Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Quintum quod praemittit Sanctus Thomas, est quod necesse fuit hominem Christum ex virgine matre, absque naturali semine, nasci.

Circa hoc autem tria facit: primo, probat quod absque semine naturali fuit Christi generatio; secundo, quod mater Christi fuit virgo; tertio, removet quaedam dubia.

I. Quantum ad primum, arguitur primo sic. Semen viri requiritur in generatione humana tanquam principium activum, propter virtutem activam quae in ipso est. Sed virtus activa in generatione corporis Christi non potuit esse naturalis: quia virtus naturalis non perficit subito totam corporis formationem, sicut fuit in conceptione huiusmodi. Ergo etc.

Secundo. In generatione humana Christi ultimus terminus generationis fuit unio ad personam divinam, non autem aliqua hypostasis humana aut persona constituenda. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia semen maris, in generatione animalis, trahit ad se et ad suam substantiam materiam quam mater ministrat, tanquam eius virtus intendat sui ipsius complementum ut finem generationis. Unde et, completa generatione, ipsum semen, immutatum et completum, est proles quae nascitur.

  1. Ad evidentiam huius rationis, considerandum est quod, licet opinio Aristotelis in XV et XVI de Animalibus, fuerit semen maris non intrare materialiter ad constitutionem concepti, sed esse tantum principium activum; fuerunt tamen alii, ut recitat Sanctus Thomas Tertio, d. III, q. V, a. 1, dicentes quod corpus humanum formatur ex commixtione seminum, scilicet matris et patris, cum sanguine menstruo, et quod semen maris est materia corporis humani, saltem quantum ad aliquam sui partem, ut in secundo libro est ostensum. Quia vero difficilius est in generatione Christi salvare matris virginitatem si ponatur semen maris materialiter concurrere ad constitutionem concepti, quam si ponatur semen concurrere tantum active; ideo hic, quo ostendat etiam secundum eam opinionem quae maiorem difficultatem facit, salvari posse Matris Dei virginitatem, eam ipsam opinionem sequitur, licet in aliis locis sequatur opinionem Aristotelis, tanquam fidei conformiorem. Propterea hic dicit quod semen viri in sui substantiam trahit materiam a matre ministratam; et quod, completa generatione, ipsum semen, immutatum et completum, est proles quae nascitur.

II. Secundo loco, probat quod conveniens fuit hanc generationem fuisse ex virgine. Ubi advertendum quod rationes praecedentes probant necesse esse ut Christi generatio esset absque humano semine; et fuerunt rationes, nonnullis suppositis, necessario concludentes. Sequentes vero ratione ostendunt huius convenientiam, et sunt probabiles.

Arguit primo sic. Verbum, secundum quod a dicente progreditur, sive interius conceptum sive exterius prolatum, corruptionem dicenti non affert, sed magis perfectionis plenitudo per verbum attenditur in dicente. Ergo etc. – Probatur consequentia. Quia conveniens erat ut in ipsa generatione humana Verbi Dei aliqua proprietas spiritualis verbi reluceret.

Secundo. Verbo Dei omnia constituta sunt, et in sua integritate conservantur. Ergo etc.

III. Quantum ad tertium, removentur tres obiectiones. Posset enim quis, primo, instare sic. Christus aliter generatus est quam alii homines. Ergo in Christo non fuit vera et naturalis humanitas.

Respondet Sanctus Thomas quod, sicut virtus quae est in semine, producit hominem verum, speciem et naturam humanam habentem; ita et virtus divina, quae talem virtutem semini dedit, absque huiusmodi virtute potest effectus illius virtutis producere: quia, cum sit infinita, et per eam omnes causae virtutem producendi suum effectum sortiantur, quicumque effectus per quamcumque causam producitur, potest per Deum absque adminiculo illius causae produci eiusdem speciei et naturae.

IV. Posset, secundo, aliquis arguere: – Homo naturaliter generatus habet corpus naturaliter constitutum ex semine maris et eo quod femina subministrat. Hoc autem non convenit corpori Christi, si non est ex semine maris generatum. Ergo etc.

Respondet Sanctus Thomas, et dicit primo, quod secundum Aristotelis positionem, assumptum est falsum. Semen enim maris non intrat materialiter in constitutionem concepti, sed est solum activum principium.

  1. Dicit secundo quod, etiam si positioni Aristotelis repugnet, consequentia nulla est. Quia similitudo aut dissimilitudo aliquorum in materia non attenditur secundum statum materiae in principio generationis, sed secundum conditionem ipsius iam in termino generationis praeparatae: ut patet in igne generato ex terra et ex aqua. Unde, quia materia quae ex sola muliere sumitur, divina virtute potest reduci, in fine generationis, ad eandem dispositionem quam habet materia si sumatur simul ex mare et femina, ideo non erit aliqua dissimilitudo propter diversitatem materiae inter corpus Christi et corpora nostra. Quod etiam ostenditur in primo homine, qui fuit verus homo et per omnia nobis similis, et tamen limus terrae, de quo fuit a Deo formatus, plus distat a materia quae ex viro et muliere simul assumitur, quam materia sumpta solum ex femina, ex qua corpus Christi formatum est.

  2. Dicit tertio quod, licet virtus naturalis requirat determinatam materiam ad determinatum effectum ex ea producendum, virtus tamen divina ad determinatam materiam non coarctatur.

Adverte quod hoc ultimum dictum addit Sanctus Thomas quia posset aliquis dicere quod, licet dissimilitudo aut similitudo aliquorum in materia attendatur secundum conditionem materiae praeparatae in fine generationis, diversae tamen res diversas materias praeparandas requirunt in principio generationis; et res eiusdem speciei eandem materiam requirunt ex qua generentur; non enim ex sanguine mulieris generatur equus, sed tantum ex sanguine equae. Et ita, si materia corporis Christi in principio generationis fuit sanguis tantum Beatae Virginis; aliorum autem hominum est sanguis mulieris simul cum semine viri: videtur quod Christus non sit cum aliis hominibus eiusdem naturae. – Sed hoc ex eo quod dicit Sanctus Thomas excluditur. Illa enim propositio, Res eiusdem naturae requirunt eandem materiam ex qua generentur, et diversae res diversas materias requirunt, habet veritatem tantum quando ab agente naturali, et praesertim univoco, producuntur: non autem quando unum producitur ab agente naturali, alterum vero ab agente supernaturali, ut est in proposito.

V. Tertio, posset aliquis obiicere quod saltem videtur derogare dignitati Matris Christi, si virgo concepit et peperit: quia non dicetur vera et naturalis mater Filii Dei.

Respondet Sanctus Thomas quod hoc nihil obstat quin dicatur vera et naturalis mater Filii Dei. Quia, virtute divina faciente, idest se habente loco agentis, materiam naturalem ad generationem corporis Christi ministravit, quod solum ex parte matris requiritur. Ea vero quae in aliis matribus ad corruptionem virginitatis faciunt, ordinantur solum ad id quod patris est, ut scilicet semen maris ad locum generationis perveniat.

  1. Ad evidentiam huius ultimi dicti, considerandum est quod ex alio fundamento verificatur Beatam Virginem esse Matrem Christi hominis; ex alio ipsam esse Matrem Filii Dei; et ex alio ipsam esse Matrem Dei; licet quandam inter se hae ipsae propositiones habeant connexionem. Fundamentum enim proximum primae est, quia Beata Virgo egit in conceptione corporis Christi quicquid aliae matres in conceptione aliorum hominum agunt. – Fundamentum vero secundae est, quia Filius Dei univit sibi in unitatem personae humanam naturam, propter quod ista est vera, Filius Dei est homo. Ex hoc enim sequitur, cum homo sit conceptus et natus temporaliter ex Beata Virgine, quod et Filius Dei est temporaliter ex Beata Virgine conceptus et natus. Ex quo sequitur Beatam Virginem esse Matrem Filii Dei. – Fundamentum autem tertiae est, quia idem suppositum subsistit in humana natura et divina, propter quod est verum dicere quod est homo et Deus. Ex quo sequitur istam esse veram, Deus est homo. Et ulterius sequitur quod, sicut verum est dicere Beatam Virginem esse matrem hominis, ita verum est dicere ipsam esse Matrem Dei.

  2. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Tertio, d. III, q. II, a. 1, ut etiam superius adduximus, quod, cum in conceptione triplex actio concurrat, scilicet praeparatio et dispositio sanguinis mulieris ad hoc ut sit aptus generationi; formatio et organizatio corporis; et confortatio quaedam prolis conceptae: ad primam et tertiam mater se habet active; ad secundam autem se habet mere passive, inquantum videlicet ex sanguine ab ipsa praeparato formatur et organizatur corpus virtute seminis paterni. Quod ergo inquit Sanctus Thomas, ex parte matris solum requiri ut materiam naturalem ad generationem corporis ministret, intelligitur quantum ad ipsam formationem et organizationem corporis, in qua ratio conceptionis consistit, ut superius de mente Sancti Thomae dicebatur: nam prima dictarum actionum conceptionem antecedit, tertia vero ipsam sequitur.

VI. Sed contra praedicta arguitur: quod, inquam, ista non sit propria, Beata Virgo est Mater Dei. Ista enim, Deus est homo, non est omnino propria, nec in primo modo dicendi per se. Ergo nec ista, Beata Virgo est Mater Dei.

Patet consequentia. Quia non est verum Beatam Virginem esse matrem Dei, nisi quia verum est Deum esse hominem, et e converso hominem esse Deum.

  1. Assumptum vero probatur, quantum quidem ad primam partem, a Durando, primo, quia ista, Petrus est homo, est magis propria: nam est maior identitas subiecti et praedicati, eo quod sit identitas per se. – Item. Petrus, manens Petrus, non potest non esse homo. Quod praedictae propositioni non convenit. – Item. Suppositum Petri constituitur per illam naturam quae importatur nomine hominis. Suppositum autem Dei non constituitur formaliter per naturam nomine hominis importatam.

Secundo, quia de quocumque homo praedicatur omnino proprie, praedicatur in quid. De Deo autem in quid non praedicatur: cum non proprie respondeatur ad interrogationem factam, per quid? de Deo.

  1. Quantum vero ad secundam partem, arguit Scotus, in Tertio, d. iv. Tum quia praedicatum est extra rationem subiecti. [Tum] quia ista non est proprie per se, Christus est homo: cum subiectum non sit per se unum.

VII. Pro horum solutione, considerandum primo, quod proprietas et perseitas propositionis considerata sunt ab Aristotele et aliis logicis secundum exigentiam eorum quae in creaturis inveniuntur, in quibus non invenitur unum suppositum in duabus naturis subsistere, sed diversae naturae in diversis suppositis inveniuntur. Et ideo de ipsis locuti sunt ut convenit creaturis. Per Incarnationem autem factum est ut unum suppositum in duabus naturis subsistat. Ideo particulari quodam modo loquendum est de proprietate et perseitate illarum propositionum in quibus nomen importans suppositum ut subsistit in una natura, praedicatur de seipso ut subsistit in alia natura: ut sicut particulare est in Christo, et supra id quod philosophi cognoverunt, quod unum suppositum in duabus naturis subsistit, ita particularis quidam modus proprietatis et perseitatis propositionum attendatur, supra modos a philosophis et logicis traditos.

  1. Considerandum secundo, quod propositio aliqua dicitur propria, quando praedicatum verificatur de subiecto acceptis terminis secundum proprium eorum significatum pro quo nati sunt supponere, et secundum proprium significandi modum. Dicitur autem per se in primo modo perseitatis, quando praedicatum dicit naturam et essentiam subiecti. Diversimode autem hoc invenitur ubi secundum naturarum diversitatem est etiam suppositorum diversitas, uniusque suppositi una dumtaxat est natura: et ubi unum suppositum in duabus naturis subsistit. Hoc quidem est universaliter verum, quod nomen significans naturam communem in concreto potest supponere pro quolibet contentorum sub natura communi; et quod de quolibet supposito alicuius naturae potest vere et proprie praedicari nomen illam naturam in concreto significans. Sed ubi unum suppositum in una tantum natura subsistit, proprietas propositionis in qua nomen naturae de nomine importante suppositum praedicatur, exigit ut praedicatum de subiecto verificetur et ratione suppositi pro quo supponit, et ratione naturae quam formaliter significat, quia non est alia natura significata per subiectum quam natura significata per praedicatum: licet in rebus materialibus natura individuata aliquo modo a natura speciei distinguatur. Unde ista, Petrus est homo, est propria: ista vero, album est homo, non est omnino propria, licet homo verificetur de eo quod substat albedini, quod est suppositum hominis, quia non verificatur de ipso ratione formalis significati huius termini album. Ubi vero unum suppositum in duabus naturis subsistit, proprietas locutionis non exigit ut praedicatum verificetur de subiecto ratione formae significatae per subiectum, sed sufficit quod ratione suppositi per nomen importati verificetur: cum non oporteat naturam importatam per nomen subiecti esse eandem cum natura importata per nomen praedicati. Et tamen vere et proprie nomen significans naturam alicuius suppositi, verificetur de nomine illud suppositum importante. Similiter est universaliter verum quod in propositione primi modi perseitatis, praedicatum significat naturam et essentiam subiecti. Sed ubi unius suppositi est una tantum natura, necesse est ut praedicatum ita significet essentiam subiecti quod sit de ratione naturae importatae per ipsum: cum una et eadem natura in concreto significetur per subiectum et praedicatum, sicut in ista, Petrus est homo. Ubi autem est unum suppositum duarum naturarum, hoc non exigitur: quia non est necesse eandem naturam significari per subiectum et praedicatum ad hoc quod propositio sit vera, sed sufficit ut suppositum importatum per nomen subiecti subsistat in natura importata per praedicatum, et unum atque idem esse cum ipsa habeat.

  2. Si ergo de proprietate et perseitate propositionis loquamur secundum exigentiam suppositi creati in una tantum natura subsistentis, conceditur utique quod ista propositio, Deus est homo, non est omnino propria, nec per se in primo modo perseitatis; nec est ita propria et per se sicut ista, Petrus est homo; ut videtur esse de mente Sancti Thomae Tertia, q. xvi, a. 1, et III Sent., d. vii, q. 1, a. 1. Sed si loquamur de proprietate et perseitate propositionis secundum exigentiam suppositi in duabus naturis subsistentis, sic est omnino propria, et per se in primo modo. Unde ignorantia huius distinctionis errare fecit arguentes contra Sanctum Thomam. Arguunt enim ac si diceremus praedictam propositionem esse propriam et per se prout proprietas et perseitas propositionis accipitur secundum exigentiam suppositi in una tantum natura subsistentis. A quo sensu longe distamus: cum, secundum Catholicam fidem, ponatur per incarnationem Filii Dei unam personam in duabus naturis subsistere, scilicet in divina et in humana.

  3. Si autem adducatur dictum Sancti Thomae Tertio, d. xi, a. 4, ad 6, dicentis quod haec propositio non est per se, « Deus est passus », quia ad hoc quod propositio sit per se, requiritur quod praedicatum conveniat subiecto ratione formae per subiectum importatae: - respondetur, ut constare potest ex determinatione in illo articulo facta, quod loquitur Sanctus Thomas de propositionibus in quibus praedicantur ea quae naturam secundum rem consequuntur, de nomine importante suppositum naturae. In talibus enim oportet ut praedicatum conveniat subiecto ratione formae importatae per subiectum, si debeat esse propositio per se: quia, cum praedicatum non sit essentia et natura suppositi importati per nomen subiecti, non apparet unde possit dici propositio per se, nisi quia praedicatum convenit subiecto ratione suae formae. Nos autem locuti sumus de propositione in qua ipsa natura in qua subsistit suppositum per nomen subiecti importatum, praedicatur.

VIII. Ad dubium ergo, negatur assumptum. Ad primam vero probationem primae partis, dicitur primo, quod ista, Deus est homo, ita est propria secundum exigentiam unius suppositi in duabus naturis, sicut ista, Petrus est homo, est propria secundum exigentiam unius suppositi in una dumtaxat natura. Dicitur secundo, quod tanta est identitas subiecti et praedicati in una quanta est in alia, in sensu in quo unaquaeque est vera, et secundum materiae exigentiam. Cum enim dicitur, Deus est homo, praedicatum verificatur de subiecto ratione suppositi tantum pro quo supponit, non autem ratione naturae importatae per subiectum. Ideo praedicatum et subiectum sunt idem ratione suppositi tantum, inquantum pro eodem supposito supponit tam subiectum quam praedicatum. Cum autem dicitur, Petrus est homo, praedicatum verificatur de subiecto et ratione suppositi, et ratione naturae significatae: ideo est etiam identitas inter subiectum et praedicatum ratione utriusque. Dicitur tertio, quod Petrum non posse esse Petrum nisi sit homo, Deum autem posse esse Deum etiam si non sit homo; item, Suppositum Petri constitui per naturam nomine hominis importatam, non autem suppositum Dei; non arguit maiorem perseitatem aut proprietatem propositionis, sed arguit alium esse modum proprietatis et perseitatis in una et alium in alia, propter aliam et aliam conditionem materiae propositionum. Quia enim Petrus non potest esse Petrus nisi sit homo, et per humanam naturam constituitur, ideo propositio ipsa est vera et propria, ac etiam per se, non tantum ratione suppositi, sed etiam ratione formae importatae per subiectum. Quia autem, absolute loquendo, Deus potest esse Deus dato quod non sit homo, et suppositum divinum non constituitur per humanam naturam, sed magis ipsam trahit ad participationem sui esse, ideo propositio dicta est vera et propria ac per se ratione eius pro quo supponit subiectum, non autem ratione formae per subiectum importatae.

  1. Si autem quaeratur utrum ista propositio, Deus est homo, sit necessaria, an contingens: - dicitur quod, absolute loquendo, est contingens: quia Deus non univit sibi necessario absolute humanam naturam, sed contingenter; sive, ut rectius loquamur, libere. Stante autem incarnatione, est necessaria, nec potest esse falsa: non enim Deus, manens Deus, potest non esse homo stante incarnatione. Unde Sanctus Thomas, in locis praeallegatis, dicit hanc propositionem esse in materia naturali, non autem in materia remota aut contingenti: quia nec humana natura nec divina uniuntur supposito in utraque natura subsistenti per accidens, sed per se; non enim humana natura est unita Verbo accidentaliter, sed essentialiter, ut superius est ostensum, inquantum sic eam sibi univit ut in ipsa subsisteret, et ipsa haberet esse divinae personae; licet aliquem modum accidentalitatis habeat.

IX. Ad secundam probationem dicitur quod praedicatum dictae propositionis praedicatur in quid de Deo, eo modo quo propositio est vera: ratione scilicet suppositi importati per nomen subiecti. Nec oportet ut eadem essentia importetur per subiectum et praedicatum, ut superius est ostensum, sed sufficit ut idem importetur suppositum. Sicut enim ista est vera, Deus est homo, inquantum hoc nomen Deus supponit pro persona Filii; ita de hoc subiecto praedicatur in quid hoc nomen homo, quia, sicut vere et per se dicitur quod Filius Dei est homo, ita, si quaeratur Quid est Filius Dei? convenienter respondetur, Est homo, et etiam convenienter, Est Deus, eo quod in utraque natura subsistat: — stante, inquam, incarnatione.

X. Ad primam probationem secundae partis , quae est Scoti, patet ex dictis quod ad propositionem per se primo modo in hac materia, non requiritur ut praedicatum sit de ratione subiecti absolute; sed sufficit ut dicat essentiam et naturam suppositi importati per subiectum, tanquam habentis esse subsistens in ipsa, et sit de ratione ipsius inquantum est eius suppositum.

  1. Ad secundam probationem dicitur primo quod, dato etiam quod subiectum non esset per se unum, adhuc propositio posset esse per se, sicut et ista, Homo albus est animal: ut dicitur Tertio, d. x, q. 1, a. 2 .

Dicitur secundo, quod Christus dicit quid per se unum: inquantum plures naturae importatae hoc nomine Christus, non sunt unitae per accidens in uno supposito, sed per se, utpote habentes unum esse, quod est esse divinum.

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work