Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Quia in praecedentibus saepe suppositum est Spiritum Sanctum a Filio procedere, et hoc aliquam difficultatem habet: ut huiusmodi tollatur difficultas, vult Sanctus Thomas ostendere veritatem1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, rationes adversariorum solvit, capite sequenti.
Quantum ad primum, probat dupliciter propositum: auctoritatibus scilicet; et rationibus2.
I. Primo ergo probatur ex auctoritate Apostoli Rom. VIII. Ibi enim Spiritus Sanctus dicitur Spiritus Filii. Non potest autem secundum aliam habitudinem Spiritus Sanctus dici Spiritus Filii Dei nisi secundum aliquam originem: cum haec sola distinctio inveniatur in divinis. Ergo etc.
Si dicatur quod alius est Spiritus qui procedit a Patre, et alius qui est Filii: — ex verbis Apostoli praecedentibus, quibus dixit, Si Spiritus Dei habitat in vobis, hoc convincitur esse falsum.
Si etiam dicatur quod Spiritus Sanctus est Spiritus Christi inquantum eum habuit ut homo, secundum illud Luc. IV, Iesus plenus etc.: — contra arguitur. Spiritus Sanctus non facit filios Dei inquantum est Spiritus Filii Dei: ut patet ad Galat. IV, cum dicitur, Quoniam estis etc. Sed efficimur filii Dei adoptivi per assimilationem ad Filium Dei naturalem: iuxta illud Rom. VIII, Quos praescivit etc. Ergo Spiritus Sanctus est Spiritus Christi inquantum est Filius Dei naturalis: — supple, Ergo non inquantum est homo.
II. Secundo probatur ex eo quod Ioan. XV dicitur Spiritus Sanctus a Filio mitti. Mittens enim auctoritatem aliquam habet in missum. Ergo Filius aliquam auctoritatem habet respectu Spiritus Sancti. Non autem dominii vel maioritatis. Ergo secundum solam originem. Ergo etc.
Si dicatur hanc rationem non valere, quia etiam Filius mittitur a Spiritu Sancto, ut ostenditur Luc. IV: — hoc non obstat. Quia Filius a Spiritu Sancto mittitur secundum humanam naturam assumptam. Hoc autem non potest dici de Spiritu Sancto, qui naturam creatam non assumpsit.
-
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. XLIII, a. ult., quod non solum potest dici quod Filius Dei missus est a Spiritu Sancto secundum humanam naturam ad praedicandum, sed etiam aliquo modo concedi potest quod ipsa persona Filii a Spiritu Sancto mittitur: si, inquam, intelligatur persona mittens esse principium effectus secundum quem attenditur missio. Sic enim tota Trinitas mittit personam missam: inquantum tota Trinitas est causa illius effectus secundum quem missio attenditur. Sed tunc non oportet ut mittens habeat auctoritatem super personam missam, sed sufficit ut habeat auctoritatem super effectum secundum quem dicitur mitti.
-
Attendendum secundo quod, si proprie accipiatur auctoritas, importatur nomine ipso ratio principii non de principio: dicitur enim auctor qui alicuius rei est principium et hoc ab alio non habet. Sed tamen, extenso vocabulo, omnis relatio principii producentis potest auctoritas nominari. Cum ergo dicitur quod mittens auctoritatem aliquam habet in missum, accipitur auctoritas secundo modo, non autem primo modo. Filius enim, licet sit principium Spiritus Sancti, hoc tamen habet a Patre: unde proprie non potest dici auctor Spiritus Sancti. Sed bene Pater auctor eius dici potest: quia quod sit eius principium, a seipso habet, non autem ab alio. — Intelligitur etiam de mittente quantum ad primarium eius significatum, non autem quantum ad secundarium: iuxta ea quae in praecedenti capite dicta sunt3.
III. Tertio probatur, quia Ioan. XVI, dicit Filius de Spiritu Sancto, Ille me etc.
Si dicatur quod Spiritus Sanctus accipit id quod est Filii, puta essentiam, non tamen ab ipso, sed a Patre: — contra hoc est quia subditur, Omnia quae habet Pater mea sunt etc. Si enim omnia quae habet Pater, sunt Filii, ipsius etiam erit auctoritas Patris secundum quam est principium Spiritus Sancti.
- Sed videtur haec replica non esse sufficiens. Sicut enim non valet, Omnia quae habet Pater sunt Filii, Ergo relatio paternitatis, quae est Patris, est etiam Filii: ita non valet, Ergo auctoritas Patris est etiam Filii. Illa enim propositio intelligitur de absolutis.
Respondetur, iuxta dicta in praecedentibus4, quod Christi propositio intelligenda est de iis quae Patri conveniunt non inquantum Filio opponitur relative. Cum enim nulla sit distinctio inter Patrem et Filium nisi ea quam facit oppositio relativa, oportet illis omnia communia esse exceptis illis in quibus relative opponuntur. Cum autem Pater opponatur Filio paternitate, non relatione principii ad Spiritum Sanctum, bene sequitur ex eo quod omnia quae sunt Patris, sunt etiam Filii, quod Filio conveniat auctoritas respectu Spiritus Sancti, non autem paternitas.
IV. Quarto probatur ex auctoritate doctorum Ecclesiae, etiam Graecorum. Nam Athanasius dicit ipsum a Patre et Filio procedere; Cyrillus dicit eum a Veritate profluere, sicut et ex Deo Patre; Didymus etiam concedit ipsum esse a Filio, et ab ipso profluere.
Sed quia posset quis dicere quod Cyrillus et Didymus concedunt ipsum a Filio esse et profluere, non autem procedere, addidit Sanctus Thomas quod verbum processionis inter omnia ad originem pertinentia, magis invenitur commune. Et ideo in origine divinarum personarum maxime est attendendum5: quia divina magis per communia quam per specialia designantur. Unde, si concedatur Spiritus Sanctus esse vel profluere a Filio, sequitur quod ab eo procedat.
Advertendum quod idcirco Sanctus Thomas doctorum Graecorum auctoritatibus innititur, quia Graeci Spiritum Sanctum procedere a Filio negabant. Contra quos in Tractatu qui Contra Errores Graecorum inscribitur, latius disputavit6.
Quinto probatur, quia in determinatione Quinti Concilii, scilicet Constantinopolitani, ut habetur Potentia Dei, q. x, a. 4, ad 13, dicitur: Sequimur per omnia sanctos patres et doctores Ecclesiae, Athanasium, etc. Multis autem Augustini auctoritatibus, praecipue in libro de Trin., et super Ioan., manifestum est quod Spiritus Sanctus a Filio procedit.
V. Secundo loco arguitur rationibus7. Quae quidem non simpliciter demonstrant, sed ostendunt oportere Spiritum Sanctum a Filio procedere, supposita divinarum personarum trinitate.
Prima ratio est. Oportet distinctionem divinarum personarum per aliquam oppositionem fieri. Sed non possunt personae divinae per aliam oppositionem distingui quam per oppositionem relativam originis. Ergo, si Spiritus Sanctus a Filio distinguitur, oportet quod sit ab eo: cum non possit dici quod Filius sit a Spiritu Sancto, eo quod Spiritus Sanctus Filii esse dicatur, et a Filio detur.
Probatur maior. Quia, remota materiali distinctione, quae in divinis personis locum habere non potest, non inveniuntur aliqua distingui nisi per aliquam oppositionem: ea enim quae nullam oppositionem habent, simul esse possunt, ut patet in albo et triangulari.
Minor autem probatur sic. Distinctio divinarum personarum non fit per oppositionem affirmationis et negationis. Quia sic distinguuntur entia a non entibus. — Nec per oppositionem privationis et habitus. Quia sic distinguuntur perfecta ab imperfectis. — Nec per oppositionem contrarietatis. Quia illa, secundum Philosophum8, est differentia secundum formam, quae differentia divinis personis non convenit. — Nec per oppositionem relativam quae super quantitate fundatur: Quia non per eam quae fundatur super diversitate quantitatis, quia tolleretur personarum aequalitas; non etiam per eam quae fundatur in unitate, quia huiusmodi relationes distinctionem non causant, etsi forte aliquae earum distinctionem praesupponant; nec per oppositionem relativam quae in actione et passione fundatur, alia videlicet ab oppositione originis, quia in iis semper alterum est ut subiectum et inaequale secundum virtutem, nisi in relationibus originis, in quibus nulla minoratio designatur, cum inveniatur aliquid producere sibi simile et aequale secundum virtutem. Ergo etc.
VI. Circa istam propositionem, Non inveniuntur aliqua distingui nisi per aliquam oppositionem, advertendum quod intelligitur non de distinctione formarum et naturarum accidentalium, quia sunt aliquae formae et naturae distinctae quae nullam habent ad invicem oppositionem, sicut triangulus et albedo: sed intelligitur de distinctione formali substantiarum subsistentium. Tales enim substantiae non distinguuntur nisi per aliquam oppositionem: idest, principia quibus ab invicem formaliter distinguuntur, oportet esse opposita, accipiendo oppositionem largo modo, ut scilicet etiam distincta per perfectum et imperfectum dicuntur opposita. Sic enim exponit Sanctus Thomas I Sent., d. xxvi, q. ii, a. 2. Ut enim hic dicitur, si non opponuntur aliquae formae, possunt simul esse in eodem. Et si possunt simul esse in eodem, non possunt esse ratio distinctionis formalis rei subsistentis: non enim necesse est aliqua distingui per illas formas quae subiectum distinctum non exigunt, sed in eodem esse possunt.
- Circa illam propositionem, Per oppositionem negationis et affirmationis distinguuntur entia a non entibus, advertendum quod non ens dupliciter accipi potest: scilicet simpliciter; et in genere, quod scilicet est non ens tale. Si accipiatur primo modo, sic intelligenda est propositio de oppositione contradictoria simpliciter et absolute, non autem de ea ad aliquam materiam contracta. Non enim, cum dicimus, hoc est album, hoc non est album, album et non album necesse est esse distincta sicut ens et non ens simpliciter: cum non album possit esse ens, puta homo. Immo, ut dicitur Pot., q. x, art. 5, veritas cuiuslibet negativae fundatur supra veritatem affirmativae, sicut veritas huius negativae, Aethiops non est albus, fundatur super veritatem huius, Aethiops est niger. Et ideo (ut ibidem dicitur) oportet omnem differentiam quae est per oppositionem affirmationis et negationis, scilicet de aliquo ente, reduci in differentiam alicuius affirmativae oppositionis.
Si autem accipiatur non ens secundo modo, sic intelligenda est propositio de oppositione affirmationis et negationis determinata ad aliquod genus. Per affirmationem enim hanc et negationem, Nix est alba, Corvus non est albus, distinguitur hoc ens quod est nix, ab hoc non ente quod est non nix, scilicet a corvo, sive album a non albo.
Utroque modo propositio habet veritatem in proposito. Quia cum Spiritus Sanctus non sit simpliciter non ens, non potest esse inter Filium et Spiritum Sanctum distinctio per oppositionem affirmationis et negationis simpliciter. — Item, cum non quaeratur de distinctione Filii et Spiritus Sancti quae est per habere et non habere eandem formam, puta per hoc quod est esse Filium et non esse Filium; sed de principiis formalibus positivis quibus ab invicem distinguuntur: non est dicendum quod distinguantur per oppositionem affirmationis et negationis determinatam ad certum genus aut ad certam formam, cum sic solum distinguatur ens a non ente, idest habens aliquam determinatam formam a non habente illam formam, non autem distinguantur aliqua principiis formalibus positivis.
- Circa id quod inquit Sanctus Thomas de relationibus quae super unitatem fundantur, quod magis ad convenientiam pertinere videntur, etsi forte aliquae earum distinctionem praesupponant, advertendum quod aliquae huiusmodi relationes, scilicet similitudo et aequalitas, proprie loquendo, praesupponunt distinctionem, quia idem non dicitur sibi ipsi simile et aequale: identitas autem non praesupponit distinctionem, quia idem suppositum sibi ipsi est idem. Propter hoc addit Sanctus Thomas, etsi forte aliquae earum distinctionem praesupponant. Loquitur autem dubitative, quia sunt aliqui tenentes quod huiusmodi relationes, etiam si sint reales, requirunt quidem distinctionem suppositorum, sed non fundamentorum. Tenet autem ipse quod etiam fundamentorum distinctionem requirunt: verumtamen, quia de hoc nunc non vult disputare, non assertive hoc ponit, sed dubitative.
VII. Secunda ratio est9. In Patre sunt duae relationes: scilicet paternitas et spiratio, quarum una refertur ad Filium, alia ad Spiritum Sanctum, cum a Patre sit Filius et Spiritus Sanctus. Similiter duae sunt relationes ex parte Filii et Spiritus Sancti: scilicet filiatio et processio, quarum una Filius refertur ad Patrem, et alia Spiritus Sanctus. Sed duae primae non constituunt duas personas, idest, non faciunt dualitatem personarum sive distinctionem, sed ad unam personam Patris pertinent: quia non opponuntur. Ergo et aliae duae ad unam personam pertinerent nisi ad invicem haberent oppositionem. Non est autem dare aliam oppositionem quam secundum originem. Ergo etc.
Adverte quod Sanctus Thomas, de relatione Patris ad Spiritum Sanctum loquens, inquit, vocetur spiratio, de relatione vero Spiritus Sancti ad ipsum, vocetur processio: quia, ut dictum est superius10, origini amoris non ita nomina sunt imposita sicut generationi, et similiter relationibus huiusmodi originem consequentibus. Sed Sanctus Thomas, ut eas aliquibus nominibus explicare possit, illis nomina spirationis et processionis imponit, quamvis illa magis sint nomina originis quam relationis. Penuria enim vocabulorum facit ut eodem nomine et ipsa origo, et relatio quae eam consequitur, nominentur.
VIII. Sed contra fundamentum dictarum rationum arguitur a Scoto et Aureolo. Arguit enim primo Scotus, I Sent., d. XI, q. II11, probando quod, etiam si Spiritus Sanctus non procederet a Filio, adhuc posset ab ipso personaliter distingui. Et primo, sic. Quocumque formaliter aliquid constituitur in esse, eodem distinguitur a quocumque distinctione convenienti tali entitati. Sed Filius constituitur in esse personali filiatione. Ergo et ea distinguitur ab omni alia persona. Igitur, per impossibile vel possibile, circumscripto quocumque alio, maxime posteriori filiatione, remanebit Filius filiatione distinctus personaliter a quacumque persona. Ergo etc.
Secundo12. Si Pater, per impossibile, non spiraret, sed Filius, adhuc Pater paternitate distingueretur a Filio et Spiritu Sancto, sicut paternitate constituitur in esse personali. Ergo etc.
Tertio13. Generatio distinguitur a spiratione, circumscripto, per impossibile, omni alio a ratione generationis et spirationis, aut saltem circumscripto hoc quod spiratio activa esset a Filio: dum tamen staret distinctio principiorum generandi et spirandi. Ergo et quolibet tali circumscripto, staret distinctio Filii et Spiritus Sancti. Probatur consequentia: quia impossibile est unam personam duabus productionibus totalibus accipere esse.
Quarto14. Quodlibet habens aliquod esse, distinguitur, distinctione convenienti tali esse, a quocumque alio per aliquid quod est de ratione eius inquantum habet tale esse. Ergo Filius distinguitur personaliter per aliquid quod est de ratione eius inquantum est persona. Spiratio activa non est huiusmodi. Ergo etc.
Ultimo15, ex responsione quam dat ad auctoritatem Boetii dicentis quod relatio multiplicat trinitatem16, argui potest contra fundamentum dictarum rationum, scilicet quod personae divinae non possunt distingui nisi per oppositionem relativam. Rationes disparatae accipiendi naturam non tantum habent distinctionem, sed etiam incompossibilitatem, sive incompossibilem rationem, in eodem supposito: quia persona quae disparatis modis acciperet naturam, non unico modo haberet naturam. Ergo non per solam relativam oppositionem possunt divinae personae distingui.
- Aureolus17 etiam arguit ex hoc fundamento, quod generari et spirari sunt incompossibilia; et talis incompossibilitas passivae generationis et passivae spirationis est primo ex suis formalibus rationibus, non autem ex eo quod generari coniungatur spirare; aut quia spirare in aliquo genere causae sit huius incompossibilitatis causa. Ex istis dicit ad rationes Sancti Thomae, quod falsum est omnem distinctionem in divinis esse per relationes oppositas: sed bene verum est quod est per relationes incompossibiles.
IX. Pro declaratione huius materiae, considerandum primo quod, cum loquimur de distinctione duorum positivorum, et de eorum positiva distinctione, quaerendo propter quid distinguuntur, non sufficit aliquid in uno ponere quod in altero non inveniatur, quia sic etiam potest distingui ens a non ente; et talis distinctio magis est negativa, sive privativa, quam positiva distinctio. Quod enim Sortes sit albus et non Plato, non facit ipsorum positivam distinctionem: nam sicut Plato non est albus, ita et chimaera non est alba, et sic Sortes, per hoc quod est albus, distinguitur etiam a chimaera, quae est non ens, sicut habens albedinem a non habente albedinem. Et etiam distinctio Sortis albi a Platone non albo, est distinctio privativa, sive negativa: quia non consideratur in utroque distinctorum aliquod positivum per quod unum ab altero distinguatur, sed tantum quod unum aliquid habeat quod alterum non habet. Oportet ergo in utroque extremorum quae positive distinguuntur, esse aliquid positivum, per quod ab altero distinguatur: ita videlicet quod sint aliqua positiva in ipsis quae, propter suam incompossibilitatem in eodem subiecto, causent distinctionem eorum in quibus inveniuntur.
In proposito ergo, licet Filius in divinis distinguatur a Spiritu Sancto per filiationem tanquam habens filiationem a non habente ipsam; cum quaerimus tamen de eorum distinctione positiva et formali, quaerendo per quid unum ab altero, tanquam formali principio positivo, distinguatur; non sufficit dicere quod distinguuntur quia Filius habet filiationem, non autem Spiritus Sanctus; sed oportet in unoquoque illorum assignare aliquod positivum per quod ab altero distinguatur, et quod, propter suam incompossibilitatem in eadem persona cum principio alterius, formaliter personalem distinctionem causet.
-
Considerandum secundo, quod aliter loquendum est de personis in natura humana, et aliter in divinis. Nam persona quaelibet humana est aliquid absolutum, et per absoluta in suo esse personali constituitur, et per absoluta ab omni alia persona humana distinguitur, unde duorum hominum distinctio est omnino ex parte absoluta. Persona autem divina est aliquid relativum, immo est ipsa subsistens relatio, et per relationem constituitur in esse personali, distinguiturque per relationem ab omni alia persona in natura divina, et sic duarum divinarum personarum distinctio est omnino relativa. Cum ergo investigantur principia positiva quibus personae distinguuntur personaliter, investiganda sunt principia talia quae sint formalia principia distinctionis relativae inter ipsas. Et quia solae relationes sunt talia principia, ideo investigandae sunt relationes quae inter ipsas divinas personas relativam ponant distinctionem.
-
Considerandum tertio, quod absolutum in hoc differt a relativo, quod ipsum dicitur ad se, relativum autem dicitur ad alterum. Et sicut absolutum generaliter sumptum dicitur quod in se aliquid est, et non ex ordine ad alterum; absolutum vero hoc et speciale dicitur quod est in se hoc determinatum, puta album: ita relativum generaliter sumptum dicitur ad aliquid; hoc vero relativum dicitur quod ad hoc determinatum, tanquam ad proprium correlativum ordinem dicit; nam pater dicitur ad filium et non ad aliquid aliud, et duplum ad dimidium, et sic de aliis. Quia ergo unumquodque constitutivum et distinctivum alicuius secundum modum suae rationis et naturae habet ut constituat et distinguat, forma quae est absoluta habet absoluta distinctione distinguere. Et quia absoluta distinctio aliquorum quae sub uno genere continentur, est per formas oppositas ad illud genus pertinentes, cum genus per oppositas differentias dividatur; per ipsam formam absolutam per quam res constituitur in esse, habet res ut ab omnibus speciebus sui generis positiva distinctione distinguatur, non autem ab omnibus aliis, ut est de mente Sancti Thomae Quolib. IV, q. IV, a 218. Relatio autem habet relativa distinctione distinguere. Et quia relatio ad alterum dicitur, et determinata relatio dicitur ad determinatum correlativum, relatione per quam aliquid constituitur in esse ad aliud habet res ut distinguatur a proprio correlativo, non autem ab omni alio. Non enim res sic constituta, inquantum huiusmodi, distinguitur ab alio relative quia sit talis in se absolute, sed quia ad aliud et ad hoc determinatum respectum dicit. Et ideo, cum ad solum correlativum dicatur, ab ipso solo correlativo relative distinguitur. Unde si aliquae relationes quae non sint relative oppositae, sint incompossibiles in eodem, sicut relatio dupli et quadrupli respectu eiusdem, et relatio similitudinis et dissimilitudinis; ex eorum incompossibilitate non accipitur distinctio relativa aliquorum, sed aliqua alia distinctio, quae etiam ex formis absolutis provenit, puta disparata aut contraria.
Cum igitur distinctio divinarum personarum sit tantum relativa distinctio; et relativa distinctio non sit nisi inter oppositas relationes: optime sequitur divinas personas per solam oppositionem relativam habere distingui, quod est fundamentum Sancti Thomae in hac materia. Ex quo sequitur quod, cum sola oppositio relationum originis sit in divinis; et Filius non originetur a Spiritu Sancto: si Spiritus Sanctus non originaretur a Filio, non posset ab ipso personaliter distingui.
X. Istis suppositis, facile est obiectionibus19 satisfacere. Ad primum enim Scoti dupliciter responderi potest. Primo, iuxta ea quae dicta sunt, quod assumptum est falsum, loquendo de distinctione relativa et de constitutivo in esse relativo, quo modo aliquid dicitur constituere et distinguere divinas personas. Non enim quocumque aliquid constituitur in esse relativo, eo distinguitur ab omni alio relative: sed a correlativo tantum, sive ab eo cui opponitur relative. Non enim per dupli relationem, qua aliquid constituitur in esse dupli, distinguitur duplum ab omni alio relative, puta a triplo aut quadruplo, sed tantum a subduplo: quia non refertur duplum ad triplum aut quadruplum, sed ad subduplum; est enim duplum subdupli duplum, non autem tripli aut quadrupli. Et similiter dicitur quod filiatione Filius distinguitur tantum a Patre, non autem a Spiritu Sancto: quia filiatione refertur ad Patrem, non autem ad Spiritum Sanctum.
Secundo responderi potest, ut Capreolus respondet 20, et est de mente Sancti Thomae in Quolibet allegato, quod assumptum illud est verum de distinctione secundum affirmationem et negationem quae est per habere et non habere eandem formam; non autem de distinctione positiva, quae est secundum oppositionem formae ad formam, ut est distinctio quam inter divinas personas investigamus.
Si autem instetur, quia unumquodque per suam formam distinguitur ab omnibus quae sunt sui generis positiva distinctione; personae autem divinae sunt tanquam species unius generis; et sic videtur quod unaquaeque persona per suam proprietatem constitutivam ab omnibus aliis personis distinguatur: - dicitur quod maior non est vera de his contentis sub uno genere quae tantum relative distinguuntur. Nam cum unum relativum ad unum tantum correlativum referatur, per suam formam per quam in esse relativo constituitur habet distingui a suo tantum correlativo, non autem ab aliis.
-
Ad secundum, negatur conditionalis assumpta, loquendo de propria distinctione personarum. Si enim Pater nullo modo spiraret aut produceret Spiritum Sanctum, nulla relatione originis referretur ad Spiritum Sanctum. Et cum nec etiam paternitate ad ipsum relative dicatur, nullo modo posset ab ipso relative distingui, quae est propria distinctio divinarum personarum. Sequeretur autem quod a Spiritu Sancto essentialiter distingueretur: et sic Spiritus Sanctus non esset Deus. Nam cum Spiritus Sanctus non posset esse idem quod Pater, alioquin generaret Filium sicut Pater; nec ab eo relative distingueretur: sequitur quod essent per absoluta distincti.
-
Ad tertium, etiam negatur assumptum, loquendo de reali distinctione. In Patre enim generare et spirare non distinguuntur nisi ratione, sicut neque paternitas et spiratio: quia oppositionem aliquo modo relativam non habent. Nec sufficit distinctio principiorum, scilicet intellectus et voluntatis, ut inquit Sanctus Thomas 21: quia nec illa distinguuntur nisi ratione. Eodem modo, generari et spirari sola ratione distinguerentur, si Filius non spiraret. Et consequenter Filius et Spiritus Sanctus essent sola ratione distincti.
-
Ad quartum, negatur etiam assumptum, de distinctione relativa. Non enim oportet ut a quocumque aliquid habens esse personale distinguitur personaliter relative, per aliquid distinguatur quod sit de essentia eius inquantum habet esse personale: sed potest per aliquam aliam relationem adiunctam personae personaliter distingui.
Advertendum tamen quod aliter dicitur Filius distingui personaliter a Patre filiatione; et aliter personaliter distingui spiratione a Spiritu Sancto. Filiatione enim distinguitur a Patre tanquam primo constitutivo personae, et primo distinctivo formaliter a Patre: spiratione autem distinguitur personaliter a Spiritu Sancto non tanquam constitutivo, sed solum tanquam distinctivo personae per filiationem constitutae a persona quae per oppositam relationem constituitur. Quia enim relatio realis distinguit ab opposito relative realiter, si id cui intelligitur advenire sit persona, et per oppositam relationem alia persona constituatur: oportet ut faciat personalem distinctionem, non quidem tanquam personam constituens, sed tanquam personam constitutam a persona per suum oppositum in esse personali constituta relative distinguens.
Si quis autem propositionem Scoti inductive probet: quia videlicet nihil distinguitur quantitative nisi per aliquid quod est de ratione quanti; et nihil qualitative distinguitur nisi per aliquid quod est de ratione qualis; nihilque distinguitur personaliter in hominibus nisi per aliquid quod est de ratione personae, et sic de aliis: - dicitur quod non est eadem ratio de distinctione horum, et de distinctione divinarum personarum. Quia illa, cum absolute distinguantur, per illud principium quo constituuntur in aliquo esse, ab omnibus aliis sui generis distinguuntur: una autem persona divina, quia ab alia non distinguitur nisi relative, per suum principium quo constituitur in esse personali, non distinguitur ab omnibus aliis personis, sed tantum ab illa cui per tale principium opponitur relative. Ideo, si ab alio distinguitur cui non opponitur relative, hoc non est propter aliquid quod sit de ratione eius, sed per aliam relationem quae intelligitur supposito constituto advenire.
- Ad ultimum dicitur quod, si Spiritus [Sanctus] non procederet a Filio, Filius et Spiritus Sanctus non essent duae personae, nec essent duae processiones realiter distinctae sive disparatae: sed, sicut una persona posset aliqua ratione dici Filius et aliqua ratione Spiritus Sanctus, ita eadem productio aliqua ratione posset dici generatio et aliqua ratione spiratio. Et sic non sequitur quod una persona acciperet naturam disparatis modis et incompossibilibus realiter distinctis: sed uno tantum modo reali, licet forte pluribus modis secundum rationem.
Si instetur quia Anselmus, de Processione Spiritus Sancti, cap. 1 22, ait quod, licet adhuc non constet Spiritum Sanctum a Filio procedere, constat tamen quod Filius et Spiritus Sanctus distinguuntur, quia iste est ex Deo nascendo, ille procedendo: - respondetur, ex Sancto Thoma, Potentia Dei, q. x, a. 5, ad 2, quod istud non dicit Anselmus assertive, tanquam, remota oppositione relativa, ex diverso modo procedendi possent realiter distingui Filius et Spiritus Sanctus: sed accipit tanquam ab adversariis concessum, volens ex eo convincere quod Filius producit Spiritum Sanctum. Si enim distinguuntur quia iste est ex Deo nascendo, ille vero procedendo; et non possunt habere istos modos diversos procedendi nisi Spiritus Sanctus procedat e Filio: sequitur quod necesse sit eos concedere quod Spiritus Sanctus a Filio procedat.
- Per haec patet etiam responsio ad fundamentum Aureoli 23. Dicitur enim quod incompossibilitas spirationis passivae et generationis non provenit ex earum rationibus formalibus praecise in ordine ad intellectum et voluntatem, sed ex origine unius personae ab alia. Si enim poneretur quod Spiritus Sanctus non procederet a Filio, sed ambo procederent a solo Patre; illae processiones non essent incompossibiles, sed esset, ut dictum est 24, una processio realiter; sicut Filius et Spiritus Sanctus una essent realis persona, licet ratione distinguerentur.
De hac materia vide Capreolum in Primo, d. xi 25.
XI. Ex praedictis autem patet quod illa propositio a Sancto Thoma saepenumero assumpta, scilicet quod sola oppositio relativa facit realem distinctionem inter relationes et inter personas divinas, non est sic intelligenda quasi oporteat omnes relationes divinas realiter distinctas ex suis formalibus rationibus relative opponi, idest, ad se mutuo referri: - nam constat quod filiatio et similiter paternitas a processione realiter distinguuntur, et tamen ad illam ex propriis rationibus relativam oppositionem non habent, - sed quod oportet illas vel ex propriis rationibus relative opponi, vel uni illarum, tanquam supposito subsistenti, inesse relationem oppositam. Primo enim modo, paternitas a filiatione distinguitur: secundo autem modo, distinguuntur paternitas et filiatio a processione. Filiationi enim, quae relatio subsistens est et incommunicabilis, inest spiratio, quae ad processionem relativam habet oppositionem: et nisi illi spiratio conveniret, a processione nullo modo realiter distingueretur. Unde dici potest quod filiatio, licet ex se non opponatur processioni relative formaliter, opponitur tamen illi relative subiective: inquantum scilicet spirationi substat, quae processioni opponitur relative.
Ad eundem sensum intelligitur quod inquit Sanctus Thomas Prima, q. xxx, a. 2: cum, inquam, dicit quod oportet duas relationes oppositas ad duas personas pertinere: si quae autem relationes oppositae non sunt, ad eandem personam necesse est eas pertinere. Intelligitur enim quod relationes oppositae altero illorum modorum; aut scilicet formaliter et ex suis propriis rationibus, sicut paternitas et filiatio opponuntur; aut subiective, sicut opponuntur filiatio et processio: ad diversas personas pertinent. Quae vero neutro istorum modorum opponuntur, ut filiatio et spiratio, ad eandem personam necesse est eas pertinere: filiatio enim et spiratio ad personam Filii pertinent, spiratio vero et paternitas ad personam Patris. Et si filiatio et processio nullo dictorum modorum opponerentur, non essent realiter distinctae, sed tantum secundum rationem.
XII. Tertia ratio est26. Filius et Spiritus Sanctus conveniunt in hoc quod est esse ab alio, quia uterque est a Patre: secundum quod Pater convenienter differt ab utroque, inquantum est innascibilis. Ergo, si Spiritus Sanctus distinguatur a Filio, oportet quod hoc sit per differentias per se dividentes hoc quod est esse ab alio27. Sed hae non possunt esse nisi differentiae eiusdem generis, scilicet ad originem pertinentes, ut unus eorum sit ab alio. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia quaecumque conveniunt in aliquo communi, si distinguantur ad invicem, oportet ut distinguantur secundum aliquas differentias per se. Declaratur in homine et equo, habentibus convenientiam in animali.
Advertendum quod innascibilitas, secundum quam inquit Sanctus Thomas convenienter distingui Patrem a Filio et Spiritu Sancto, secundum doctrinam Sancti Thomae Prima, q. XXXIII, a. 4; et I Sent., d. XXVIII, q. 1, a. 1, dicit aut negationem generationis passivae, in genere principii personaliter dicti in divinis, quo modo non convenit Filio, cui convenit passiva generatio, nec Spiritui Sancto, cui non convenit esse principium alterius divinae personae; aut omnino negationem essendi ab alio, quo etiam modo neque convenit Filio neque Spiritui Sancto, cum sint ab alio, sed tantum Patri. Hic ergo videtur Sanctus Thomas accipere innascibilitatem in secunda significatione: quia innascibile ponit tanquam oppositum huius communis quod est esse ab alio; et secundum hoc inquit Patrem a Filio et Spiritu Sancto convenienter distingui.
XIII. Sed ad hanc rationem posset quis respondere quod utique Filius et Spiritus Sanctus distinguuntur differentiis per se huius quod est esse ab alio: non tamen per hoc quod unus est ab alio, sed per hoc quod unus est a Patre nascendo, alius vero procedendo; ita videlicet quod distinguuntur per diversam originem a Patre.
Sed hanc responsionem impugnat Sanctus Thomas sequenti ratione, quae est quarta28, sic. Aut istae origines distinguuntur per terminum; aut per principium; aut per subiectum. Non per subiectum: cum divinae personae sint omnino immateriales. Non per terminum, ut ita liceat loqui29: quia unam et eandem naturam quam accipit Filius nascendo, accipit Spiritus Sanctus procedendo. Non etiam per principium: quia, si Spiritus Sanctus non sit a Filio, solus Pater erit principium Filii et principium Spiritus Sancti. Ergo etc.
-
Si dicatur quod differunt secundum principium, inquantum Pater producit Filium per modum intellectus, ut Verbum; Spiritum Sanctum autem per modum voluntatis, quasi Amorem: - contra arguitur primo30, quia oportebit dicere quod secundum differentiam voluntatis et intellectus in Deo Patre distinguuntur duae processiones et duo procedentes. Sed ista in Deo Patre non distinguuntur re, sed tantum ratione. Ergo oportebit dicere quod duae processiones et duo procedentes differunt sola ratione. Hoc autem est falsum: quia tunc verum esset dicere quod Spiritus Sanctus est Filius, sicut verum est dicere quod voluntas Dei est eius intellectus; quod est Sabellianae impietatis. Ergo non sufficit dicere quod Filius procedat per modum intellectus et Spiritus Sanctus per modum voluntatis, nisi cum hoc dicatur quod Spiritus Sanctus est a Filio.
-
Advertendum quod, volens ostendere Sanctus Thomas non esse distinctionem divinarum processionum ex parte termini, utitur hoc modo loquendi, similiter etiam ex parte termini, ut ita liceat loqui: quia secundum rei veritatem, persona producta non est proprie terminus productionis, cum ipsa productio non habeat proprie rationem viae aut fluxus, hoc enim aliquam imperfectionem et potentialitatem dicit; sed utimur istis nominibus in divinis ut secundum nostrum modum intelligendi et nominandi divina explicemus, concipiendo productionem per modum cuiusdam viae et fluxus, ipsam vero personam productam per modum termini.
XIV. Ad hanc autem rationem responderi potest ex dictis Aureoli, apud Capreolum, Primo, d. XIII31, quod illa divisio est insufficiens. Neque enim istae processiones distinguuntur per terminum, neque per principium, neque per subiectum: sed seipsis formaliter primo. Tum quia in nobis ita est. - Tum quia nulla res distinguitur formaliter per aliquid extrinsecum ab ea: cum omnis res per suam propriam realitatem ab omni alia re distinguatur.
Confirmantur ex dictis Scoti I Sent., d. XIII32. Quia generatio formaliter seipsa est generatio, et spiratio seipsa formaliter est spiratio. Et sic non oportet quaerere quibus distinguantur: quia tota ratio formalis unius est non eadem toti formali rationi alterius.
XV. Pro huius declaratione, considerandum est quod aliud est esse differentiam essentialem alicuius, qua intrinsece differt ab alio; et aliud est esse id a quo sumitur differentia. Primum necesse est esse intrinsecum rei, quia essentia rei non constituitur ex extrinsecis: secundum autem potest esse extrinsecum. Quando enim aliquid ad alterum ex sua ratione formali ordinem habet, non inconvenit ut ex illo species et differentia eius sumatur: hoc enim nihil aliud est dictu quam quod ideo res est talis naturae et speciei, quia ad hoc ordinatur. Verbi gratia, visio idcirco est visio, idest actus talis speciei, quia ad colorem terminatur; et auditio talem habet speciem, quia ordinatur ad sonum; et visio differt ab auditione quia ipsa comprehenditur color, ista vero comprehenditur sonus; non quod color et sonus sint formales et intrinsecae differentiae visionis et auditionis, sed quia ab ipsis intrinsecae eorum differentiae tanquam a formis extrinsecis sumuntur.
In proposito ergo, generatio et spiratio habent ex se ordinem ad terminos per ipsas productos, et ad principia a quibus intelliguntur elici: cum sint actus producentis, et ad hoc intelligantur a producente elici, ut terminis natura producentis communicetur. Idcirco specificatio ipsorum, et eorum formalis distinctio, necesse est ut primo sumatur ex principiis aut terminis: licet proxime ex eorum formalibus differentiis intrinsecis distinguantur; eo inquam modo quo poni potest differentia constitutiva in divinis actionibus et species.
Ratio ergo Sancti Thomae procedit de primis distinctivis generationis et spirationis. Et de iis verum est dicere quod distinctio eorum sumitur aut ex principiis aut ex terminis. Actiones enim et passiones, sive motus, ex huiusmodi distinctionem accipiunt, ut patet per Aristotelem, V Phys.33: non quia sint eiusdem rationis formae fluentes cum formis terminantibus, ut inquit Scotus, loco praeallegato34. Constat enim quod, quantum ad formale, alia est ratio motus et actionis, et alia ratio termini: licet quantum ad materiale motus et actionis, eadem ratio sit ipsorum et termini, scilicet quia ex intrinseco ad terminos et ad principia ordinem habent.
- Ad primum itaque Aureoli, quo probat generationem et spirationem in divinis distingui seipsis formaliter primo: dicitur quod etiam in nobis actio intellectus et voluntatis distinguuntur ex principiis et terminis, non autem ex seipsis primo formaliter.
Ad secundum dicitur quod non inconvenit rem aliquam ex aliquo sibi intrinseco habente ordinem ad aliquod extrinsecum, distingui primo per extrinsecum: licet proxime per suam propriam realitatem et intrinsecam differentiam sive rationem distinguatur.
Ad confirmationem ex verbis Scoti, dicitur eodem modo. Generatio enim seipsa proxime est generatio, et similiter spiratio. Primo autem ex suo principio et termino hoc habet. Quia enim per modum intellectus et naturae producitur Filius, ideo habet eius productio ut sit generatio; et quia Spiritus Sanctus producitur per modum voluntatis, ideo habet eius productio ut sit spiratio; licet proxime habeat productio Filii quod sit generatio, et productio Spiritus Sancti quod sit spiratio, quia illa est productio similis ex se, ista vero non, sed inclinationis cuiusdam et impellentis in rem amatam.
Cetera quae ad hanc materiam pertinent, vide apud Capreolum, loco praeallegato 35.
XVI. Sed occurrit dubium circa rationem praedictam 36. Arguit enim Sanctus Thomas quod divinae processiones non possunt realiter distingui eo quod una sit per modum intellectus, alia vero per modum voluntatis, quia sola ratione distinguerentur, sicut intellectus et voluntas. Videtur enim haec consequentia non valere. Nam non inconvenit aliqua sola ratione distingui, et tamen esse causam distinctionis realis. Intellectus enim creatus et voluntas distinguuntur realiter ex suorum obiectorum distinctione, scilicet ex distinctione intelligibilis et volibilis, sive ex distinctione entis et boni: et tamen ista sola ratione distinguuntur. Ergo, quamvis intellectus divinus et voluntas sola ratione distinguantur, potest ex eorum distinctione sumi realis distinctio processionum.
Responderi ad hoc potest quod aliter loquendum est de principio distinctivo per modum causae finalis: et aliter de principio distinctivo per modum principii productivi, sive elicitivi. Quia enim finis non est causa nisi secundum quod est in intentione; et ad diversitatem finium, inquantum huiusmodi, sufficit diversitas rationum intentarum ab agente etiam in eadem re: non inconvenit agentem propter finem diversa realiter ordinare ad fines sola ratione distinctos, et idcirco talem diversitatem causare, quia diversos fines intendit; si enim fuerint diversae rationes intentae ab agente, erunt diversi fines absolute. — Principium autem productivum sive elicitivum operationis, praesertim naturaliter agens, est causa secundum quod habet esse. Ideo, proprie loquendo, non dicuntur diversa principia productiva aut elicitiva operationum realiter et specifice distinctarum, quantum est ex ipsis principiis, nisi habeant diversa esse, et consequenter sint realiter distincta. Secundum enim unum et idem esse non producuntur primo actiones specifice et realiter distinctae, nisi aliud concurrat.
Potentiae ergo diversae, sicut intellectus et voluntas, distinguuntur realiter ex distinctione rationis suorum obiectorum: quia ex obiectis tanquam ex causis finalibus dependent, ut inquit Sanctus Thomas Verit., q. xv, a. 2. Non autem productiones divinae possunt distingui realiter ex sola distinctione rationis intellectus et voluntatis: quia ex ipsis dependent tanquam ex principiis ipsarum elicitivis. Unde propositio Sancti Thomae quam assumit ad probandum praedictam consequentiam, I Sent., d. xiii, q. 1, a. 2, scilicet, Principium non est debilius principiato, proprie intelligenda est de principio productivo et elicitivo operationis, non autem de principio finali.
XVII. Secundo arguitur contra datam responsionem 37. Spiritus Sanctus procedit per modum voluntatis, et Filius per modum intellectus. Ergo sequitur quod Spiritus Sanctus sit a Filio. Probatur sequela. Quia amor procedit a verbo: cum nihil amare possimus nisi illud verbo cordis concipiamus.
- Sed contra istam rationem instari potest, primo: nam non valet, Non possumus intelligere sine sensu, Ergo intellectio est a sensu sicut a principio productivo. Ergo etiam non valet, Nihil amare possumus nisi illud mente concipiamus, Ergo amor producitur a verbo.
Secundo instari potest. In nobis non est verum quod amor procedat effective a conceptione boni: cum secundum doctrinam Sancti Thomae, ut in praecedentibus 38 est ostensum, bonum non moveat voluntatem effective, sed tantum per modum finis. Ergo ex hoc quod nihil amare possumus nisi illud verbo concipiamus, non sequitur quod Amor in Deo procedat a Verbo tanquam a principio productivo.
- Ad primum horum dupliciter potest responderi. Primo, quod supponit Sanctus Thomas bonum esse motivum voluntatis, tanquam ex superioribus 39 manifestum. Ideo optime sequitur, si bonum voluntatem ad amorem non potest movere nisi verbo concipiatur, quod ipsum verbum sit amoris productivum. Ideo instantia nulla est.
Secundo responderi potest quod etiam illa consequentia est bona, Non possumus intelligere sine sensu, tanquam scilicet origine intellectionis, Ergo intellectio producitur a sensu: aut, inquam, mediate, aut immediate.
- Ad secundum respondetur, iuxta ea quae in praecedentibus determinavimus 40, quod Sanctus Thomas ex eo quod in nobis invenitur secundum modum nostrum, arguit proportionaliter ita esse in Deo secundum modum suum. In nobis autem amor procedit a bono, sive a conceptione boni, realiter. Ideo arguit quod etiam in Deo Amor a Verbo realiter procedat: supposita tamen, ex fide, reali distinctione personarum. Sed in nobis origo amoris a verbo est in genere causae formalis et finalis tantum 41: in Deo autem etiam in ratione tantum principii productivi, quia in divinis non potest esse alia ratio principii realiter distincti ab eo quod est a principio, nisi ratio principii productivi.
XVIII. Quinta ratio est 42. In substantiis immaterialibus non potest esse distinctio nisi secundum ordinem: inquantum videlicet una est supra aliam. Declaratur: quia videtur in diversis speciebus esse ordo quidam et gradus, etiam secundum Platonem. Sed in divinis personis, quae sunt immateriales, non potest esse alius ordo quam ordo originis. Igitur non sunt duae personae ab una procedentes nisi una earum procedat ab altera. Ergo etc.
Advertendum quod in divinis personis dicitur esse solus ordo originis, quia ibi non est ordo secundum gradus, ut una persona sit alia perfectior, neque aliquis alius ordo qui aliquam imperfectionem importet, sed tantum ordo qui importatur in hoc quod dicitur a quo est alius et qui est ab alio, qui a nobis dicitur ordo originis: hic enim ordo nullam imperfectionem importat.
Non obstat autem quod Deus potest immediate omnia producere, et sic non videtur ordo requiri inter species productas. Dicitur enim quod, si ponatur omnia a Deo immediate produci, tollitur quidem ordo causalitatis inter illa, non tamen tollitur ordo gradus et perfectionis: nam si specie distinguantur, necesse est ut unum alio sit perfectius.
XIX. Sexta ratio est. Esse principium Spiritus Sancti est praeter rationem paternitatis et filiationis. Ergo est commune Patri et Filio. — Probatur consequentia. Quia, cum Pater et Filius non differant nisi in hoc quod hic est Pater et hic est Filius, quicquid est praeter hoc, est commune Patri et Filio.
Ad hanc rationem dicit Aureolus, apud Capreolum, distinctione xi 43, quod negari posset quod Pater et Filius differant solum in hoc quod hic est Pater, hic vero Filius. Posset enim dici quod differunt quia in Patre est activa spiratio, cui opponitur filiatio hoc modo, quod generatio et spiratio sunt simultaneae productiones, et ideo repugnat spirato quod generet, et genito quod spiret.
Sed haec responsio frivola est. Quamvis enim illae productiones simultaneae sint secundum durationem, ex hoc tamen non tollitur quin sit commune Patri et Filio spirare, et quod Filio conveniat habitudo producentis ad Spiritum Sanctum: sicut, licet Pater et Filius sint coaeterni, non tollitur tamen quin Pater sit principium Filii.
XX. Ultima ratio est. Esse principium Spiritus Sancti non est contra rationem Filii: neque inquantum est Deus, quia hoc convenit Patri, qui est Deus; neque inquantum est Filius, quia alia est processio Spiritus Sancti et alia Filii, non est autem inconveniens id quod est a principio secundum unam processionem, esse principium processionis alterius. Ergo non est impossibile Filium esse principium Spiritus Sancti. Ergo potest hoc esse. Ergo ita est. - Probatur prima consequentia. Quia quicquid non est contra rationem alicuius, non est impossibile ei convenire. - Secunda vero: quia quod non est impossibile, potest esse. - Tertia autem: quia in divinis non differt esse et posse.
Ad istam rationem dicit Aureolus 44 quod per eam pari ratione argui posset quod Spiritus Sanctus generat Filium: quia non repugnat hoc ei inquantum est productus, quia in creaturis videmus quod productum generare potest.
Sed et haec responsio nulla est. Licet enim Spiritui Sancto non repugnet inquantum est productus, quod generet Filium, repugnat tamen ei inquantum est productus ut amor per modum voluntatis. Amor enim praesupponit verbum, ut superius 45 patuit. Repugnat autem cuilibet ut sit principium productivum eius quod praesupponit.