Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Quartus error fuit quorundam qui, videntes quod ponere unam tantum personam in Christo et duas naturas, ut fides asserit contra Nestorium et Eutychetem, videtur alienum ab iis quae naturalis ratio experitur, talem de unione positionem asseruerunt. Ne enim cogerentur in Christo ponere aliquam hypostasim praeter personam Verbi, ut Nestorius, dixerunt quod anima et corpus non fuerunt unita in Christo, nec ex eis aliqua substantia facta est. Ne autem cogerentur ponere animam et corpus assumpta pertinere ad aeternam naturam Verbi, posuerunt Verbum illa modo accidentali assumpsisse, sicut homo assumit indumentum, volentes per hoc errorem Eutychetis excludere.

I. Circa autem hunc errorem sic procedit Sanctus Thomas. Primo quidem, ipsum reprobat; secundo, removet eius fundamentum.

Quantum ad primum, arguit primo sic. Ex hac positione sequitur quod Christus non fuit homo: contra id quod habetur I ad Tim. II, Mediator Dei etc. Ergo etc. - Patet sequela. Quia anima et corpus sua unione constituunt hominem: nam forma adveniens materiae constituit speciem.

Secundo. Christus aequivoce dicetur homo, et non erit eiusdem speciei nobiscum. Quia unusquisque nostrum ea ratione homo dicitur, quia est ex anima rationali et corpore constitutus. Hoc autem est contra Apostolum, Heb. II. Ergo etc.

Tertio. Sequitur quod Christus non assumpsit naturam humanam. Quia non omne corpus pertinet ad humanam naturam, sed tantum corpus humanum. Non est autem corpus humanum nisi quod est per unionem animae rationalis vivificatum.

Advertendum quod ista positio dicebat Christum humanam naturam assumpsisse quia eius partes essentiales assumpsit, scilicet animam et corpus, licet separatas. Et ideo, ostendens Sanctus Thomas quod non assumpsit corpus humanum, quod est pars naturae humanae, si assumpsit animam et corpus separata, optime concludit contra ipsos quod humanam naturam, etiam iuxta eorum positionem, non assumpsit.

II. Quarto. Sequitur quod anima Christi non sit anima humana: et per consequens in Christo non fuit humana natura. - Probatur consequentia. Anima humana est naturaliter unibilis corpori. Ergo anima quae numquam unitur corpori ad aliquid constituendum, non est anima humana: quia quod est praeter naturam non potest esse semper. Sed anima Christi, secundum hanc positionem, nunquam unitur corpori. Ergo non est anima humana.

Circa istam propositionem, Quod est praeter naturam non potest semper esse, advertendum, secundum doctrinam Sancti Thomae Verit., q. XXIV, a. 10, ad 1, quod dupliciter contingit aliquid esse contra naturam. Uno modo, quia est contra inclinationem habentis sufficiens principium naturale ad oppositum, ex quo illud de necessitate consequitur, nisi impediatur: sicut moveri sursum est contra naturam gravis. Alio modo, quia est contra inclinationem naturalem alicuius non habentis tamen in se sufficiens principium naturale ad oppositum, sicut mulierem esse absque prole: licet enim sit naturale mulieri concipere filium, hoc tamen non potest nisi suscepto viri semine. Id quod est contra naturam primo modo, non potest semper esse, ut est de mente Aristotelis I Caeli: sed bene quod est contra naturam secundo modo. Propositio ergo Sancti Thomae habet veritatem de eo quod est praeter naturam primo modo. Convenit autem hic sensus proposito. Quia forma quae est naturaliter unibilis corpori, habet in se sufficiens principium formale ad corporis unionem, dum in esse producitur ab agente, et non requirit aliquid aliud ad eius unionem, per quod perficiatur ad hoc ut uniri possit.

III. Quinto arguitur contra secundum eorum dictum. Verbum est unitum animae et corpori accidentaliter, sicut indumento. Ergo natura humana non fuit natura Verbi. Ergo post unionem Verbum non fuit subsistens in duabus naturis.

Sexto. Non poterit dici quod Deus sit natus aut passus propter corpus assumptum. Non enim dicitur homo nasci quando induitur; neque vulnerari si vestimentum laceretur.

Septimo. Si Verbum assumpsit naturam humanam ut indumentum quo posset hominum oculis apparere, frustra animam assumpsisset, quae secundum naturam suam est invisibilis.

Octavo. Non aliter assumpsisset Filius carnem humanam quam Spiritus Sanctus columbae speciem, in qua apparuit. Quod est falsum: quia Spiritus Sanctus non dicitur factus columba, neque minor Patre secundum naturam assumptas.

Ultimo. Ad hanc positionem diversarum haeresum inconvenientia sequuntur. Ergo etc. - Probatur assumptum. Quia ex eo quod dicit Filium Dei unitum animae et carni accidentaliter, convenit cum opinione Nestorii ponentis hanc unionem esse factam secundum inhabitationem Verbi Dei. - Sequitur etiam quod Verbum Dei non fuit subsistens in duabus naturis: quod Eutyches posuit. - Ex eo vero quod dicit animam et carnem non uniri ad aliquid constituendum, convenit partim quidem cum Ario et Apollinari ponentibus corpus Christi non esse animatum anima rationali; partim vero cum Manichaeo ponente Christum non fuisse verum hominem, sed phantasticum.

IV. Quantum ad secundum, inquit Sanctus Thomas quod haec positio occasionem sumpsit ex verbis Apostoli dicentis, Philipp. II, Habitu inventus ut homo. Sed respondet quod hoc secundum metaphoram dictum est, quantum ad aliquid. Habet enim natura humana assumpta quandam similitudinem indumenti, inquantum per carnem visibilem videbatur Verbum, sicut homo per indumentum videtur: non autem quia eius unio fuerit modo accidentali.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. II, a. 6; et III Sent., d. VI, q. III, a. 2, quod secundum Damascenum, in III Libro, et ut etiam hic dicitur, ea quae secundum metaphoram dicuntur, non oportet quantum ad omnia similia esse. Ideo, cum metaphorice dicatur Christus habitu inventus ut homo, non est necesse quantum ad omnia eius humanitatem assimilari habitui, sed quantum ad aliqua. Quantum enim ad tria assimilatur. Primo quidem, quia advenit personae divinae post eius esse completum: sicut indumentum advenit homini. Secundo, quia est in se substantia et alteri advenit, sicut et vestis est substantia in se et homini advenit. Tertio, quia melioratur ex unione ad Verbum, et non mutat Verbum: sicut vestis formatur secundum formam induti, et ipsum non mutat. - Differt autem, quia indumentum non assumitur ad esse induti: sed bene humanitas assumitur ad esse divini suppositi. Propter quod, non dicitur sibi uniri accidentaliter, sed essentialiter: quamvis indumentum accidentaliter adveniat induto.

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work