aliquo modo possit dici voluntarium propria voluntate, inquantum, cum sit pars multitudinis humanae, voluntas primi hominis potest dici uniuscuiusque voluntas aliquo modo, quantum ad ea quae pertinent ad naturam.
IV. Sed circa ea quae hic dicuntur, dubium occurrit. Non enim videtur verum huiusmodi defectum naturae habere rationem culpae inquantum est voluntarius voluntate primi parentis. Tum quia magis videtur habere rationem poenae quam culpae. - Tum quia non videtur quomodo sit voluntarius illa voluntate.
Primum ostenditur, quia privatio originalis iustitiae est defectus sequens ex peccato primi parentis. Defectus autem proveniens ex peccato non habet rationem culpae: unde Sanctus Thomas, Iª IIae, q. lxxxv, a. 5, ait quod subtractio originalis iustitiae habet rationem poenae, sicut etiam subtractio gratiae: et loquitur de subtractione passiva.
Secundum vero ostenditur, quia quod est praeter intentionem, non potest dici voluntarium. Constat autem quod Adam peccando non intendebat privationem iustitiae originalis.
- Respondetur, et dicitur primo, ex doctrina Sancti Thomae in Qu. de Malo, loco praeallegato, quod ista privatio originalis iustitiae, si comparetur ad hunc hominem descendentem per originem naturalem ab Adam, inquantum est particularis persona, sic non habet rationem culpae, sed poenae, quia nullo modo est voluntaria: neque enim directe, neque indirecte est volita propria voluntate eius qui generatur: cum a principio generationis proles nullum habeat actum voluntatis. Sed si comparetur ad ipsum inquantum est quoddam membrum et quaedam pars humanae naturae, sic habet rationem culpae: quia est voluntaria voluntate principii et capitis totius naturae; nam omnis defectus in natura prolis inventus derivatus a peccato primi parentis, habet rationem culpae, si sit in subiecto capaci culpae, ut dicitur de Malo, ubi supra, a. 2. Quod ergo inquit Sanctus Thomas, subtractionem originalis iustitiae habere rationem poenae, intelligitur inquantum comparatur ad hunc hominem ut est persona particularis. Hic vero loquimur de ipsa inquantum comparatur ad hunc hominem ut est pars totius naturae, et ut omnes homines tanquam unus homo participatione naturae communis reputantur. Non est autem inconveniens ut defectus naturae proveniens in alium ex peccato alterius habeat rationem culpae originalis inquantum est aliquo modo voluntarius.
Dicitur secundo, quod huiusmodi defectus non est omnino praeter intentionem primi peccantis. Nam dupliciter potest dici aliquid voluntarium. Uno modo, quia ipsum, secundum se consideratum, est volitum: et tale dicitur esse directe intentum. Alio modo, quia coniungitur de necessitate ei quod secundum se est volitum, sive sequitur de necessitate ad voluntarium actum: et tale dicitur esse intentum indirecte et concomitanter. Defectus ergo naturae per originem proveniens dicitur voluntarius voluntate primi hominis, non quidem primo modo, tanquam scilicet secundum se volitum: sed secundo modo, inquantum de necessitate, secundum divinam ordinationem, secutus est voluntarium ipsius peccatum. Ideo, licet praeter intentionem primam et directam Adam peccantis fuerit, fuit tamen ab ipso indirecte et concomitanter intentus. Et ideo etiam in ipso Adam talis defectus naturae habebat rationem culpae: non quidem originalis, quia non erat per naturalem originem traductus; sed actualis, inquantum erat aliquo modo volitus per actum voluntatis hominis peccantis; et naturalis, inquantum erat defectus naturam concomitans ex voluntario peccato ipsius Adam. Unde Sanctus Thomas, II Sent., d. xxxi5, a. 1, ait quod infectio ex inordinata voluntate primi parentis proveniens in ipso fuit per modum peccati actualis, et per modum peccati naturalis: in sequentibus autem non est nisi ut peccatum naturale.
- Considerandum ulterius ex toto processu huius responsionis haberi quod ad rationem iustitiae originalis pertinebat non solum quod corpus animae subderetur et inferiores vires subderentur rationi, sed etiam quod ratio subderetur Deo. Quod patet ex eo quod, postquam dixit Sanctus Thomas humanam naturam institutam cum subiectione virium inferiorum ad rationem, rationis ad Deum, et corporis ad animam, subiungit hoc beneficium vocari a quibusdam iustitiam originalem. Ex quibus patet eum velle quod subiectio mentis ad Deum ad iustitiam originalem pertineat: id quod etiam in aliis locis expressius ponit. Ex hoc autem haberi potest quod iustitia originalis gratiam includebat, tanquam videlicet sui radicem: quia sicut subiectio corporis ad animam, et inferiorum virium ad rationem, erat supernaturalis, per iustitiam scilicet originalem, quae erat gratia gratis data; ita et subiectionem rationis ad Deum oportebat supernaturalem esse, et consequenter per gratiam gratum facientem, cuius est animam Deo supernaturaliter subiicere. Propter quod inquit Sanctus Thomas prima, q. c, a. 1, ad 2, quod radix originalis iustitiae consistit in subiectione supernaturali rationis ad Deum, quae est per gratiam gratum facientem. Et hac ratione concludit et ibi, et q. xcv, a. 1, quod et Adam creatus est in gratia, et pueri cum iustitia originali nati gratiam habuissent.
V. Sed occurrit dubium. Videtur enim velle Sanctus Thomas, ut ex hoc processu manifeste apparet, quod aversio voluntatis primi hominis a Deo per peccatum actuale fuit causa amissionis iustitiae originalis; et subiectio voluntatis ad Deum erat causa conservationis ipsius. Sed idem non est causa sui ipsius. Ergo subiectio voluntatis ad Deum non erat aliquid intrinsecum iustitiae originali.
- Dupliciter ad hoc responderi potest. Primo, quod subiectio voluntatis ad Deum non ponitur causa conservativa iustitiae originalis simpliciter, sed tantum secundum quod in inferioribus viribus animae et in corpore inveniebatur. Modo: non est inconveniens idem, secundum effectum quem ponit in una parte animae, esse causam effectus quem ponit in aliis animae partibus.
Secundo potest responderi quod duplex est subiectio voluntatis ad Deum, sicut et duplex aversio: scilicet actualis sive virtualis; et habitualis. Illa subiectio quae ponitur conservativa iustitiae originalis, erat actualis sive virtualis, scilicet in supposito: quandiu enim durasset propositum talis subiectionis, mansisset iustitia originalis. Subiectio autem quae ad iustitiam originalem pertinebat tanquam eius primus effectus erat habitualis. Sicut et aversio actualis a Deo fuit causa demeritoria privationis iustitiae originalis: habitualis autem aversio in peccato includitur originali, sicut primus effectus privationis iustitiae originalis, quae est in animae essentia, sicut et ipsa originalis iustitia in ea erat.
VI. Ad secundam rationem6 dicit primo Sanctus Thomas quod, licet in Adam non essent alii homines actu, erant tamen in virtute, sicut in originali principio.
Dicit secundo, quod non dicuntur alii peccasse in eo quasi aliquem actum exercentes: sed inquantum pertinent ad naturam ipsius, quae per peccatum corrupta est.
Advertendum ex hac responsione quod aliquis potest dici peccare dupliciter: aut scilicet quia producit actum peccati; aut quia habet ab alio naturam subiectam peccato. Primo modo, non dicuntur alii homines peccare in Adam: sed bene secundo modo.
VII. Ad tertiam dicit quod hoc modo propagatur peccatum naturae quo et ipsa natura speciei: quae quamvis per animam rationalem perficiatur, non tamen anima propagatur cum semine, sed solum corpus ad susceptionem animae aptum natum.
Advertendum sensum huius responsionis esse quod, licet anima rationalis, quae est subiectum peccati originalis, non propagetur cum semine, idest, non educatur de potentia in actu virtute seminis, propagatur tamen corpus illi proportionatum, ex quorum unione resultat natura humana, propter quod dicitur humana natura cum semine propagari. Et sic dicitur propagari anima a semine, non per effectivam productionem ipsius, sed per dispositionem materiae sibi convenientis et proportionatae: iuxta illud quod inquit Sanctus Thomas Iª IIae, q. lxxxiii, a. 1, ad 3, animam huius hominis non fuisse secundum seminalem rationem in Adam peccante sicut in principio effectivo, sed sicut in principio dispositivo. Unde illa propositio, Accidens non potest traduci nisi traducatur subiectum, non habet veritatem si intelligatur de traductione effectiva tantum: sed sufficit quod traducatur subiectum traductione dispositiva; sicut et ista propositio, Natura non traducitur nisi traducatur forma per quam perficitur, non habet veritatem si intelligatur de traductione et productione formae effectiva tantum, sed sufficit ut dispositive traducatur.
VIII. Ad quartam, negatur consequentia. Quia Christus materiam solum humani corporis a primo parente suscepit, virtus autem formativa fuit virtus Spiritus Sancti. Unde et humanam naturam ab Adam accepit non sicut ab agente, sed eam de ipso sicut de materiali principio suscepit.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Iª IIae, q. lxxxi, a. 4; et Qu. de Malo, q. iv, a. 6, quod illi soli peccatum originale contrahunt qui ab Adam descendunt per virtutem activam in generatione originaliter ab Adam derivatam: quia tale peccatum non derivatur in posteros a primo parente nisi inquantum ab ipso moventur per originem. Ideo bene dicitur hoc loco Christum peccatum originale non contraxisse, licet materiam sui corporis ex Beata Virgine ab Adam descendente susceperit, quia corpus eius non fuit formatum virtute activa seminis ab Adam descendentis, sed Spiritus Sancti virtute.
IX. Ad quintam dicit primo, quod ideo praedicti defectus per naturalem originem traducuntur, quia natura destituta est auxilio gratiae, quod simul cum natura erat ad posteros derivandum.
Dicit secundo, quod hic defectus suscipit rationem culpae, quia haec destitutio ex voluntario peccato processit. Ex quo patet quod huiusmodi defectus et culpabiles sunt, per comparationem ad primum principium, idest ad peccatum Adae: et naturales sunt, per comparationem ad naturam iam destitutam, iuxta illud Ephes. II, Eramus natura filii irae.
Advertendum quod Sanctus Thomas vult negare illam propositionem, Quod est naturale alicui (modo inferius7 exponendo), non est peccatum in ipso. Potest enim quod est naturale habere rationem culpae inquantum provenit ex peccato voluntario alicuius a quo natura, destituta supernaturali auxilio, in alio originem habet.
Advertendum quoque ex ista responsione quod natura dupliciter considerari potest. Scilicet secundum se: et sic defectus qui sunt in natura, nullo modo sunt culpabiles, sed tantummodo naturales. Et ut ex voluntario peccato primi parentis consequuntur naturam destitutam praedicto auxilio, quod huiusmodi defectus prohibebat: et sic culpabiles sunt, licet etiam sint naturales.
X. Ad sextam, admissa responsione data, negatur, primo, vitium originis non provenire ex defectu alicuius principii: scilicet gratuiti doni collati naturae in sui institutione.
Dicit secundo, quod hoc donum quodammodo fuit naturale: non quasi ex principiis naturae causatum; sed quia sic homini datum fuerat ut simul cum natura propagaretur, idest, virtute seminis perveniret ad prolem. Et ideo vitiata origo est ex defectu principii aliquo modo naturalis, licet non naturalis ut ex principiis naturae causati.
Advertendum quod vult Sanctus Thomas hanc distinctionem intelligi: scilicet quod naturale dupliciter dicitur. Uno modo, quod est ex principiis naturae causatum: et sic origo non est vitiata vitio originalis peccati ex defectu principii naturalis. Alio modo, quia simul cum natura est propagatum: [et] sic origo dicitur vitiata propter defectum principii naturalis.
Advertendum secundo, quod iustitia originalis erat aliquo modo in semine Adam antequam peccaret, inquantum habebat virtutem aliquo modo causativam ipsius simul cum natura, quandocumque ab ipso decideret. Ideo, subtracta dicta iustitia a natura per peccatum Adam, potest dici in semine esse defectum alicuius principii, per quem origo est vitiata, et natura provenit peccato obnoxia.
XI. Ad septimam per idem patet. Assumptum enim verum est de eo quod provenit ex defectu principii naturalis, idest, ad naturam speciei pertinentis: non autem de eo quod provenit ex defectu principii naturalis, idest, superadditi principio speciei, hoc est animae rationali simul cum specie transfundendi.
Ad octavam dicit quod assumptum est verum loquendo de vitio culpae actualis, quae ex voluntate singularis personae (intellige, inquantum singularis est) provenit: cum actus generativae potentiae non obediat rationi vel voluntati. Non est autem verum de vitio originalis culpae, quae ad naturam pertinet: cum et actus generativae potentiae naturales dicantur.
Advertendum quod culpa originalis dicitur esse in actu generativae potentiae, non quidem formaliter aut subiective, sed virtualiter tantum, quo modo etiam dicitur esse in semine. Ad hoc autem non requiritur quod actus huiusmodi obediat rationi: sed sufficit quod sit actus naturae et causativus ipsius, sicut et ipsa culpa originalis est vitium naturae.
Ad nonam dicit quod, licet per peccatum huiusmodi non tollatur homini bonum naturae quod ad naturae speciem pertinet, bonum tamen naturae per gratiam superadditum auferri potuit, ut dictum est.
Ad decimam dicit quod, cum privatio et forma sibi correspondeant, sicut donum naturae praestitum, licet ad rationem speciei non pertineret, tamen a primo homine ex divina gratia in totam speciem erat derivandum; ita peccatum per quod illud bonum privatur, per totam speciem derivatur.
Ex ista responsione vult negare Sanctus Thomas hanc propositionem, In iis quae non pertinent ad rationem speciei, non oportet filium parentibus assimilari. Falsa est enim quando aliquid datur parenti ut derivandum in filios; aut quando est privatio eius quod in filios erat derivandum.
XII. Ad undecimam dicit quod, licet aliquis per sacramenta ab originali peccato mundetur inquantum est culpa, quod est personaliter a peccato huiusmodi liberari; et in generante non sit peccatum originale inquantum est persona quaedam; contingatque etiam in actu generationis nullum esse peccatum: non tamen natura totaliter sanatur. Et idcirco manet huiusmodi peccatum in generante inquantum est naturale generationis principium, et in actu generationis; atque per hunc actum, qui est actus naturae, transfunditur in posteros.
- Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est ex doctrina Sancti Thomae Ia IIae, q. lxxxi, a. 3, ad 2; de Malo, q. iv, a. 6, ad 4; et II Sent., d. xxxii, q. 1, a. 1, quod, cum originale peccatum iustitiae originali opponatur; haec autem faciat subiectionem superioris partis animae ad Deum, et inferiorum virium ad superiorem, atque corporis ad animam; omnes istae rectitudines et subiectiones per peccatum originale tolluntur. Unde formale in peccato originali est privatio rectitudinis superioris partis ad Deum: et ex hoc habet rationem culpae, quae rectitudini voluntatis opponitur. Materiale vero, ut inferius8 declarabitur, est concupiscentia, seu fomes, aut habilitas ad malum. Per baptismum ergo removetur peccatum originale quantum ad id quod est formale in ipso: scilicet quantum ad ipsam inordinationem voluntatis, sive privationem rectitudinis in voluntate, ex qua huiusmodi defectus originalis culpae habet rationem, et ex qua habet ut personam inficiat macula culpae. Non autem removetur quantum ad concupiscentiam sive fomitem. Ideo bene hic dicitur hominem per sacramenta ab originali mundari personaliter, et ut ei non imputetur ad poenam, non autem naturam totaliter sanari: quia videlicet manet infectio in partibus inferioribus animae, non autem in superiori parte. Et quia homo non generat secundum superiorem partem animae, sed secundum inferiorem, ideo bene dicitur quod secundum actum generationis, qui est actus naturae ab huiusmodi generante cui remissum est peccatum originale modo dicto, transmittitur dictum peccatum in posteros.
Advertendum etiam quod non dicit Sanctus Thomas naturam per sacramenta absolute non sanari, sed non sanari omnino: quia, ut patet ex locis praedictis, praecipue II Sent., illa dispositio ad malum quae dicitur concupiscentia vel fomes, per baptismum aliquo quidem modo tollitur, inquantum per gratiam minuitur, ipsa gratia in contrarium inclinante ei ad quod fomes disponebat: non tamen tollitur totaliter, cum sequatur conditionem naturae.
XIII. Sed occurrit duplex dubium. Primum est, quia videtur velle Sanctus Thomas de Malo, qu. allegata9, ad 10, quod post baptismum remanet quidem concupiscentia, non tamen cum carentia originalis iustitiae: ex quo sequitur quod nullo modo remaneat peccatum originale post baptismum; ubi enim est iustitia originalis, ibi non est originale peccatum.
Secundum dubium est, quia non videtur quomodo possit a generante transmitti in prolem vitium naturae sub ratione culpae, si in ipso generante non est sub ratione culpae: cum non sit vitium in natura geniti nisi propter vitium naturae generantis. Effectus enim non excedit suam causam.
-
Ad primum dicitur quod de iustitia originali dupliciter loqui possumus. Uno modo, universaliter: scilicet et quantum ad effectum quo perficit partem superiorem animae, et quantum ad effectum quo perficit omnes alias partes. Alio modo, tantum ut perficit superiorem animae partem: quo modo absolute etiam potest dici in homine esse iustitia originalis, quia ex ordinatione in illa superiori parte sequitur in aliis inferioribus partibus ordinatio. Dictum ergo Sancti Thomae non est intelligendum de carentia iustitiae originalis primo modo, sed de carentia ipsius secundo modo. Remanet enim concupiscentia, quae dicit carentiam iustitiae originalis ut perficiebat inferiores partes: sed non remanet cum carentia iustitiae originalis ut perficit superiorem partem; cum per baptismum restituatur gratia, per quam superior pars animae coniungitur Deo; et sic restituitur iustitia originalis quantum ad illum effectum, licet non restituatur secundum essentiam. Unde in Iª IIae inquit Sanctus Thomas 10 quod post baptismum remanet peccatum originale actu, sed transit reatu: idest, remanet quantum ad concupiscentiam, quae est materiale in peccato originali; non remanet autem quantum ad privationem iustitiae originalis ut perficit superiorem partem animae, quod est formale, ex quo habet ut sibi debeatur poena.
-
Ad secundum respondetur quod nullum inconveniens est in baptizato defectum naturae non habere rationem culpae sed tantum poenae, et tamen hunc defectum transfundi in prolem sub ratione culpae: quia, ut inquit Sanctus Thomas de Malo, ubi supra 11, ad 7; et II Sent., d. xxxi, q. 1, a. 1, ad 4, non est inconveniens quod poena sit causa culpae, non quidem inquantum huiusmodi, sed inquantum ex culpa causatur: virtus enim causae manet in effectu.
Cum autem dicitur quod effectus non excedit suam causam: - dicitur primo, quod hoc est falsum de causa instrumentali.
Dicitur secundo, quod hic effectus non excedit suam causam. Quia quod habet vitium naturae in genito formaliter, habet vitium naturae in generante virtualiter.
XIV. Ad duodecimam dicit quod non potuit primus homo satisfacere pro tota natura, neque bonum naturae reintegrare, per suum actum: quia peccatum actuale ipsius transivit in naturam, inquantum ipsa per peccatum huiusmodi destituta est beneficio sibi praestito, qua destituta, actus eius simpliciter naturalis fuit. Sed solum satisfacere aliquatenus potuit pro eo quod ad ipsius personam spectabat.
- Advertendum primo, ex doctrina Sancti Thomae Tertio, d. 1, q. 1, a. 2, ad ult., quod, cum bonum naturae institutae a Deo reintegrari non possit nisi iterum sub beneficio sibi a sua institutione praestito constituatur; et hoc non possit fieri nisi per actum habentem aliquid virtutis supernaturalis, eo quod tale beneficium supernaturale esset: ubi actus fuerit mere naturalis, nihil videlicet habens supernaturalis virtutis, natura non poterit per huiusmodi actum reintegrari; cum per actum omnino naturalem non possit natura elevari supra suae naturae conditionem, sed hoc ad Conditorem naturae pertineat, ad quem etiam pertinet naturarum gradum ordinare. Ideo bene ostendit Sanctus Thomas primum hominem non potuisse bonum naturae per actum suum reintegrare: quia, cum natura per peccatum primi hominis destituta esset supernaturali beneficio, actus eius simpliciter naturalis fuit.
Advertendum secundo, quod per actum personalem non potuit primus homo satisfacere pro peccato humanae naturae: quia, ut tangitur inferius 12; et Tertia, q. 1, a. 2; ac III Sent., d. 1, q. 1, a. 2, ad 6, purus homo est aliquid minus tota generis humani universitate. Sed bene pro peccato suo, inquantum ad personam pertinebat, satisfacere potuit: nec tamen per seipsum plene, sed tantum cum adiutorio gratiae. Ideo bene dicitur hic quod aliquatenus pro eo quod ad ipsius personam pertinebat, satisfacere potuit.
Advertendum quoque illam probationem consequentiae, quia videlicet bonum est potentius ad agendum quam malum, non esse efficacem: quia non dicimus peccatum Adae causasse peccatum in alios per modum efficientiae, sed per modum demeriti. Per peccatum enim demeruit Adam iustitia originali privari et pro se et pro aliis, et sic ut actus eius, ut scilicet a natura proveniens, remaneret naturalis omnino.
XV. Ad ultimam, negat sequelam. Quia, cum peccata posteriorum parentum inveniant naturam destitutam beneficio sibi primitus concesso, ex eis non sequitur aliquis defectus qui propagetur in posteros, sed solum qui personam peccantis inficiat.
Advertendum responsionem, ut etiam clarius ostenditur Iª IIae, q. lxxxi, a. 2; et de Malo, q. iv, a. 8, ad hoc tendere quod non est eadem ratio de peccato Adae, et de peccatis proximorum parentum. Quia per peccatum Adae destituta est natura eo quod transmittendum erat in posteros: et ideo per actum naturae transmissum est ad posteros eius peccatum. Per peccata autem actualia proximorum parentum non inficitur aliquo modo natura, sed ipsa est prius infecta. Ideo non sequitur ut eorum peccata in posteros transmittantur.
XVI. Ex his concludit Sanctus Thomas contra Pelagianos, neque inconveniens esse, neque contra rationem, peccatum originale in hominibus esse.
Ceterum, quia superius 13 praesuppositum est peccatum originale consistere in privatione iustitiae originalis et concupiscentiam includere; ne ex ignorantia quod quid est peccati originalis, quae superius tradita sunt minus clara sint: videndum est quid per formale, et quid per materiale peccati originalis intelligamus.
Conveniunt quidem omnes Thomistae in hoc, quod duo includuntur in peccato originali: unum scilicet formale, quod est privatio originalis iustitiae; alterum vero materiale, quod est concupiscentia; haec enim ad peccatum huiusmodi pertinere expresse ponit Sanctus Thomas in Iª IIae; in Qu. de Malo; et in II Sent. 14 Sed in horum declaratione diversis viis incedunt.
- Quidam enim dicunt quod per privationem iustitiae originalis intelligitur et privatio illius doni supernaturalis quod iustitia originalis proprie dicitur et privatio subiectionis ad Deum, quae est primus talis doni effectus; sed illa privatio pertinet primo ad formale peccati originalis, ista vero secundario. Per concupiscentiam autem dicunt intelligi omnem aliam inordinationem tam voluntatis, quam aliarum virium animae.
Primum accipiunt ex eo quod Sanctus Thomas, Iª IIae, q. lxxxii, a. 3, de huiusmodi formali loquens, dicit privationem iustitiae originalis, per quam voluntas subdebatur Deo, esse formale; et subdit quod omnis alia inordinatio virium animae se habet sicut materiale. Ex his enim videtur velle Sanctus Thomas quod et privatio iustitiae originalis, et inordinatio voluntatis, quae est privatio subiectionis voluntatis ad Deum, ad formale pertineat. - Secundum vero accipiunt ex eo quod ibidem subditur, non quidem quod omnis inordinatio aliarum virium animae sit sicut materiale, sed absolute quod omnis alia inordinatio virium animae, in hac includens etiam aliquam voluntatis inordinationem, scilicet conversionem voluntatis ad malum: quae quidem absolute pertinet ad materiale, sed tamen inter materialia peccati originalis se habet ut formale. - Addunt quoque isti quod peccatum originale non est pura privatio originalis iustitiae, sed est aliquod positivum, scilicet qualitas quaedam et habitus. Hoc autem accipiunt ex verbis Sancti Thomae dicentis, Iª IIae, qu. allegata, a. 1, et ad 1, quod est habitus, et quod ultra privationem habet aliquid positive, sicut et aegritudo corporalis.
- Capreolus vero, in Secundo, d. xxx 15, videtur per privationem iustitiae originalis intelligere privationem illius doni gratuiti, et omnem inordinationem in voluntate inde consequentem; per concupiscentiam vero inordinationem in omnibus viribus animae aliis a voluntate. Tenere quoque videtur concupiscentiam non dicere aliquem habitum aut aliquam qualitatem inclinantem ad malum; sed aut privationem, aut relationem quandam.
XVII. Videtur autem mihi quod Capreoli opinio magis sit ad mentem Sancti Thomae. Quantum quidem ad formale peccati originalis, quia ubique distinguit Sanctus Thomas voluntatem ab aliis potentiis animae, sicut motivum a mobili; et ait ob hanc causam quod pertinet ad voluntatem esse quasi formale; ex quo concludit quod, cum privatio iustitiae originalis pertineat ad voluntatem, — intellige, non formaliter et primo, sed inquantum primus effectus iustitiae originalis erat in voluntate, — ipsa est sicut formale in peccato originale. Ex iis enim habetur quod per privationem iustitiae originalis privatio illius doni gratuiti existentis in essentia animae formaliter, et omnis inordinatio voluntatis inde proveniens, intelligitur.
Quantum ad materiale quoque, patet quod sola inordinatio aliarum virium a voluntate ad ipsum pertinet: cum dicat Sanctus Thomas quod, cum ex parte virium inferiorum a voluntate motarum sit pronitas ad inordinate appetendum, quae concupiscentia dici potest, ipsa concupiscentia est quasi materiale. Ex hoc enim patet, cum sola concupiscentia ponatur materiale in peccato originali, quod sola inordinatio virium inferiorum ad huiusmodi materiale pertinet.
Quod etiam concupiscentia, secundum quod est materiale peccati originalis, non dicat qualitatem, aut aliquid positivum absolutum. patet quia de Malo, q. iv, a. 2, ad 4, inquit Sanctus Thomas concupiscentiam hanc esse habitualem concupiscentiam per remotionem freni originalis iustitiae acceptam. Idemque et in II Sent., et in Iª IIae tenet16.
- Dicendum ergo quod peccatum originale duo dicit: scilicet aliquid formale, a quo speciem habet; et aliquid materiale, quod scilicet tenet locum materiae. Formale quidem est privatio iustitiae originalis inquantum superiorem partem animae perficiebat: idest, privatio illius doni supernaturalis existentis in essentia animae; et privatio subiectionis voluntatis ad Deum, qui erat primus effectus illius doni.
Materiale vero est ipsa inclinatio naturalis virium inferiorum animae, proveniens ex privatione originalis iustitiae, quae inferiores animae vires regulabat ne inordinate ferrentur in sua obiecta, cum habitudine quadam rationis ad peccatum primi parentis: non enim privatio iustitiae originalis, aut inordinatio inferiorum virium, habet rationem culpae nisi inquantum ex peccato actuali primi parentis dependentiam habet. Similiter et cum habitudine ad inordinate appetendum: quae quidem potest dici habitus, utpote existens quaedam habilitas ad inordinatos actus. Ita quod concupiscentia, ut hic de ipsa loquimur, supra naturales inclinationes virium inferiorum animae nihil addit nisi dictam privationem iustitiae originalis tanquam causam, et relationem concomitantem.
- Quod autem adducunt alii pro confirmatione opinionis suae17, non iuvat. Nam ex hoc quod inquit Sanctus Thomas formale in peccato originali esse privationem iustitiae originalis, per quam voluntas subdebatur Deo, non infert solam inordinationem voluntatis quae est privatio debitae subiectionis ad Deum, esse formale, excludendo inordinationem quae est per conversionem voluntatis ad bonum creatum: sed illa inordinatio istam includit, sicut et perfecta subiectione voluntatis ad Deum per iustitiam originalem includebat conversionem voluntatis in Deum. Et ideo per illum modum dicendi vult habere Sanctus Thomas quod privatio iustitiae originalis est formale in peccato originali, non prout iustitia originalis erat in omnibus viribus animae per suum effectum: sed prout eius effectus erat in superiori parte animae, ipsam voluntatem perfecte subiiciens Deo.
Ex eo quoque quod Sanctus Thomas subdit omnem aliam inordinationem virium animae ad materiale pertinere, non habetur quod etiam aliqua inordinatio voluntatis ad materiale originalis peccati pertineat. Nam illud dictum intelligitur de inordinatione aliarum virium animae. Quod patet quia, magis explanans quod dixerat, subdit immediate: Inordinatio autem aliarum virium animae communi nomine potest concupiscentia appellari. Et ideo peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia, formaliter vero est defectus originalis iustitiae. Ex quibus dat intelligere per omnem aliam inordinationem virium animae se intellexisse inordinationem in aliis viribus animae existentem, non autem eam quae est in voluntate, quam dixerat ad formale pertinere.
Quod vero ulterius adducitur ad ostendendum peccatum originale esse qualitatem superadditam viribus animae, non convincit. Quia Sanctus Thomas ibi habitum accipit, non pro qualitate superaddita potentiae, ut ipsemet ibidem declarat: sed pro inordinata dispositione naturae, quae dicitur habilitas quaedam ad concupiscendum. Ista autem habilitas nihil est aliud quam ipsamet dispositio naturalis virium inferiorum ad repugnandum rationi non subditarum freno originalis iustitiae, et per consequens carentium ordine quem debebant habere ex prima institutione naturae. Unde fit comparatio peccati originalis ad aegritudinem corporalem18 quantum ad hoc, quod ita, soluta harmonia quae erat inter partes animae ex remotione originalis iustitiae sequitur languor animae et inordinatio in viribus eius, sicut, soluta harmonia humorum in corpore per remotionem sanitatis illos in ordine continentis, sequitur corporis aegritudo. Et sicut aegritudo dicit aliquid positivum, ita et peccatum originale dicit aliquid positivum, scilicet ipsam concupiscentiam, quae dicit ipsas animae vires cum privatione quadam et relatione modo exposito. Non autem quantum ad hoc, quod, sicut aegritudo dicit aliquam qualitatem positivam superadditam humoribus, ita et peccatum originale dicat aliquam qualitatem positivam viribus animae superadditam.