Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum
Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum
Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium
Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis
Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo
Postquam manifestavit Sanctus Thomas qualia sint resurgentium corpora, consequenter quales sint eorum animae ante resurrectionem, declarat1. Et primo, quantum ad poenam et praemium; secundo quantum ad voluntatem, cap. XCII.
Circa primum duo facit: primo, ostendit capacitatem animae ad poenam et praemium; secundo, ostendit statim post separationem haec sibi dari, capite sequenti.
Quantum ad primum, supposito2 ex tertio libro quod animae sint capaces praemii, scilicet divinae visionis: quia posset aliquis, ex eo quod dictum est corpora damnatorum ab igne corporeo pati, occasionem sumere dubitandi quo modo diabolus qui incorporeus est et animae damnatorum ante resurrectionem ab igne corporali pati possint, a quo patientur corpora damnatorum, sicut et Dominus dicit, Matth. XXV, Ite maledicti etc.; vult Sanctus Thomas hanc difficultatem declarare. Et primo, removet quosdam falsos modos; secundo, veritatem declarat3.
I. Quantum ad primum, dicit primo, quod hoc non est intelligendum quasi eorum natura corrumpatur per ignem, vel alteretur, aut qualitercumque aliter transmutetur, sicut nunc corpora nostra corruptibilia patiuntur ab igne: quia nec habent substantiae incorporeae naturam corporalem4, ut possint a rebus corporeis immutari; neque formarum sensibilium nisi intelligibiliter sunt susceptivae, quae susceptio non est poenalis (scilicet secundum se), sed magis perfectiva et delectabilis.
Dicit secundo, quod hoc etiam non est intelligendum quasi ab igne patiantur afflictionem ratione alicuius contrarietatis, sicut corpora post resurrectionem patientur: quia organa sensuum non habent, neque potentiis sensitivis utuntur.
Adverte, quod Sanctus Thomas duos modos passionis substantiae separatae ab igne excludit, secundum quos ab ipso nostra corpora patiuntur. Unus est secundum quod in statu corruptionis existentia per realem immutationem et alterationem patiuntur ab igne et aliis rebus sensibilibus. Alius est secundum quod in statu incorruptionis existentia patiuntur per spiritualem immutationem sensus tactus ab igne, causante afflictionem ratione contrarietatis ad aequalitatem complexionis et harmoniae sensus.
II. Quantum ad secundum, ponuntur duae conclusiones. Prima est: Patiuntur substantiae huiusmodi ab igne corporeo per modum alligationis cuiusdam. Huius autem possibilitas alligationis a Deo declaratur sic. Possunt alligari spiritus corporibus vel per modum formae, sicut anima corpori humano, ut det ei vitam: vel etiam, absque hoc quod sit eius forma, sicut nigromantici, virtute daemonum, spiritus alligant imaginibus aut huiusmodi rebus. Ergo multo magis divina virtute possunt spiritus damnandi alligari igni corporeo. - Quod autem ex hac alligatione patiantur afflictionem, probatur, quia sciunt se rebus infimis alligatos in poenam.
- Ad horum evidentiam, considerandum est primo, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XLIV, a. ult.5, quª 3; de Anima, a. 1; et Quolib. II, a. 13, quod multipliciter potest substantia spiritualis uniri corpori: scilicet, sicut forma materiae, quo modo anima humana corpori unitur; sicut motor mobili secundum locum, quo modo angelus unitur orbi quem movet; et sicut locatum loco, secundum modum quo spiritualia sunt in loco, quo modo dicitur substantia spiritualis loco definiri. Cum ergo hic dicitur spiritus damnatos divina virtute alligari igni corporeo, intelligitur non secundum unionem formae ad materiam, cum ignem non vivificent; nec secundum unionem motoris ad mobile, quia non apparet quo locali motu habeant ignem movere; sed secundum unionem locati ad locum: uniuntur enim igni tanquam loco illis per divinam iustitiam deputato.
Considerandum secundo, quod ista alligatio non dicit solam unionem spiritus ad ignem: sed dicit violentam unionem et detentionem eius ab igne, quae scilicet est contra spiritus voluntatem et inclinationem; sicut et carceri dicuntur alligati qui in eo contra eorum voluntatem detinentur.
Considerandum tertio, quod afflictio et dolor per huiusmodi alligationem existens in spiritibus damnatis, duplicem habet causam ex parte ignis: unam scilicet remotam, aliam propinquam. Remota est violenta ipsa alligatio spiritus ad ignem, ita quod sic detinetur ab ipso quod in alio loco esse non potest. Propinqua vero est cognitio huiusmodi alligationis. Nisi enim spiritus se cognosceret alligatum igni, non affligeretur ex tali alligatione: sicut non affligitur lapis ex eo quod sursum per violentiam detinetur. Sed quia cognoscit se infimo corpori, scilicet elementari, alligatum esse, et ab ipso detineri ne alibi esse possit, cum tamen secundum suam naturam omnibus, etiam supremis corporibus, nobilior et praestantior sit, ex hoc quam maxime affligitur et dolet, non quidem dolore sensibili, cum ille in substantiis separatis esse non possit, sed dolore et cruciatu voluntatis. Primam causam doloris tangit Sanctus Thomas cum ait spiritus huiusmodi divina virtute igni corporeo alligari: secundam vero cum ait illos scire se infimis rebus alligatos in poenam.
III. Secunda conclusio est: Conveniens est quod spiritus damnati poenis corporalibus puniantur: — intellige, non corporalibus ex parte patientis poenam, quasi ipsi spiritus habeant corpus in quo patiantur; sed ex parte poenam inferentis; sensus enim est, conveniens esse ut aliquod corpus illis poenam infligat.
Probatur primo. Rationalis creatura peccat ex eo quod Deo obediendo non subditur. Ergo eius conveniens poena est ut rebus inferioribus, idest corporalibus, quodammodo alligata subdatur. — Probatur consequentia. Quia poena debet proportionaliter peccato respondere, ut voluntas per poenam in contrario eius quod diligendo peccavit.
Advertendum primo, quod alligari proprie convenit corporibus non autem spirituali substantiae. Sed tamen hoc etiam dicitur de ipsa metaphorice, in quantum contra voluntatem eius a corporeo igne detinetur. Propterea dixit Sanctus Thomas ipsam esse quodammodo alligatam, non autem alligatam absolute.
Advertendum secundo, quod istam proportionem poenae ad culpam possumus interpretari, ut dicamus quod, sicut spiritualis substantia peccando subtraxit se a subiectione sui superioris, scilicet Dei, ita conveniens est ut puniatur per subiectionem ad inferiora: sic enim punitur voluntas in contrario eius quod diligendo peccavit, nam ex hoc peccavit quod voluit et amavit non subiici superiori, punitur vero ex eo quod contra suam inclinationem subditur inferiori.
- Secundo. Poena sensus correspondet culpae quantum ad conversionem inordinatam ad commutabile bonum, sicut poena damni sibi correspondet quantum ad aversionem ab incommutabili bono. Ergo conveniens est ut per corporalia affligatur. — Probatur consequentia. Quia creatura rationalis, praecipue anima humana, peccat inordinate se ad corporalia convertendo.
Advertendum quod ista ratio proprie procedit de poena animae rationalis quia, ut innuit Sanctus Thomas, substantiae separatae non peccaverunt per conversionem affectus ad corporalia, sed ad spiritualia; scilicet aut appetendo proprium bonum naturale tanquam ultimum finem; aut appetendo veram beatitudinem, sed indebito modo, ut superius6 est ostensum.
- Tertio. Poena afflictiva, quam dicimus poenam sensus, ex illo debet provenire quod potest afflictionem inferre. Ergo conveniens est ut spiritualis substantia per corporalia puniatur. — Probatur consequentia. Quia nihil afflictionem infert nisi inquantum contrariatur voluntati. Est autem contrarium naturali voluntati spiritualis substantiae ut corpori subdatur, a quo secundum ordinem naturae suae libera esse debet, non autem, quod spirituali substantiae coniungatur: immo hoc est ei delectabile, et ad eius perfectionem pertinens, cum sit coniunctio similis ad simile, et intelligibilis ad intelligibile.
Advertendum, cum dicitur spiritualem naturam secundum naturae ordinem a corpore debere esse liberam, quod hoc quantum ad substantias spirituales quae sunt completae in specie, universaliter est intelligendum: sed quantum ad animam intellectivam, quae complementum suae perfectionis accipit in corpore, est intelligendum cum hac exceptione, nisi illi uniatur ut forma.
IV. Sed quia posset aliquis dicere quod ea quae de poena corporali damnatorum dicuntur, sunt spiritualiter intelligenda, sicut et ea quae de praemiis Beatorum leguntur, hoc removet Sanctus Thomas, dicens quod, licet illa spiritualiter intelligantur, quaedam tamen corporalia quae Scriptura peccantibus comminatur in poenam, sunt corporaliter intelligenda, et quasi proprie dicta. Quia non est conveniens quod natura superior per usum inferioris praemietur, sed magis per hoc quod superiori coniungitur: punitur tamen convenienter per hoc quod cum inferioribus deputatur.
-
Posset etiam aliquis obiicere quod, si quaedam dictorum sunt corporaliter intelligenda, eadem ratione et omnia. — Sed respondet Sanctus Thomas hoc non oportere: quia quaedam huiusmodi sunt spiritualiter intelligenda, et veluti per similitudinem dicta, sicut Isaiae ult. dicitur quod vermis eorum non morietur: constat enim quod hoc intelligi non potest quasi corporeus vermis spiritualem corrodat substantiam, aut corpora damnatorum, quae incorruptibilia erunt; sed per vermem conscientiae remorsus intelligi potest, quo etiam impii torquebuntur. — Constat etiam quod fletus et stridor dentium in spiritualibus substantiis non nisi metaphorice intelligi possunt: quamvis nihil prohibeat in corporibus damnatorum haec corporaliter intelligi; ita tamen quod per fletum intelligatur, non lacrimarum deductio, sed solum dolor cordis et conturbatio oculorum et capitis, prout in flentibus7 esse solet.
-
Circa vermem, qui dicitur in damnatis esse conscientiae remorsus, advertendum quod non est sic intelligendum vermem in damnatis esse, quasi damnati poeniteant de peccatis quae commiserunt secundum se, et inquantum mala sunt: sed quia de ipsis continue dolent ratione poenae quam pro ipsis continue patiuntur, ut inquit Sanctus Thomas Quarto, d. L, q. II, a. 18.
-
Circa fletum autem damnatorum, qui dicitur esse quantum ad dolorem cordis et quantum ad conturbationem capitis et oculorum, dubium occurrit. Ista conturbatio capitis et oculorum non videtur posse esse nisi per hoc quod corpus transmutatur a sua naturali dispositione. Post resurrectionem autem hoc in corporibus esse non poterit: ut superius9 est ostensum. Ergo. — Et si forte diceretur, ut videtur haberi a Sancto Thoma, IV Sent., dist. alleg.10, quod licet non possint transmutari a sua naturali dispositione ab extrinseco, poterunt tamen transmutari ab intrinseco, secundum quod corpus ad passionem animae transmutatur: hoc non videtur esse ad mentem ipsius, quia ipse in Quarto, d. XLIV, q. III, a. 1, quª 3, ad 4, tenet quod nec etiam ab interiori poterit esse talis transmutatio in corpore. — Si etiam diceretur quod nulla erit transmutatio propter hoc, quia illa conturbatio erit in capite et in oculis ab initio unionis animae ad corpus, et perseverabit in aeternum: hoc non videtur etiam esse ad mentem Sancti Thomae, quia in praecedenti capite dixit quod in corporibus damnatorum nullus erit defectus, nullaque corruptio, quem error naturae vel infirmitas induxit.
Dicitur primo, quod utique ista conturbatio non erit per aliquam alterationem corporis a sua naturali et convenienti qualitate. Hoc enim expresse tenet Sanctus Thomas in locis praeallegatis.
Dicitur secundo, quod talis conturbatio erit quaedam dispositio corporis, qua corpus, anima dolente, disponetur, ut dicitur Quolib. VII, a. 13. Sicut enim dicitur in Quarto, d. L11, corpora damnatorum non solum ex exteriori affligentur, sed etiam ex interiori, secundum quod corpus immutatur ad passionem animae in bonum vel malum.
Dicitur tertio, quod talis immutatio capitis et oculorum ex dolore proveniens, potest intelligi aut secundum motum localem tantum spirituum aut aliquorum humorum, ex quorum motu remanet quaedam confusio in capite et in oculis: aut, cum hoc, etiam secundum immutationem spiritualem ab huiusmodi spiritibus et humoribus, absque convenienti ordine motis, provenientem. Et hoc videtur mihi magis esse ad mentem Sancti Thomae, qui, assignans12 rationem quomodo ista commotio et perturbatio possit esse in damnatis, hoc esse inquit inquantum ab interiori corpora damnatorum affligentur, sicut et ab exteriori. Constat autem ex superioribus13 quod affligentur corpora damnatorum ab exteriori per spiritualem immutationem.
Addit autem Sanctus Thomas in Quolibet quod si quis vellet tenere huiusmodi fletum esse per lacrimarum resolutionem, posset dicere quod virtute divina illa lacrimarum deperditio restauraretur14.
V. Circa animae passionem ab igne, inquantum alligatur illi virtute divina, et eadem virtute detinetur ab illo ne in alio loco esse possit, dubitatur a Durando, apud Capreolum, Quarto, d. XLIV, q. IV15, primo quia, si non est alia poena animae et daemonis ab igne proveniens quam quod ab ipso detinentur ne ad alium locum moveantur ad quem vellent, tunc aequalis poena illis esset si eodem modo in pulcra camera detinerentur. Hoc autem non reputatur adeo poenale et grave, sicut praedicamus gravem esse poenam hominum damnatorum et daemonum. Ergo etc.
Secundo, quia tunc animae decedentium cum solo originali ita affligerentur sicut et animae damnatorum: cum et ipsae detineantur in limbo.
VI. Ad huiusmodi evidentiam, considerandum est primo, ut ex superioribus16 constat, quod licet substantia spiritualis esse possit secundum essentiam suam in loco corporeo, non quidem circumscriptive, quasi ab ipso contineatur et circumdetur, sed definitive, inquantum ita est in uno loco quod non in alio, secundum contactum suae virtutis, ut in superioribus17 est ostensum; ipsa tamen, secundum suam naturam, libera est et absoluta ab omni obligatione ad locum: quia locus proprie corporibus debetur, ipsa autem totum ordinem corporalium rerum transcendit.
Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae in Qu. de Anima, loco allegato18, quod nocumentum alicui non infertur secundum quod recipit id quod perficitur, sed secundum quod a suo contrario impeditur. Cum autem impediatur aliquid a suo contrario et quantum ad esse, per alterationem et corruptionem, sicut lignum comburitur ab igne; et quantum ad suam inclinationem, sicut lapis per violentiam sursum detinetur: constat animam non posse pati nocumentum ab igne quod ab ipso primo modo impediatur, sed tantum quia secundo modo impeditur; dum scilicet contra eius naturalem inclinationem et contra eius naturam, qua omnem corporum ordinem transcendit et libera est ab omni determinatione ad locum et corpus cuius non est forma, ad ignem virtute divina alligatur, et per necessitatem ab ipso detinetur.
Considerandum tertio, quod nocumentum hoc, licet in carentibus cognitione afflictionem non causet, quia non potest esse afflictio ubi non potest esse dolor et tristitia, haec autem cognitionem nocumenti consequuntur, in habentibus tamen cognitionem afflictionem causat, secundum quod apprehenditur ut contrarium voluntati et naturali inclinationi; et quandoque magis affligit quam nocumentum sensibile, vellet enim aliquis magis verberari, et secundum sensum affligi, quam vituperari, aut aliquid huiusmodi quod sit contra eius voluntatem sustinere, praesertim si magni animi fuerit et superbus. Quia ergo substantia spiritualis, quae de sua nobilitate superbit et extollitur, alligatur igni, et ab ipso contra eius naturalem inclinationem detinetur ne ad alia loca moveri possit; hocque perfectissime cognoscit sibi divina virtute et iustitia contra suam voluntatem infligi; maxime dolet et tristatur, considerans se infimis rebus alligatam, quae nata fuit ad divinam fruitionem elevari. Ut enim dicitur Quarto, d. XXI19, a. 1, quª 320, licet anima sit minus passiva quam corpus, est tamen magis cognoscitiva passionis. Ubi autem est maior passionis cognitio, ibi est maior dolor, etiam si sit minor passio: unde in locis maxime sensibilibus laesiones maximum dolorem causant.
- Ad primum itaque Durandi21 dicitur quod etiam affligeretur spiritualis substantia si in pulcra camera detineretur, suaque libertate privaretur. Tanto autem magis affligitur ex detentione in igne quam ex detentione in pulcra camera, quanto cognoscit hoc sibi ad maiorem ignominiam inferri quod faeculento igni alligatur, non autem alicui ornato loco: sicut imperator affligeretur quidem si a principe aliquo in pulcro et ornato loco detineretur per violentiam, magis autem contristaretur si a rustico in loco detineretur immundo et fetido.
Ad secundum dicitur quod non est eadem ratio de pueris qui detinentur in limbo, et de damnatis: quia ipsi voluntarie illum sustinent carcerem, considerantes illum sibi ex iustitia deberi; nam eorum voluntas iusta est, ut patet ex doctrina Sancti Thomae II Sent., d. XXXIII, q. II22. Damnatorum autem voluntas semper divinae iustitiae contrariatur, et contra voluntatem ab igne detinentur corporeo.
De hac passibilitate animae ab igne, vide Sanctum Thomam in locis praeallegatis, ubi diffuse hanc materiam pertractat.