Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum
Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum
Postquam determinavit Sanctus Thomas de dotibus corporum Beatorum 1, consequenter de eorum loco determinat.
I. Et ponit hanc conclusionem: Corpora Beatorum in caelis, vel magis super caelos, locum habebunt. Circa hoc autem duo facit: primo, probat conclusionem; secundo, removet quasdam obiectiones 2.
Quantum ad primum, probatur prima pars disiunctivae sic: Corpora huiusmodi proprietatem caelestium corporum consequentur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia locus debet proportionari locato.
Secunda vero pars probatur. Conveniens est ut corpora beatorum simul sint cum Christo: quia eius virtute ad hanc gloriam perducentur. Sed ipse est super omnes caelos, ut dicitur Ephes. IV. Ergo etc.
Advertendum quod, licet sub disiunctione loquatur Sanctus Thomas, inquiens corpora Beatorum habere locum in caelo vel super omnes caelos, videtur tamen magis declinare ad hoc quod sint super omnes caelos, III Parte, q. LVII, a. 4 3; Quolib. VI, a. 3; et etiam hic, cum ait quod magis supra omnes caelos locum habent.
II. Quantum ad secundum, removet duas obiectiones. Prima est quia, cum corpus hominis sit terrenum, et secundum suam naturam infimum locum habens, non videtur quod supra elementa levia possit elevari.
Secunda est, quia corpora caelestia frangi non possunt, ut super ea corpora gloriosa eleventur.
Sed ad primam respondet quod frivola est. Quia sicut nunc virtute animae continetur corpus, quandiu vivimus, ne ex contrarietate elementorum dissolvatur; et virtute motiva ipsius in altum elevatur, tantoque amplius quanto virtus motiva fuerit fortior: ita quia tunc anima perfectae virtutis erit, quando Deo per visionem coniungetur, virtute ipsius poterit corpus ab omni corruptione immune servari, et supra quaecumque elevari corpora.
Ad secundam autem dicit quod virtute divina fiet ut corpora gloriosa simul cum aliis corporibus esse possint. Cuius signum est quod Christus ad discipulos ianuis clausis intravit.
Attendendum, quod idcirco dixit Sanctus Thomas corpora gloriosa posse divina virtute cum aliis corporibus simul esse, non autem absolute illa cum aliis esse simul posse, ne aliquis existimaret illa ex aliqua proprietate inhaerente, scilicet ex dote subtilitatis, habere ut simul cum aliis corporibus esse possint. Probat enim in IV Sent. 4 hoc esse non posse per dotem subtilitatis, sed tantum divina virtute.
III. Sed duo sunt quae in hac secunda responsione difficultatem faciunt.
Primum est, quia dicitur divina virtute fieri posse ut duo corpora sint simul. Contra hoc enim arguit Durandus 5 sic. Partes eiusdem corporis sic necessario distinguuntur situ quod impossibile est eas simul esse, simultate opposita huic distinctioni. Tum quia hoc videtur esse de intrinseca ratione quantitatis, quod habeat partem extra partem. Tum quia alioquin tunc partes eiusdem quantitatis tantum possent replicari quod tota replicatio fieret supra unam minimam partem: et tunc maximum corpus posset a minimo loco contineri. — Ergo, multo magis, duo corpora oportet distingui situ et positione.
-
E contrario autem arguit Scotus in Quarto, d. XLIX, q. XVI 6, quod non per solam Dei potentiam duo corpora simul esse possint. Tum quia, si manent principia istorum corporum ut sunt in eodem loco distincta, non solus Deus ea conservat, quia concurrentibus causis secundis hoc facit: si autem talia principia non manent, iam illa non conservat simul in esse. — Tum quia, si situs est formale et essentiale distinctivum quantitatis, sine ipso Deus non poterit conservare quantitatem distinctam. Si autem est accidentalis aut casualis distinctio, secundum suas causas priores conservari poterunt distincta, sine illo quod est accidentalis ratio distinctionis. Tum quia non est impossibile duos respectus extrinsecos esse in diversis respectu eiusdem termini. Respectus autem ubi est respectus extrinsecus adveniens.
-
Secundum quod facit difficultatem est, quia signum quod adducitur de Christo ingrediente ianuis clausis, non videtur sufficiens ad ostendendum duo corpora fuisse simul. Nam non dicitur in Evangelio quod Christus intraverit per ianuas clausas, sed quod ianuis clausis intraverit. Hoc autem esse potuit ipso per fenestras, aut visibiliter aut invisibiliter, ingrediente 7.
IV. Ad evidentiam horum, considerandum est primo, quod situs dupliciter accipi potest. Uno modo, ut est praedicamentum per se, quod etiam dicitur positio, et dicit ordinem partium in loco, ordinem scilicet diversarum partium locati ad diversas partes loci. Alio modo, ut est differentia quantitatis, et significat ordinem partium in toto: non quidem quod una sit extra aliam secundum locum, sed quod una sit post aliam, et una sit ab alia secundum quantitatem realiter distincta. Situs primo modo sumptus non est de ratione rei quantae ut sic, sed est extra eius rationem: sed bene situs secundo modo sumptus est de ratione quanti ut est quantum. Item primo modo sumptus est secundarius effectus dimensionis in corpore quanto causatus: secundo autem modo sumptus est dimensionis primarius effectus. Ex eo enim quod materia est sub determinatis dimensionibus, corpus habet primo ordinem partium in seipso: secundo etiam habet determinatum ordinem partium in loco. Et ideo ex diversitate materiae sub diversis dimensionibus non solum sequitur diversitas ordinis partium in toto, sed etiam sequitur diversitas corporum secundum locum: cum et ipsae materiae dimensionatae non sint naturaliter distinctae nisi sint in diversis sitibus.
Considerandum secundo quod, licet nullus istorum effectuum possit per naturalem causam impediri ne ex dimensionibus distinctis proveniat, quia utriusque situs distinctio naturaliter ex distinctione dimensionum consequitur, et una dimensio naturaliter expellit aliam a loco quem ingreditur: virtute tamen divina dimensionum secundarius effectus formalis suspendi potest; et potest suspendi actio qua una dimensio aliam ab eodem loco expellit. Ideo virtute quidem naturae fieri non potest ut duo corpora sint in eodem loco: sed bene divina virtute, quae omnem effectum causae agentis et effectum secundarium et extrinsecum causae formalis potest suspendere, fieri potest.
V. Ad primum itaque Durandi, negatur assumptum. Nam sicut duo corpora omnino distincta possunt in eodem loco esse, divina virtute operante, ita et duae partes eiusdem corporis.
Ad primam eius probationem, dicitur quod de ratione quantitatis non est quod habeat partem extra partem secundum locum, quarum unaquaeque habeat locum a loco alterius partis distinctum. Nam, si esset corpus extra universum, constat quod partes situ huiusmodi distinctas non haberet, sed quod habeat partes secundum realem distinctionem distinctas: idest, quod habeat plures partes quarum una non sit alia, et una sit post aliam in toto.
Ad secundam probationem, dicitur quod nullum inconveniens est virtute divina fieri replicationem partium super minimam partem; et maximum corpus reductum per subintrationem partium ad minimam extensionem a minimo loco contineri; puta quod camelus per foramen acus transeat 8.
VI. Ad primum vero Scoti, dicitur quod utique manent principia essentialia distinctionis realis corporum simul in eodem loco virtute divina existentium, quibus, remota distinctione locali, realiter distinguuntur: remanent enim propriae formae, propriae materiae, et propriae dimensiones. — Ad huius improbationem, dicitur quod non sic dicimus duo corpora sola virtute divina distincta manere posse in eodem loco, quasi nulla alia ad horum distinctionem concurrant: sed quia illa sola principia essentialia quae horum distinctionem causabant in diversis sitibus et locis, non possunt illam distinctionem in eodem situ causare, nisi concurrente particulari causalitate divina praeter communem influxum; et nulla causa naturalis potest impedire distinctionem localem natam consequi ex distinctione quantitativa diversorum corporum, sed sola divina virtus.
-
Ad secundum dicitur quod situs diversitas secundum se non est causa distinctionis corporum, sed signum talis distinctionis: ut inquit Sanctus Thomas super Boetium Trin. 9: et est effectus ab eadem causa proveniens a qua ipsa corporum distinctio provenit, a qua quidem causa separari naturaliter non potest. Sicut enim a diversitate dimensionum, sive materiae sub diversis dimensionibus, provenit diversitas numeralis corporum, ita et diversitas situum. Ideo ista consequentia non valet: Situs non est formale et essentiale principium distinctivum quantitatis. Ergo, sine diversitate situs, potest per causas alias priores per se conservari distinctio quantitatum, absque diversitate situum. Licet enim non sit formale principium distinctionis quantitatis, est tamen naturalis eius effectus, ad diversitatem quantitatum consequens, sine quo naturaliter esse quantitatum distinctio non potest. Sicut non valet: Caliditas et frigiditas non sunt principia essentialia distinctionis ignis et terrae. Ergo possunt naturaliter esse distincta ignis et terra, absque diversitate caliditatis et frigiditatis.
-
Ad tertium, negatur assumptum. Nam duo respectus non possunt naturaliter eundem terminum adaequatum respicere. Respectus autem ubi respicit locum tanquam terminum adaequatum: cum oporteat locum adaequari locato, si sit proprius eius locus.
VII. Ad secundum dubium, de signo adducto a Sancto Thoma 10, dicitur quod, licet ex Evangelii textu non habeatur expresse quod Christus per clausas ianuas sit ad discipulos ingressus, et potuerit aliunde clausis ianuis ingredi: habetur tamen illud ex sacrorum Doctorum interpretatione, maxime Augustini 11. Unde etiam tenent sacri Doctores in Christi ascensione corpus eius simul cum corpore caelesti, absque ulla caelestis corporis fractione, fuisse: quamvis Deus sua virtute potuisset caelum scindere, ut Christo cederet ascendenti. Sed hoc non minus est, apud philosophos, impossibile Deo, quam duo corpora esse simul.