Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Postquam determinavit Sanctus Thomas de sacramento Poenitentiae, consequenter de sacramento Extremae Unctionis determinat1. Et ponit decem conclusiones.
I. Quarum prima est2: Sacramentum Extremae Unctionis convenienter est institutum. Probatur. Ex infirmitate animae, quae est peccatum, interdum infirmitas derivatur ad corpus, hoc divino iudicio dispensante. Quae licet interdum utilis sit ad animae sanitatem, prout eam quis sustinet patienter, et ei quasi in poenam satisfactoriam computatur; est tamen quandoque impeditiva spiritualis salutis, prout ex ea virtutes impediuntur. Ergo conveniens fuit ut aliqua spiritualis medicina adhiberetur, secundum quod ex peccato derivatur infirmitas corporalis, per quam sanetur infirmitas corporalis, cum expedit ad salutem. Ergo convenienter extrema unctio est instituta.
Probatur prima consequentia. Quia corpus est animae instrumentum. Instrumentum autem, cum sit ad usum principalis agentis, necesse est talem esse eius dispositionem ut competat principali agenti: unde et corpus disponitur, in naturali scilicet generatione, secundum quod congruit animae.
Secunda vero probatur: quia ad illam sanationem ordinatum est extremae unctionis sacramentum, ut patet Iacobi v, Infirmatur quis etc.
-
Advertendum circa antecedens, primo, quod infirmitas corporis non est nata naturaliter ex actuali peccato consequi, sed tamen aliquando divina dispositione consequitur, dum Deus hominem propter eius peccata in aegritudinem inducit: aut ut sic pro peccato satisfaciat; aut ut per aegritudinem relevetur a peccato; aut propter aliquid huiusmodi. Propterea inquit, Sanctus Thomas quod ex infirmitate animae interdum infirmitas derivatur ad corpus, hoc divino iudicio dispensante.
-
Advertendum secundo, cum dicitur in littera infirmitatem hominis quandoque ei in poenam satisfactoriam computari, quod flagella quibus homo pro peccatis affligitur a Deo, fiunt aliquo modo ipsius hominis patientis, inquantum ea ad purgationem peccatorum Deus acceptat. Habent autem sic rationem satisfactionis: quia quando recompensatio offensae fit ab ipso qui offendit per aliquid sui, talis recompensatio rationem satisfactionis habet. — De hoc vide Quartum, d. xv, q. 1, a. 43.
-
Si dicatur hoc sacramentum esse inefficax et inutile, quia quandoque infirmi quibus confertur, non ex toto liberantur: — respondet Sanctus Thomas, et dicit primo, quod hoc non praeiudicat virtuti sacramenti: quia quandoque sanari corporaliter, etiam digne hoc sacramentum sumentibus, ad spiritualem salutem non est utile. Supple: Hoc autem sacramentum ordinatur ad corporalem salutem tunc inducendam quando hoc ad spiritualem salutem confert.
Dicit secundo, quod non etiam inutiliter sumitur, quamvis corporalis sanitas non sequatur. Tum quia, cum ordinetur contra corporis infirmitatem inquantum consequitur ex peccato, manifestum est quod contra alias sequelas peccati ordinatur, quae sunt pronitas ad malum et difficultas ad bonum; et tanto magis quanto sunt propinquiores peccato quam corporalis infirmitas. Quia enim homo, propter negligentiam aut alia huiusmodi, praedictos defectus in se perfecte per satisfactionem non curat, salubriter ei providetur ut per hoc sacramentum praedicta curatio compleatur, et a reatu poenae temporalis liberetur, ne per aliquid in exitu animae a corpore a perceptione gloriae impediatur. Ideo Apostolus Iacobus addit, Et alleviabit eum Dominus. — Tum quia et contingit hominem omnium peccatorum quae commisit notitiam vel memoriam non habere, ut possit4 per poenitentiam singula expurgare; et sunt quotidiana peccata, sine quibus praesens vita non agitur; a quibus oportet hominem in suo exitu per hoc sacramentum emundari. Ideo addit Apostolus quod, si in peccatis fuerit, dimittetur5 ei.
Ex quibus infert Sanctus Thomas manifestum esse quod hoc sacramentum est ultimum, et quodammodo consummativum totius spiritualis curationis. Tum ex effectu: quia videlicet per ipsum homo quoad perceptionem gloriae praeparatur. — Tum ex nomine: quia videlicet Extrema Unctio nuncupatur.
II. Circa id quod dictum est, hoc sacramentum ad salutem corporis ordinatum esse, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XXIII, q. I, a. 2, quᵃ 2, quod hoc intelligitur secundario, non autem primo. Ordinatur enim primo ad animae sanitatem inducendam: secundario vero ad sanitatem corporis secundum quod animae saluti est utile, non quidem inducendam ex naturali proprietate materiae huius sacramenti, sed ex divina virtute.
Considerandum secundo, quod idcirco non semper sequitur sanitas corporalis ex hoc sacramento, quia virtus operans nunquam inducit secundarium effectum nisi secundum quod ad principalem effectum expedit: tunc vero semper inducit, quando expedit. Non autem expedit semper salus corporis ad animae salutem. Ideo bene Sanctus Thomas hac ratione probat non praeiudicare virtuti huius sacramenti quod aliquando plena salus corporis non sequatur, quia aliquando non est utile ad spiritualem salutem.
III. Circa effectus spirituales huius sacramenti quos hic tangit Sanctus Thomas, considerandum est primo, ex doctrina ipsius articulo praeallegato, quᵃ 1, quod licet sacramentum extremae unctionis tollat haec tria, scilicet reliquias sive sequelas peccati, culpam tam mortalium quam venialium, et reatum; non sunt tamen omnia ista aequaliter huius sacramenti effectus; sed principalis effectus eius, ad quem scilicet primo et principaliter est institutum, est remissio peccatorum quoad eorum reliquias, quae sunt debilitas et ineptitudo quaedam ad fugam mali et ad prosecutionem boni. Remissio autem peccatorum quoad culpam et quoad reatum sunt eius effectus ex consequenti. Inquantum enim per hoc sacramentum datur robur quod gratia facit, quae secum peccatum non compatitur, ex consequenti, si invenit peccatum aliquod quoad culpam, tollit ipsum: Unde non semper removet culpam, sed tantum quando ipsam invenit. Similiter ad remotionem huiusmodi debilitatis, sive reliquiarum peccati, sequitur liberatio a reatu. Ideo et liberatio a reatu est eius secundarius effectus.
Considerandum secundo, quod ista debilitas animae, et ineptitudo ad actus gratiae et gloriae, ex peccato derelicta, dicitur per extremam unctionem removeri, inquantum per ipsam causatur quaedam interior devotio, scilicet habitualis, quae est spiritualis unctio, et est dispositio ad gratiam, et ad effectum ad quem principaliter est institutum. Unde talis interior devotio est res et sacramentum. Robur autem contra hanc debilitatem consequens gratiam, secundum quod ex huius sacramenti susceptione causatur, est res sacramenti. Quod robur nihil aliud est quam quaedam dispositio et praeparatio animae ad actus gloriae, ad quos prius quodammodo contrarie, ex pronitate ad malum, erat inepta; quae ineptitudo ex peccato causata est, et etiam remoto peccato quoad culpam, remanet, licet aliqualiter debilitata.
IV. Sed circa praedicta duplex occurrit dubium. Primum est, quia non videtur per extremae unctionis sacramentum removeri posse culpam. Cum enim culpa actualis non removeatur nisi per poenitentiam, si is qui Extremam Unctionem recipit, poenitentiae suscepit sacramentum, non est amplius in eo culpa: et sic per extremam unctionem nulla culpa deletur. Si autem sacramentum poenitentiae non suscepit, sibi non remittitur culpa: et sic etiam sequitur quod culpa per extremam unctionem non dimittitur; aut oportet dicere quod poenitentiae sacramentum non est necessarium peccantibus, sed sufficit extrema unctio.
Secundum est, quia videtur velle Sanctus Thomas hoc loco ab omni reatu poenae temporalis per hoc sacramentum hominem liberari, cum dicat hac ratione ipsum a reatu liberari, ut nihil sit in ipso quod eum in exitu animae a corpore, possit a perceptione gloriae impedire. Ex hoc autem sequitur quod ille qui suscepto hoc sacramento decedit, ad nullam satisfactionem teneatur post mortem, sed statim evolet ad gloriam; et sic non oportebit pro eo fieri suffragia aut orationes; quod non videtur esse secundum Ecclesiae intentionem.
- Ad primum horum dicitur, ex doctrina Sancti Thomae loco allegato, quod sic intelligitur dimitti culpa per extremam unctionem, quod tamen adsit poenitentia in proposito ipsam extremam unctionem suscipientis, quando ipsam exteriorem poenitentiam suscipere non potest. Tunc enim ex hoc sacramento, simul cum proposito et desiderio confessionis, confertur gratia, per quam culpa remittitur. Et sic non sequitur quod poenitentiae sacramentum sit superfluum.
Attendendum autem, cum vult Sanctus Thomas per hoc sacramentum emundari hominem a peccatis quae in memoria non habet, quod hoc intelligendum est quando talia peccata prius per poenitentiam non sunt dimissa, puta quia homo non est usus debita diligentia ad recolendum ea. Tunc enim homo in extremo positus, si adsit generalis dolor eorum quorum per incuriam fuit oblitus, per hoc sacramentum ab omnibus emundatur.
- Ad secundum dicitur primo, ut videtur de mente Sancti Thomae articulo praeallegato6, ad 2, quod non remittitur semper totaliter reatus poenae temporalis, ita quod post mortem homo ad nullam satisfactionem teneatur: sed tunc tantum quando adest interior dispositio ad remotionem talis reatus, simul cum hoc sacramento, sufficiens. Est enim hoc sacramentum ad remotionem omnis reatus remanentis post culpam ordinatum, quando in suscipiente est conveniens dispositio.
Dicitur secundo, quod semper aliquo modo remittitur reatus: inquantum, remota debilitate quae erat ex peccato, fit levior poena; eandem enim poenam levius, inquit Sanctus Thomas7, portat fortis quam debilis.
V. Secunda conclusio est: Hoc sacramentum non quibuscumque infirmantibus est exhibendum, sed iis tantum qui ex infirmitate videntur morti8 propinquare. Hanc conclusionem non probat Sanctus Thomas, sed eam ex praemissis manifestam relinquit. Si enim est ultimum sacramentum, quo homo ad percipiendam gloriam praeparatur, manifestum est quod dari non debet nisi ex hac vita ad gloriam exituris.
- Advertendum, secundum doctrinam Sancti Thomae9, quod, licet in qualibet aegritudine possit dari hoc sacramentum si genera pensentur aegritudinum, quia quaelibet infirmitas augmentata mortem potest inducere: non tamen debet in quolibet statu aegritudinis dari, sed tantum cum quis ex aegritudine est in mortis periculo. Ideo, cum dicitur hic quod non est exhibendum hoc sacramentum quibuscumque infirmantibus, non est hoc referendum ad genera infirmitatum, sed ad earum modum et statum.
V. Tertia conclusio est: Potest iterari hoc sacramentum cum homo qui convaluit, ad similem statum propinquitatis ad mortem devenerit. Probatur. Quia quod aliqua sacramenta non reiterentur, est quia unctio eorum, aut ablutio, ad consecrandum ordinatur: consecratio enim semper manet, dum res consecrata durat, propter efficaciam divinae virtutis consecrantis. Unctio autem huius sacramenti non ordinatur ad consecrandum, sed est medicina ad sanandum ordinata, quae toties iterari debet quoties infirmitas iteratur. Ergo etc.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae10, quod sacramentum habens perpetuum effectum iterari non debet, quia sibi fieret iniuria, ex eo quod ostenderetur illud non fuisse efficax ad effectum inducendum. Propterea bene arguitur hic sacramentum quod ad consecrandum ordinatur, non debere iterari, quia consecratio semper manet quandiu res consecrata durat.
VI. Quarta conclusio est: Hoc sacramentum non debet dari propinquis morti absque infirmitate, puta damnatis ad mortem. Probatur. Exhibetur hoc sacramentum sub specie corporalis medicinae. Quod patet: Tum quia oportet in sacramentis significationem servari. Tum quia materia eius est oleum, quod habet efficaciam ad sanandum corporaliter, mitigando dolores: sicut aqua, quae corporaliter abluit, est materia sacramenti in quo fit spiritualis ablutio: corporalis autem medicina non competit nisi corporaliter infirmanti. Ergo etc.
Advertendum illam propositionem, Oportet in sacramentis significationem servari, sic debere intelligi, quod oportet sacramentum sic disponi ut per ipsum significetur id quod efficitur, sicut per ablutionem aquae significatur animae ablutio a peccato. Unde, cum extrema unctio ad sanationem animae ordinetur, ex hoc optime sequitur quod ipsa tanquam medicina quaedam corporis exhibeatur infirmo: sic enim suscipiens sacramentum significatur ut curatione indigens.
Advertendum etiam quod confirmatio adducta ex hoc quod oleum est materia huius sacramenti, non ponitur tanquam necessario propositum concludens, sed tanquam aliqualis persuasio cum aliis concurrentibus. Non enim hoc est signum adaequatum quod aliquod sacramentum adhibeatur sub specie corporalis medicinae, quia oleum sit eius materia: cum etiam in confirmatione oleum sit materia, et tamen confirmatio non exhibeatur sub specie medicinae corporalis.
VII. Quinta conclusio est: Haec unctio adhibetur convenienter instrumentis sensuum, et manibus, ac pedibus, quibus opera peccati exercentur: atque etiam, secundum aliquorum consuetudinem, renibus, in quibus vis libidinis viget. Probatur. Haec unctio illis partibus adhibetur convenienter ex quibus infirmitas peccati procedit: nam et medicatio corporalis adhibenda est ad infirmitatis originem. Sed praedicta sunt talia. Ergo etc.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae in Quarto11 quod ista unctio ab omnibus fit in organis quinque sensuum, scilicet in oculis, naribus, ore, auribus et manibus, quasi ista sint de necessitate sacramenti, quia ista organa sunt principium cognitionis, et per consequens prima origo peccati. A quibusdam autem unguntur renes, propter vim appetitivam concupiscibilem ibi vigentem; pedes autem propter motivam virtutem, cuius sunt principalius instrumentum. Sed licet istud quandam habeat rationem, non tamen videtur esse de necessitate sacramenti: quia vis appetitiva et motiva non sunt prima principia et prima radix peccati. Unde quidam non servant unctiones renum et pedum: quidam autem unctionem pedum servant, non autem renum. Convenientius tamen pedibus unctio exhibetur, sicut et manibus, quia ipsis opera peccati exercentur.
VIII. Sexta conclusio est: In hoc sacramento gratia confertur. Probatur. Per hoc sacramentum peccata dimittuntur. Ergo in eo confertur gratia. — Probatur consequentia. Quia peccatum non dimittitur nisi per gratiam.
-
Septima conclusio est: Conferre hoc sacramentum pertinet solum ad sacerdotes. Probatur. Quia exhibere ea in quibus gratia illuminans mentem confertur, solum ad sacerdotes pertinet, quorum ordo est illuminativus, secundum Dionysium.
-
Octava conclusio est: Non requiritur ad hoc sacramentum conferendum episcopus. Probatur. Quia per ipsum non confertur excellentia status, sicut in illis quorum minister est episcopus.
Sed videtur quod ista ratio non concludat. Nam per Confirmationem non ponitur quis in status excellentia, cum omnibus exhibeatur: et tamen per episcopum confertur. Ergo etc.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. VII, q. II, a. 112; et d. XXIII13, quod falsum est per sacramentum confirmationis non poni hominem in quadam excellentia status super alios fideles. Datur enim ad persistendum fortiter in pugna qua quis nomen Christi impugnat, cui pugnae non omnes exponuntur, sed solum confirmati.
Cum arguitur contra, quia omnibus confertur: dicitur quod utique omnibus confertur, quia ponit supra communem statum quantum ad confessionem fidei, quae excellentia omnibus membris Ecclesiae competit, secundum quod sunt confirmati: sed per hoc non tollitur quin confirmati habeant status excellentiam supra non confirmatos.
Si instetur, quia Sanctus Thomas, in Quarto14, arguit non constitui hominem per extremam unctionem in statu perfectionis supra alios quia omnibus datur: — respondetur quod illa ratio intelligenda est sic, quia omnibus datur absque alicuius characteris impressione: ut ibidem haberi potest ex responsione ad primum.
IX. Nona conclusio est: Competit huic sacramento quod multi sacerdotes intersint. Probatur. Quia perfectae curationis habet effectum, et in eo confertur copia gratiae: ad quem effectum inducendum convenit ut oratio totius Ecclesiae coadiuvet.
Confirmatur auctoritate Iacobi, Inducat praesbyteros etc.
Addit autem Sanctus Thomas quod tamen, si unus solus praesbyter adsit, intelligitur perficere hoc sacramentum in virtute Ecclesiae, cuius minister existit, et cuius personam gerit.
- Decima conclusio est: Impeditur huius sacramenti effectus per fictionem suscipientis. Probatur. Quia ita contingit in aliis sacramentis.
Advertendum quod hoc sacramentum non est absolute necessarium, sed tantum ad bene esse. Perficit enim poenitentiam, inquantum per ipsum peccati reliquiae removentur.