Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Postquam ostendit Sanctus Thomas quales futuri sint homines resurgentes, consequenter vult ostendere quales sint resurgentium partes. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit qualia sint resurgentium corpora; secundo, quales sint ipsorum animae ante resurrectionem, cap. xc. — Circa primum duo facit: primo, ostendit qualia sint futura quantum ad naturam; secundo, qualia sint futura quantum ad conditiones superadditas naturae, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Homines resurgentes corpora habebunt palpabilia, ex carnibus et ossibus composita.

Circa hanc autem conclusionem duo facit: primo, quosdam errores adducit; secundo, illos reprobat.

Quantum ad primum, inquit quod occasione praemissorum quidam circa conditiones resurgentium erraverunt, dicentes ipsos corpora ex contrariis composita non habere, quia corpus ex contrariis compositum videtur ex necessitate corrumpi.

Unde quidam dixerunt illa in spiritum transmutari: moti auctoritate Apostoli, I Cor. xv, dicentis, Seminatur etc.

Alii vero quod erunt subtilia, et aeri et ventis similia.

Alii autem quod in resurrectione animae resument corpora, non terrena, sed caelestia: moti ex eo quod dicitur loco allegato, Sunt corpora caelestia etc. Et rursus, Caro et sanguis etc.

II. Quantum ad secundum, arguit Sanctus Thomas contra istos errores: et primo, generaliter contra omnes; secundo, singillatim contra eorum unumquemque.

Arguit igitur primo sic. Christus post resurrectionem habuit corpus palpabile ex carnibus et ossibus consistens, ut ostenditur Luc. ult. Ergo et alii homines resurgentes. — Probatur consequentia. Quia nostra resurrectio conformis erit resurrectioni Christi, iuxta illud Philipp. III, Reformabit etc.

Secundo. Anima est eadem secundum speciem. Ergo habebit eandem materiam secundum speciem. Ergo erit idem corpus secundum speciem post resurrectionem et ante. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia anima unitur corpori sicut forma materiae. Omnis autem forma habet determinatam materiam: cum oporteat esse proportionem actus et potentiae.

Tertio. Si homo post resurrectionem non habebit corpus huiusmodi sicut nunc habet, non erit qui resurget eiusdem speciei, sed dicetur homo tantum aequivoce. Quia homo res naturalis est. Variata autem materia secundum speciem, variatur species rei naturalis: cum in definitione rerum naturalium ponatur materia.

Quarto. Anima non potest iterato uniri corpori alterius hominis, ut in Secundo ostensum est. Ergo multo minus poterit uniri corpori alterius speciei. — Probatur consequentia. Quia magis distat ab anima unius hominis corpus alterius speciei quam corpus humanum alterius hominis.

Quinto. Si corpus resurgentis non erit ex iis carnibus et iis ossibus ex quibus nunc componitur, non erit idem numero homo resurgens: quia ad hoc necesse est quod partes eius essentiales sint eaedem numero.

Confirmatur conclusio auctoritate Iob dicentis, Rursum circumdabor etc.

III. Secundo, specialiter arguit contra unumquemque illorum errorum.

Contra primum quidem, primo sic. Spiritualium et corporalium non potest esse communicatio in materia. Ergo impossibile est ut corpus humanum transeat in substantiam spiritualem. — Probatur consequentia. Quia non transeunt in invicem nisi quae in materia communicant.

Secundo. Aut transit in ipsam animam: aut in aliam substantiam spiritualem. Si in animam, tunc post resurrectionem non erit in homine nisi anima, sicut et ante. Ergo non mutabitur conditio hominis post resurrectionem. — Si in aliam, tunc ex duabus substantiis spiritualibus efficietur aliquid unum in natura. Quod est impossibile: cum quaelibet substantia spiritualis sit per se subsistens.

Adverte quod, sicut in resurrectione ponitur quod anima reunitur corpori, ita ponitur quod ex illis unum efficitur sicut et ante resurrectionem. Si igitur ponamus corpus in resurrectione in substantiam spiritualem converti, oportebit dicere quod anima illi substantiae spirituali in quam humanum corpus convertitur, unitur, et quod ex illis fit unum in natura, sicut ex anima et corpore. Ideo bene infert Sanctus Thomas quod sequetur ex duabus substantiis spiritualibus effici unum in natura.

Advertendum etiam, ex Aristotele, IX Metaph., quod ad hoc ut ex duobus fiat unum per se, necesse est ut unum se habeat sicut actus, aliud vero sicut potentia. Ideo ex duobus quorum quilibet est actus, non potest fieri unum per se. Propterea bene arguit Sanctus Thomas non posse ex duabus substantiis spiritualibus fieri unum in natura, idest, unum ens naturale, quia quaelibet est per se subsistens, idest, actus ex se habens esse, non autem ex alio formaliter; et a nullo subiecto secundum suum esse dependet.

  1. Contra secundum errorem arguitur primo sic. Aer non est in se terminabilis, sed solum termino alieno. Ergo non est possibile quod corpus hominis resurgentis sit aereum vel ventis simile. — Probatur consequentia. Quia oportet corpus hominis, et cuiuslibet animalis, habere determinatam figuram in toto et in partibus. Tale autem oportet ut sit in se terminabile: cum figura sit quae termino vel terminis comprehenditur.

Secundo. Corpus aereum non potest esse tactivum, idest, non potest habere potentiam tactus, sicut nec etiam aliud corpus simplex: cum tale corpus oporteat esse medium inter qualitates tangibiles, ut sit quodammodo in potentia ad eas, ut dicitur II de Anima. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia corpus hominis resurgentis oportet esse tactivum: cum homo sit animal.

  1. Contra tertium errorem arguitur primo sic. Corpus caeleste non est susceptivum qualitatum tangibilium: cum non sit calidum neque frigidum, neque aliquid huiusmodi, vel actu vel potentia, ut probatur I de Caelo. Ergo corpus hominis resurgentis non erit caeleste. — Patet consequentia ex dictis.

Secundo. Corporibus caelestibus naturaliter debetur figura sphaerica, ut probatur II Caeli. Ergo non possunt accipere figuram quae naturaliter humano corpori debetur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illa corpora sunt incorruptibilia: et sic transmutari non possunt a sua naturali dispositione.

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work