Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Postquam ostendit Sanctus Thomas generationem esse in divinis ; et quod intelligibiliter est accipienda ; nunc non posse esse plures Filios in divinis vult ostendere . Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, divini Verbi conditiones declarat .

Circa primum duo facit: primo, probat intentum; secundo, removet quaedam dubia .

I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Una sola generatio est in divinis, et unicus Filius solus a Patre genitus. Probatur. Deus seipsum uno et simplici intuitu intelligit: cum suum intelligere sit suum esse. Ergo Verbum Dei est unicum tantum. Ergo etc.

Primam consequentiam relinquit manifestam, hoc supposito, scilicet quod Deus, intelligendo seipsum, omnia alia intelligit. — Secundam vero consequentiam probat: quia in divinis nihil aliud est Filii generatio quam Verbi conceptio. — Confirmatur conclusio auctoritate Ioan. 1.

  1. Advertendum quod conclusio duplicem potest habere sensum. Primus est, quod non potest esse nisi unicus Filius a Patre genitus: idest, Pater non potest nisi unicum Filium generare. Et ratio potest intelligi tanquam hoc dumtaxat concludens. Quia enim Pater et se et omnia alia unico actu intelligit, non autem pluribus intellectionibus, nec potest aliter esse; sequitur quod unicum tantum Verbum producat, nec possit aliud verbum aut alium filium producere.

Secundus est, quod non tantum non potest Pater habere plures filios, sed nec etiam possunt esse plures filii, ita videlicet quod Pater unum producat et Filius alium. Et ad hunc sensum potest etiam ratio adaptari ex iis quae dicuntur Potentia, q. IX, a. 9, ad 1, sic arguendo. Si Filius alium Filium produceret, sequeretur quod in divinis verbum ex Verbo procederet. Sed hoc est impossibile. Ergo etc. — Probatur impossibilitas consequentis. Quia verbum ex verbo produci est intellectus inquirentis et discurrentis, non autem unico intuitu omnia intelligentis. Intellectus autem divinus non est inquisitivus, sed omnino unico intellectu intelligit. Ergo etc.

Secundus sensus videtur mihi magis esse ad mentem Sancti Thomae: quia non determinat se ad Patrem, sed loquitur de Deo absolute.

II. Contra autem rationem arguit Scotus, Quolib. II, q. II , inquiens quod videtur ex hoc fundamento procedere: Ubi non potest esse nisi unicus actus intelligendi, ibi non potest esse nisi unicum verbum, sive unicum dicere. Haec autem propositio habet veritatem, gratia materiae, in intellectu creato, non autem in intellectu divino. Ergo ratio nulla est. — Declaratur minor. Quoad primam quidem partem, quia omne intelligere in nobis expressum est per actum dicendi, et per omne dicere exprimitur aliquod intelligere, et per aliud dicere aliud intelligere. Ideo, si unicum est intelligere, unicum est dicere. — Quoad secundam vero partem, quia non omne intelligere divinum est per aliquod dicere: immo intelligere paternum non est per aliquod dicere.

Secundo, sub aliis verbis probat illam propositionem non esse necessariam gratia formae. Quia licet in uno non sit nisi una forma absoluta eiusdem rationis, ipsum tamen potest habere plures productiones activas plurium terminorum: sicut, licet sol una luce sit luminosus, potest tamen habere plures actus illuminandi. Intelligere autem est perfectio intelligentis, et inexistens operanti, et forte forma absoluta: dicere autem est actio productiva termini.

III. Ad hoc dupliciter responderi potest. Primo, quod haec ratio non inducitur a sancto Doctore tanquam demonstrativa, sed tanquam persuasiva, supposita fidei veritate. Sicut enim non potest demonstrari ex principiis nobis naturaliter notis quod sint tres personae in divinis, ita nec demonstrari potest non posse esse plures filios in eadem numero essentia communicantes. Sicut enim qui negaret pluralitatem personarum in divinis, diceret quod neque per actum divini intellectus aliquid realiter producitur, neque per actum voluntatis; ita qui diceret plures esse filios, negaret quod per unicum actum intelligendi producatur unum dumtaxat verbum, quando plura supposita illo uno actu intelligunt, sicut est in divinis. Sed licet haec ratio non sit demonstrativa, supposito tamen secundum fidem quod impossibile sit plures filios esse in divinis, hoc persuaderi potest, secundum ea quae in nostro intellectu apparent, ex unitate actus intelligendi, quo Filius producitur, et ex unitate actus volendi, quo producitur Spiritus Sanctus. Et ideo dicitur ad Scotum quod illa propositio assumpta a Sancto Thoma non est utique assumpta ab ipso tanquam necessaria in divinis, sed tanquam vera, supposita fide. Unde non oporteret eam contra impugnantes hanc conclusionem tanquam necessariam assumere, ut sic conclusio, quae fidei est, demonstraretur.

Potest secundo responderi, sustinendo quod ratio Sancti Thomae tanquam necessaria inducatur, quod utique ipsa ratio ex illa propositione procedit; et quod illa propositio est formaliter vera, et habet in omni intellectu veritatem. Cum enim verbum sit formalis et intrinsecus terminus actus intelligendi, utpote quo res intellecta per actum intelligendi intelligitur, si est unicus actus intelligendi, necesse est ut ibi unicum sit verbum: quia unius rei est tantum unus terminus intrinsecus ex una parte.

  1. Cum autem instatur quod in intellectu divino non habet veritatem, quia non omne intelligere divinum est per aliquod dicere: respondetur quod ista propositio potest habere duplicem sensum. Primus est, quod non omnis actus intelligendi quo Deus intelligit, secundum se acceptus et secundum suam entitatem, est dicere, sive productio Verbi. Et tunc falsa est. Nam, cum unicus sit actus quo omnes personae divinae intelligunt; et Verbum divinum per illam entitatem quae est actus intelligendi, formaliter sumptam, producatur: necesse est ut omne intelligere divinum sit dicere, si secundum se sumatur.

Alius sensus esse potest quod non omne intelligere divinum, secundum quod ad unamquamque personam comparatur tanquam actus quo intelligit, est dicere: sive, secundum modum loquendi Scoti, non omne est expressum per aliquod dicere. Et tunc propositio est vera: et concedit eam Sanctus Thomas Verit., q. iv, a. 2, ad 5; et Prima, q. xxxiv, 1, ad 3, tenens quod intelligere divinum, secundum quod est in Filio, non est dicere. Sic enim solum intelligere paternum est dicere: quia secundum quod est in Patre, coniungitur habitudini producentis ad ipsum Verbum; non autem secundum quod est in Filio aut Spiritu Sancto. Unde falsum est quod ait Scotus, intelligere paternum non esse per aliquod dicere: nisi forte intenderet quod non est per dicere alicuius alterius personae.

Ratio ergo Sancti Thomae fundatur super hac propositione, Omne intelligere divinum est dicere, ad primum sensum: non autem ad secundum sensum, in quo propositio Scoti vera est. Accipitur enim intelligere pro ipso actu intellectus divini secundum se et propriam entitatem accepto, non autem secundum quod ad unamquamque personam comparatur. Ideo ratio in suo robore manet.

IV. Secundo loco removet Sanctus Thomas quaedam dubia. Primum est: Verbum seipsum intelligit. Ergo Verbo aliud verbum attribuitur. Et sic Verbi erit verbum, et Filii filius. — Probatur antecedens. Quia, cum Verbum sit verus Deus, oportet omnia quae Deo conveniunt, Verbo convenire. Deus autem ex necessitate seipsum intelligit. — Consequentia vero probatur. Quia ex eo quod Deus seipsum intelligit, Verbum genitum ab eo ponitur.

Respondet autem, et dicit primo, ad fundamentum rationis, quod, licet Verbum sit Deus, non est tamen alius Deus a Deo cuius est Verbum. Et similiter non est alius intellectus. Nec per consequens aliud intelligere. Et ita nec aliud verbum.

Dicit secundo, quod consequentia est falsa: nec sequitur quod sit verbum sui ipsius, secundum quod Verbum seipsum intelligit. Quia in hoc solo Verbum a dicente distinguitur, quod est ab ipso. Et ideo omnia alia communiter attribuenda sunt Deo dicenti et Verbo: hoc autem solum ut ab eo sit Verbum, adscribendum est proprie Patri; hoc vero quod est esse a Deo dicente, attribuendum est proprie Filio.

  1. Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod responsio stat in hoc quod, si Verbum esset alius Deus a Deo dicente, sequeretur utique quod Verbum, seipsum intelligens, aliud verbum produceret: quia sicut haberet aliam numero deitatem, ita haberet alium intellectum et aliud intelligere, et consequenter aliud verbum; cum omne intelligere, secundum se sumptum, ad aliquod verbum terminetur ab ipso productum. Sed quia Verbum, licet sit verus Deus, non est tamen alius Deus a Deo dicente, sed unam numero cum ipso habet deitatem, hoc solo a dicente distinctum quod ab eo procedit; intellectus quo Verbum intelligit, non est alius ab intellectu quo intelligit Deus dicens, sicut nec est ipsius alia deitas; et consequenter intelligere Verbi non est aliud quam ipsum intelligere dicentis Verbum; et sic etiam non est aliud verbum quam ipsum Verbum a Deo dicente productum, quia unius intelligere est tantum una conceptio et unicum verbum. Ideo non valet ista consequentia: Ex hoc quod Deus seipsum intelligit, Verbum ab eo genitum in Deo ponitur. Ergo et Verbo, inquantum seipsum intelligit, aliud verbum attribuitur. Sed bene sequitur: Ergo Verbo, inquantum seipsum intelligit, aut aliud verbum attribuitur (quod utique sibi conveniret si per aliud intelligere intelligeret), aut ipsum est Verbum per actum divini intellectus productum. Sicut non sequitur: Verbum intelligit seipsum. Ergo sibi convenit aliud intelligere ab illo quo productum est: sed bene sequitur, Ergo sibi convenit aut aliud intelligere, aut ipsummet intelligere quo est productum.

Considerandum etiam quod ex sua responsione dat intelligere Sanctus Thomas hanc propositionem assumptam, Omnia quae conveniunt Deo dicenti, necesse est Verbo Dei convenire, habere veritatem de omnibus exceptis relationibus quibus ad invicem opponuntur.

V. Secundum argumentum quod posset fieri, est: Si Filius non posset generare alium filium, cum Pater generet Filium, sequeretur quod esset impotens.

Respondet Sanctus Thomas quod illud non sequitur: quia eadem est potentia Patris et Filii, sicut eadem divinitas. Unde, cum potentia ad generandum in Deo sit sicut potentia ad intelligendum seipsum; haec autem sit una tantum in Deo, ex qua est et quod Verbum concipiatur, et quod dicens Verbum concipiat: similiter ex eadem potentia est et quod Pater generet, et quod Filius generetur. Et sic nullam potentiam habet Pater quam non habeat Filius: sed Pater habet generativam potentiam ad generare, Filius autem ad generari, quae sola relatione differre ex dictis patet.

Ista responsio in hoc stat, quod non valet ista consequentia: Pater potest generare, non autem Filius. Ergo Filius est impotens, aut minus potens quam Pater. Quia, cum dicatur impotens aliquis quia caret potentia, et minus potens cui minor inest potentia, non potest Filius dici impotens aut minus potens quam Pater: cum eandem numero potentiam habeat quam habet Pater. Sed bene sequitur: Ergo Filius non habet potentiam cum illa relatione quam habet Pater: nam Pater habet potentiam cum relatione producentis, sive eius a quo est; et Filius eandem potentiam habet cum relatione producti, et eius qui est ab alio.

  1. Si instetur: Pater habet potentiam generandi, non autem Filius. Ergo aliquam potentiam habet Pater quam non habet Filius: — respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xlii, a. 6, ad 3; et I Sent., d. xx, a. 1; item Pot., q. ii, a. 5, quod ista consequentia falsa est. Quia potentia generandi dicit absolutum cum relatione quae est in Patre: aliqua potentia autem dicit absolutum sine tali relatione. Modo, non valet, In Filio non est potentia cum tali relatione. Ergo in ipso non est potentia: sicut non valet, In Filio non est deitas cum relatione paternitatis. Ergo in ipso non est deitas.

Dicitur tamen ad antecedens quod, licet in Filio non sit potentia generandi active, est tamen in ipso potentia generandi passive, idest, ut generetur: et similiter, impersonaliter, idest, qua ab aliqua persona aliquid generatur.

Huius autem ratio est quam hic tangit Sanctus Thomas: quia, cum potentia generandi quantum ad absolutum quod dicit, nihil aliud sit quam intellectus divinus, eo quod generatio in divinis sit intelligibilis verbi conceptio; intellectus autem divinus unus numero sit in Patre et Filio, sicut et una deitas, sed in Patre cum habitudine per modum agentis, in Filio autem cum habitudine per modum producti: potentia generandi active, idest ut generet, est in Patre; passive autem, idest ut generetur, est in Filio; — hoc est, intellectus cum una habitudine est in Patre, cum opposita vero habitudine est in Filio, sicut et generare et generari sola relatione distinguuntur, nam generare importat relationem producentis, generari vero relationem producti.

  1. Advertendum autem, ex doctrina Sancti Thomae Pot., q. ix, a. 9, ad 4, quod, licet operatio transiens in exteriorem materiam requirat aliud principium in agente, per quod est agens, et aliud principium in patiente, per quod est patiens; in operatione tamen immanente non requiritur nisi unum operationis principium: quia videlicet idem est principium productivum et receptivum; intellectus enim, qui producit intellectionem et verbum, etiam haec in seipso recipit. Unde, cum generatio in creaturis sit actio transiens, in divinis vero operatio immanens in intellectu, oportet in creaturis aliam esse potentiam activam in generante, et aliam passivam in generato: in divinis autem non oportet aliam esse potentiam activam in Patre, et aliam potentiam passivam in Filio, sed ipse intellectus est potentia quasi activa in Patre, et quasi passiva in Filio.

VI. Tertium dubium est: De Filio inquit Apostolus, Hebr. i, portans omnia verbo virtutis suae. Ergo Verbi est verbum, et Filii est filius.

Respondet Sanctus Thomas quod, sicut sapientiae nomen dicitur etiam de conceptione sapientiae, et de exteriori effectu ex conceptione sapientiae proveniente, per modum quo effectus nomen sibi causae assumit; ita et id quod ex Verbo efficitur, verbi nomen accepit; sicut et in nobis expressio interioris verbi per vocem dicitur verbum. Unde explicatio divini conceptus per opera exteriora, idest ipsa opera exteriora explicantia et manifestantia divinum conceptum, verbum Verbi nominatur. Et sic oportet intelligi quod Filius portet omnia verbo virtutis suae, sicut et illud Psalmi, Ignis, grando etc.: quia scilicet per virtutes creaturarum explicantur divinae conceptionis effectus in rebus.

Advertendum quod ista responsio tendit ad hoc, quod per verbum quo Filius dicitur omnia portare, non intelligitur conceptio intellectus a Filio in suo intellectu producta: sed intelligitur virtus creaturae a virtute divini Verbi expressa. Ideo non sequitur quod Filii sit filius.

Super Epistolas autem Pauli, dat aliam expositionem Sanctus Thomas, conformiter ad Augustini expositionem super illud Ioan. xii, Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum: idest, Ego, qui sum Verbum Patris, iudicabo eum. Et nomine Verbi accipit conceptionem intellectus divini, non quidem a Verbo productam, sed quae est ipsum Verbum a Patre productum. Et est sensus quod Filius sustentat omnia in esse et operari seipso, qui est Verbum virtuosum.

VII. Quantum ad secundum principale, ponit conditiones istius unici Verbi divini. Prima conditio est, quod Verbum a Deo conceptum est Verbum unum et idem omnium rerum, non tamen eodem modo Dei et aliarum rerum.

Prima pars ostenditur, quia Deus, intelligendo seipsum, intelligit omnia alia.

Quoad secundam vero partem: quia est Dei Verbum sicut ab eo procedens; aliarum autem rerum non sicut ex eis procedens, sed sicut omnium perfecta ratio, per quam res in esse produxit. Inquantum enim Deus res in esse produxit non naturali necessitate, sed quasi per intellectum et voluntatem, omnia fecit per Verbum suum, quod est ratio rerum factarum per ipsum, iuxta illud Ioan. i, Omnia per ipsum facta sunt. Cui consonat etiam modus loquendi Moysi in rerum creatione, cum ait, Dixit Deus, Fiat lux et facta est lux, et sic de aliis; et cum dicitur in Psalmo, Dixit et facta sunt: sensus enim est quod Deus Verbum producit, per quod res in esse produxit, sicut per earum rationem perfectam.

  1. Ad huius evidentiam, considerandum est quod de ratione verbi intellectus est esse repraesentativum per modum obiecti intrinseci illius rei quae intelligitur. Nam non ponimus verbum in intellectu nisi ut intellectui repraesentet obiectum in esse intelligibili repraesentatione actuali et expressa, terminante actum intellectus: sicut species ponitur ut repraesentet obiectum habitualiter, et constituat intellectum in actu primo. Ideo necesse est quod unum verbum sit repraesentativum omnium quae uno actu intelligendi, quo producitur tale verbum, simul intelliguntur. Propterea optime infert Sanctus Thomas, ex eo quod Deus, intelligendo se, intelligit omnia alia, quod sit unum et idem Verbum Dei et omnium rerum.

Sed quia scientia practica et speculativa differunt eo quod practica non solum sit cognoscitiva, sed etiam factiva rerum, speculativa vero sit cognoscitiva tantum: ideo verbum inquantum terminat cognitionem speculativam, habet tantum habitudinem repraesentativi ad rem intellectam; ut autem terminat cognitionem practicam, non solum habet ad rem intellectam habitudinem repraesentativi, sed etiam habitudinem factivi, per modum rationis faciendi. Ideo bene inquit Sanctus Thomas quod Verbum divinum omnium quae facta sunt est perfecta ratio, per quam Deus res in esse produxit.

Rursus consideranda est alia differentia verbi in scientia et cognitione. Nam quando scientia est a rebus causata, sicut est scientia nostra, ipsum verbum non solum causatur et producitur ab intellectu, sed etiam a re quae intelligitur, inquantum similitudo in intellectu existens, quae est a rebus causata, ad productionem verbi per modum formae concurrit. Quando autem scientia non est causata a rebus intellectis, sicut est scientia divina, verbum procedit quidem ab intellectu intelligentis, sed non a re intellecta, sed magis res intellecta ab ipso procedit. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod Verbum Dei est ipsius quidem Dei tanquam ab eo procedens: — intellige, non tantum tanquam ab intelligente, sed etiam tanquam ab obiecto intelligibili, inquantum Deus est res intellecta et forma qua eius intellectus intelligit — aliarum autem rerum non est verbum tanquam ab ipsis procedens, cum scientia Dei non causetur a rebus; sed magis sit rerum causa, licet producatur ab eo quod habet rationem formae intelligibilis omnium rerum.

  1. Considerandum secundo, quod ex diverso modo se habendi Verbi divini ad Deum dicentem et ad alias res, habetur quod Verbum dicitur personaliter tantum in divinis. Id quod tenuit Sanctus Thomas determinate in Prima Parte, q. xxxiv, a. 1: licet oppositum videatur, sequendo aliorum opiniones, tenuisse I Sent., d. xxvii. Nam cum Verbum ponatur sic Verbum Dei quod ab ipso reali processione, non autem secundum rationem tantum procedit; quod autem significat aliquid ab alio realiter procedens, personaliter tantum dicatur: necesse est Verbum personaliter tantum dici.

Quamvis etiam posset dici, secundum mentem Sancti Thomae Verit., q. iv, a. 2, quod, cum verbo intellectus nostri duo conveniant, scilicet quod est intellectum, et est expressum ab intelligente atque ab ipso per actum intelligendi realiter productum, Verbum dupliciter sumi potest in divinis. Uno modo proprie, quantum videlicet ad omnia quae de ratione verbi sunt in nobis: et sic personaliter tantum dicitur, ratione dicta. Alio modo communiter, quantum videlicet ad rationem intellecti tantum: et sic essentialiter dici potest, quia in hoc quod dico intellectum inquantum huiusmodi, non importatur processus realis ab alio. Veruntamen, ut ibidem ait Sanctus Thomas, et I Sent., ubi supra, quia omnes sancti utuntur in divinis nomine Verbi prout personaliter dicitur, magis dicendum est ipsum personaliter dici, quia nominibus utendum est ut plures utuntur.

  1. Advertendum quoque quod, cum verbum respectum importet ad id cuius est verbum, tanquam eius repraesentativum; vel etiam factivum, si sit factivum rei intellectae; et Verbum Dei sit etiam Verbum omnium intellectarum a Deo: necesse est dicere quod Verbum in divinis non solum importat habitudinem ad dicentem, a quo procedit, sed etiam habitudinem ad creaturam, cuius est repraesentativum et factivum; sed respectus eius ad dicentem est realis, ad creaturam vero est rationis. Et hoc est de mente Sancti Thomae Prima, q. xxxiv, a. 3; et Verit., eadem quaestione, a. 5. Quod quidem non est sic intelligendum quasi Verbum ex proprietate personali dicat habitudinem ad creaturas, ut videtur voluisse Aureolus, apud Capreolum, Primo, d. xxvii; — hoc enim non est verum: proprietate enim personali dicit tantum habitudinem ad dicentem, a quo personaliter sua proprietate distinguitur — sed quia, cum habitudine personali ad dicentem, importat etiam habitudinem ad creaturam tanquam ad rem dictam.

VIII. Circa praedicta autem triplex dubium occurrit. Primum est: an ita Verbum Dei sit etiam Verbum omnium creaturarum quod, sicut de scientia divinae essentiae procedit, ita etiam de scientia procedat creaturae?

Secundum est: an nomen Verbi, quod dictum est importare habitudinem ad dicentem et ad rem dictam, significet formaliter relationem, sicut hoc nomen Filius? an significet primo absolutum, et secundario respectum tanquam connotatum?

Tertium est: quia Sanctus Thomas, I Sent., d. xxvii videtur tenere quod Verbum non semper dicat respectum ad creaturam.

IX. Ad primum videtur velle Sanctus Thomas quod Verbum Dei non solum procedat a Deo de scientia divinae essentiae, sed etiam de scientia creaturarum. Nam hoc loco, et in Prima Parte, loco allegato, assignat rationem quare sit unicum Verbum, et quare sit unum et idem Verbum Dei et creaturarum, quia, intelligendo seipsum, intelligit omnia alia: quasi oporteat, sicut est una Dei et omnium aliorum cognitio in Deo, ita Verbum sit unum, utpote divinae cognitioni adaequatum. Expressius autem hoc ostenditur Prima Parte, eadem quaestione, a. 1, ad 3, ubi inquit Sanctus Thomas quod Pater, intelligendo se et Filium, et Spiritum Sanctum et omnia alia quae in eius scientia continentur, concipit Verbum, ut sic tota trinitas Verbo dicatur et etiam omnis creatura.

Hoc autem non sic intelligo quasi prius secundum rationem Deus Pater intelligat quicquid naturaliter relucet in divina essentia, quam producat Verbum, ita quod eius intellectio actualis prius ad rem cognitam terminetur. Nam, apud Sanctum Thomam, verbum ponitur in intellectu ad hoc ut intellectus in rem intellectam feratur: cum per ipsum verbum sit res intellecta in actu completo quantum ad esse intelligibile et obiectivum. Et ideo non est prius ipsum intelligere, ut ad rem intellectam terminetur, quam sit verbi productio, alioquin nulla esset necessitas ponendi verbum propter intellectionem: sed e contrario prius oportet intelligere actum intelligendi producere verbum, quam terminari ad rem intellectam ut in se est, tanquam ultimate terminans intellectionem; verbum enim est id in quo videtur res intellecta.

Videntur autem ad hunc sensum accipienda esse verba et propositum Sancti Thomae: scilicet quod Deus eodem actu intelligendi, quo et se et omnia alia intelligit, concipit Verbum, in quo et se et omnia alia intuetur; ita quod prius, secundum nostrum modum intelligendi, actus divini intellectus terminatur ad Verbum tanquam eius productio, quam terminetur ad divinam essentiam et ad creaturas tanquam ad res intellectas. Et ideo, cum dicitur Verbum divinum de scientia Patris originari, intelligendum est aut accipiendo scientiam Patris per modum actus primi, non autem per modum actus secundi: aut etiam accipiendo ipsum actum secundum, qui est cognitio, ad hunc sensum, quod ab illa cognitione procedit qua Deus Pater et se et alia cognoscit, quae quidem prius, secundum rationem, ad ipsum Verbum, tanquam ad terminum per ipsam productum, terminatur, quam ad se et ad creaturas tanquam ad res intellectas.

  1. Non obstant autem huic determinationi obiectiones Scoti, in II Sent., d. 1, q. 1, a. 2, quibus probat quod Verbum non procedit ut Verbum divinae essentiae et omnis intelligibilis. Nam cum arguit primo quia, pari ratione, Spiritus Sanctus spiraretur ut amor Dei et omnis amabilis intellecti: — dicitur primo, quod nullum inconveniens est Spiritum Sanctum spirari ut amorem Dei et amorem omnis rei amatae a Deo, ad sensum superius expressum: quia videlicet illo actu quo Deus et se et omne amabile diligit, producitur Spiritus Sanctus, secundum quod omnem creaturam in seipso amat, utpote tanquam in bonitate divina contentam. Non tamen, sicut seipsum necessario absolute amat, ita et necessario omnem amat creaturam: sicut eodem actu quis fertur in finem et in id quod vult propter finem, non tamen eadem necessitate fertur in utrumque, quando finis sine illo quod quis vult propter finem, potest haberi.

Dicitur secundo, quod non est eadem ratio de amore et de Verbo. Quia intelligere divinum est ex eo quod res est in divino intellectu secundum suam similitudinem, inquantum divina essentia est similitudo naturalis omnium quidditatum. Ex hoc enim sequitur quod Deus naturaliter omnem quidditatem creatam intelligat, loquendo de simplicis intelligentiae notitia: et consequenter quod Verbum ab ipso naturaliter procedens sit a notitia non solum Dei, sed etiam creaturarum, quantum ad earum quidditates. Velle autem est per hoc quod voluntas in volitum inclinatur. Et ideo, cum voluntas non feratur naturaliter, sed libere, in esse creaturarum secundum quod in seipsis sunt, non habet amor divinus, a Deo naturaliter procedens, inquantum huiusmodi, quod sit amor creaturarum, sed tantum amor Dei: licet, secundum rem, eodem amore feratur Deus in seipsum et in creaturam.

  1. Cum arguit secundo, quia sequeretur quod Verbum procederet de seipso ut noto Patri: — dicitur, si sic intelligatur quod Verbum procedit ab ipsa notitia qua Pater cognoscit Verbum, aut etiam a Verbo habitualiter noto, inquantum essentia divina se habet ut species intelligibilis omnis rei intellectae, quod hoc non est magis inconveniens quam quod Deus eodem actu intelligat se et Verbum suum: cum illo actu Verbum concipiat, et utriusque essentia divina sit quasi cognitio habitualis. Unde dictum est de mente Sancti Thomae superius quod Pater, intelligendo se et Filium et Spiritum Sanctum, concipit Verbum. — Si autem intelligatur quod notitia Patris terminetur ad Verbum tanquam ad cognitum, deinde ab ipso Verbo ut cognito procedat ipsum Verbum: negatur sequela; quia non dicimus ad hunc sensum Verbum procedere ut Verbum omnis intelligibilis, ut patuit.

  2. Cum arguit tertio, quia tunc esset relatio realis Dei ad creaturam: cum genitum ad id de quo gignitur, realiter referatur: — constat sequelam nullam esse. Quia non dicimus Verbum originari de ipso cognito quasi prius res cognoscatur quam Verbum, in quo videtur, originetur: sed quia illo actu quo Deus cognoscit se et Verbum et creaturam, ipsum Verbum producit, in quo omne ab ipso cognitum relucet obiective et terminative, sicut in eius essentia relucent omnia tanquam in actu primo, secundum quod per modum speciei intelligibilis consideratur.

X. Ad secundum dubium, mihi videtur tenendum id quod tenet Sanctus Thomas in Qu. de Verit., quaestione allegata a. 5; et I Sent., ubi supra, scilicet quod Verbum, cum sit notitia genita, dicit absolutum et relationem; et quod principaliter dicit absolutum, secundario autem relationem ad dicentem et ad ea quae exprimuntur Verbo; ex quibus respectus ad dicentem est realis, respectus autem expressivi ad res dictas est respectus rationis. Moveor quia verbum in nobis videtur significare principaliter absolutum, sicut et scientia: cum significat conceptionem intellectus, ut in infinitis locis ponit Sanctus Thomas. Unde, cum ex iis quae in intellectu nostro inveniuntur nomine Verbi utamur in divinis, videtur quod idem in Deo significet quod in nostro intellectu, servata differentia quae inter divina et humana merito est ponenda.

Nec obstant verba Sancti Thomae in Prima, quaestione allegata, a. 3, ad 4, in quibus aliqui oppositam opinionem fundant, cum ait quod nomen Verbi principaliter impositum est ad significandum relationem ad dicentem. Manifestum est enim consideranti responsionem illam quod non dicit illud Sanctus Thomas comparando relationem ad dicentem importatam nomine Verbi ad absolutum quod eodem nomine importatur, sed ad relationem quam ad creaturas per Verbum repraesentatas importat. Vult enim quod, quamvis cum absoluto quod primo significatur nomine Verbi, importetur habitudo ad dicentem et habitudo ad res Verbo dictas; illa tamen habitudo quae est ad dicentem, prius importatur quam habitudo quae est ad creaturas dictas et productas Verbo divino, et ideo non dicitur pluraliter in divinis, ut dicatur plura Verba; sicut nomen ideae, quod, cum absoluto quod importat, est principaliter impositum ad significandum respectum ad creaturam, non autem respectum ad Deum producentem, et ideo pluraliter dicitur, quia respectus ad creaturam multiplicantur secundum multiplicationem relationum creaturarum ad Deum.

Non obstat etiam quod non erit nomen personale. Dicitur enim quod ad rationem nominis personalis sufficit ut importet habitudinem originis unius personae ad aliam, sive illam de principali significato importet, sive de secundario: ut patet de nomine missionis, apud Sanctum Thomam, Primo, d. xv, q. 1, a. 2.

  1. Si autem instetur ulterius, quia Sanctus Thomas, Prima Parte, q. xxix, a. 4, vult quod nomine personae divinae formaliter significetur relatio subsistens, et sic videtur quod nomen personale primo et principaliter significet relationem: — dicitur quod, licet hoc nomine persona divina importetur relatio subsistens, non oportet tamen ut omne nomen personale principaliter relationem importet, sed sufficit ut relationem personalem importet sive primo sive secundario: sicut hoc nomen Deus genitus est nomen personale, et tamen non primo dicit relationem, sed essentiam in concreto, et secundario relationem tanquam proprietatem personalem suppositi.

  2. Si etiam instetur quod sequetur nomine Verbi principalius et prius importari respectum ad creaturam: quia, si principaliter importat absolutum, sequitur quod principaliter importat respectum illum qui absolutum concomitatur; talis est autem respectus Verbi ad creaturam, cum non conveniat Verbo ratione proprietatis personalis. Hoc autem est contra id quod tenet Sanctus Thomas loco allegato: — dicitur primo, quod non omne essentiale in divinis praecedit notionale aut personale, secundum modum intelligendi, sed solum illud essentiale quod absolute dicitur: sapiens enim, bonus, iustus, et huiusmodi, praeintelliguntur notionalibus; non autem creare, esse Dominum, et huiusmodi, quae actualem habitudinem ad creaturam important. Et ideo, quamvis nomine Verbi primo importetur essentia, quae est aliquid absolutum, non sequitur tamen quod prius importetur habitudo ad creaturam quam personalis habitudo.

Dicitur secundo quod, dato etiam quod respectus ille essentialis esset prior respectu personali, non oporteret tamen ut prius nomine Verbi importaretur. Potest enim nomen imponi ad significandum principalius id quod posterius est, et secundario id quod est prius: sicut concretum accidentis imponitur principaliter ad significandum accidens, et secundario substantiam importat, cum tamen accidens sit posterius substantia. Et sic nomen Verbi potest principalius significare essentiam cum habitudine personali, et secundario respectum essentialem significare.

  1. Non obstat etiam quod Sanctus Thomas in Prima Parte, quaestione supradicta, a. 2, inquit quod Verbum significat quandam emanationem intellectus: emanatio autem illa est personalis proprietas Filii. — Dicitur enim quod Verbum vocatur emanatio terminative, non autem formaliter. Et est sensus quod Verbum est aliquid emanans per intellectum sicut cum hoc loco inquit quod verbum aliquando dicitur explicatio divini conceptus per opera exteriora, sicut et explicatio divinae sapientiae per opus dicitur sapientia. Constat enim quod non intendit ipsam explicationem formaliter sumptam dici Verbum aut sapientiam, sed quod ipsum opus explicans et manifestans Verbum verbi nomen accipit, et opus quo divina sapientia manifestatur, etiam dicitur sapientia. Nam hunc sensum dat intelligere dum ibidem ait quod exterior effectus ex conceptione sapientiae proveniens sapientia dici potest, per modum quo effectus nomen causae sibi assumit; et quod id quod Verbo efficitur, verbi nomen accepit.

Cetera quae ad hanc materiam spectant, vide apud Capreolum, in xxvii dist. I Sent.

XI. Ad tertium potest primo responderi, ut Capreolus et alii Thomistae dicunt, quod Sanctus Thomas id quod in I Sent. dixit, in Prima Parte retractavit.

Secundo potest responderi, iuxta ea quae dicuntur Verit., q. iv, a. 5, quod non intendit in I Sent. Verbum nullo modo dicere respectum ad creaturas: sed quod non dicit illum primo et principaliter, sed tantum secundario et consequenter; sicut Deus primo et principaliter se intelligit, secundario autem et consequenter creaturam, secundum scilicet nostrum modum intelligendi. Et hoc idem intenditur in Prima Parte et hoc loco.

Tertio potest responderi quod de nomine Verbi divini dupliciter loqui possumus: uno modo, quantum ad eius totale significatum absolute; alio modo, quantum ad partialem acceptionem significati eius ab intellectu nostro. Primo modo, importat semper respectum ad creaturam: quia Deus suo Verbo dicit se et omnem creaturam. Et sic loquitur Sanctus Thomas in Prima Parte. — Secundo modo, non oportet ut dicat semper respectum ad creaturam: quia possumus considerare divinum Verbum praecise ut ipso Deus seipsum dicit, et tunc non consideratur cum respectu ad creaturam. Et ad hunc sensum locutus est in I Sent., ut patet consideranti verba eius ibidem. Et est simile sicut si quaeramus utrum nomine scientiae divinae importetur respectus ad creaturam. Dicetur enim quod, secundum totale suum significatum accepto nomine scientiae divinae, utique connotatur respectus ad creaturam: quia Deus sua scientia non tantum cognoscit se, sed etiam creaturam. Si autem consideremus scientiam divinam partialiter, scilicet quantum ad hoc tantum quod per ipsam Deus cognoscit se, constat quod, ut sic, aliquem respectum ad creaturam non connotat.

XII. Secunda conditio Verbi divini est, quod per ipsum omnia conservantur in esse. Probatur. Quia idem est causa conservationis et productionis eorum. Per Verbum vero omnia facta sunt. — Confirmatur auctoritate Psalmi, Verbo Domini caeli firmati sunt; et ad Heb. 1, Portans omnia etc.

Circa hanc propositionem, Idem est causa conservationis rerum et productionis ipsarum, dubitatur: quia domificator est causa domus; et tamen non est causa conservationis ipsius, cum, cessante eius operatione, ipsa permaneat.

Respondetur primo, quod non loquitur Sanctus Thomas de causa particulari alicuius rei, sed de universali causa productiva omnium rerum, qualis est Deus et Verbum divinum.

Secundo, quod etiam in causis particularibus habet veritatem quando aliquid est causa productionis alicuius quantum ad esse, sicut sol est causa luminis in aere, quia esse luminis in aere non potest sine solis actione continuari: non autem quando est causa quantum ad fieri tantum. Domificator autem est causa domus quantum ad fieri tantum, non autem quantum ad esse.

XIII. Tertia conditio Verbi est, quod non solum per ipsum aliquid agitur, sed etiam ipsum agit. Pro hac probanda praemittit Sanctus Thomas Verbum a ratione artificiati quae est in mente artificis in hoc differre, quod ipsum est subsistens, illa vero non. Et ideo illi rationi non convenit proprie ut agat, sed ut ea agatur: cum agere sit subsistentis. Verbo autem convenit ut agat. Ex quo arguitur sic. Verbum divinum, quod est ratio rerum factarum a Deo, est Deus subsistens. Ergo non solum per ipsum aliquid agitur, sed etiam agit. — Confirmatur auctoritate Proverb. viii., Cum eo eram cuncta componens; et Ioan. v, Pater meus operatur, et ego operor.

XIV. Quarta conditio est, quod res factae a Deo praextiterunt in ipso immaterialiter et absque compositione, et nihil aliud in eo sunt quam ipsum Verbum, quod est vita. Probatur, praemissa alia conclusione, scilicet quod in Verbo omnia quae facta sunt praextiterunt etiam antequam essent in propria natura. Quae probatur: quia res facta per intellectum praeexistit in ratione intellectus, tanquam videlicet in suo exemplari, ante etiam quam sit in seipsa; Verbum autem Dei est ratio omnium eorum quae a Deo sunt facta. Tunc sic. Modus Verbi Dei est quod sit unum, simplex, immateriale, non solum vivens, sed etiam vita: cum sit suum esse. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quod est in aliquo, est in eo per modum eius in quo est, et non per proprium modum. — Confirmatur auctoritate Ioan. i, Quod factum est in ipso vita erat.

  1. Advertendum circa assumptum ad probationem consequentiae, quod illud non est sic intelligendum quasi absolute nihil sit in alio secundum proprium modum: — sunt enim multa quae eundem modum habent in seipsis et in alio: quia videlicet proprius eorum modus est etiam modus eorum in quibus sunt; sicut exemplar materiale et exemplatum, in quibus est forma secundum eundem modum essendi — sed quia necesse est ut quod est in aliquo aut sicut forma in subiecto, aut sicut effectus in causa, aut sicut cognitum in cognoscente, sit in eo secundum modum ipsius, non autem necesse est ut sit in eo secundum proprium modum; sicut videmus materialia in intellectu esse immaterialiter, et calorem esse in sole non formaliter sicut in igne, sed secundum quandam eminentiam. — Quamvis etiam posset dici quod nunquam aliquid est in alio modis dictis secundum proprium modum, idest secundum proprium esse quo in seipso subsistit: quia in alio non habet proprium esse, quod esse sibi secundum naturam convenit, sed habet esse conveniens illi in quo est. — Hanc materiam, quomodo scilicet omnia sint vita in Deo, pertractat Sanctus Thomas Prima, q. xviii, a. 4; et Verit., q. iv, a. 8.

  2. Advertendum ulterius quod, cum aliquid sit in altero per modum ipsius, videndum est an recipiens natum sit illud recipere secundum esse aliquod a proprio esse distinctum, an non. Quia si natum est illud recipere secundum aliud esse, illud quidem quod in ipso recipitur, habebit modum essendi conformem modo recipientis, non autem erit idem cum ipso: sicut res materialis recipitur quidem in intellectu immaterialiter, secundum quod exigit intellectus, non tamen est ipse intellectus. Si autem non sit natum habere in se aliquid secundum aliud esse, non solum quod est in ipso habet eundem modum essendi quem ipsum habet, sed etiam est ipsum, sicut cum effectus est in causa: nam non distinguitur effectus prout est in causa ab ipsa causa, sed est ipsa causa aut virtus eius. Quia ergo Verbo divino nihil potest advenire extraneum aut distinctum ab ipso secundum esse, eo quod sit Deus, quicquid autem est in Deo sit ipse Deus: necesse est ut omne quod in Verbo est, sit ipsum Verbum; et consequenter, si Verbum est vita, necesse est ut quod est in ipso, sit vita.

XV. Quinta conditio est: Per Verbum Dei omnis intellectualis cognitio causatur. Probatur. Omnis intellectualis cognitio ab intellectu divino derivatur. Cuius ratio est Verbum. Ergo etc.

Probatur consequentia. Quia qui alium docet, per rationem quam apud se habet, scientiam causat in illo: cum scientia discipuli sit deducta a scientia docentis, sicut imago quaedam ipsius. — Confirmatur auctoritate Ioannis dicentis, Vita erat lux hominum: quia videlicet ipsum Verbum, quod est vita, manifestat, ut lux quaedam, mentibus hominum veritatem.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. cxvii, a. 1, quod, licet tam Deus quam homo causet scientiam in alio, hoc tamen differenter fit. Nam homo, per suam scientiam directus tanquam per exemplar causat scientiam in alio, non quidem ipsam scientiam imprimendo, nec causando in discipulo lumen intelligibile aut intellectuales species; sed tantum proponendo ei aliquas propositiones minus universales, quas discipulus ex naturaliter praecognitis diiudicare potest; vel proponendo ei aliqua sensibilia exempla, aut ordinem principiorum ad conclusiones, ex quibus intellectus addiscentis manuducitur in cognitionem veritatis ignotae. Unde homo docens non est principale agens, sed sicut coadiuvans agens principale, scilicet intellectum addiscentis: sicut et medicus non est principalis causa sanitatis, sed coadiuvans naturam, adhibendo cibos et medicinas, quibus natura ad finem intentum adiuvatur. — Deus autem, ultra haéc, est etiam causa luminis intellectualis, et cognitionis naturalis primorum principiorum. Unde est causa principalis scientiae in nobis, non autem tantum coadiuvans.

Quia autem posset aliquis instare quod Verbum Dei non est causa cognitionis in hominibus tanquam quaedam lux veritatis manifestativa, quia non omnes homines ad cognitionem veritatis perveniunt, sed aliqui sunt tenebrosi: — removet hoc Sanctus Thomas, inquiens non esse hoc ex defectu Verbi, sed ex defectu hominum, qui ad Verbum non convertuntur, nec id plene capere possunt: sicut, luce corporei solis per orbem diffusa, tenebrae non sunt nisi ei qui oculos clausos vel debiles habet. Unde in hominibus tenebrae maiores aut minores remanent, secundum quod magis aut minus convertuntur ad Verbum et capiunt ipsum. Ad hoc autem significandum, subiunxit Ioannes praedictis verbis quod lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work