Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Numeratis difficultatibus contra veritatem sacramenti Eucharistiae, accedit Sanctus Thomas ad earum dissolutionem1, eo ordine quo sunt propositae, praemittens quod, licet divina virtus sublimius et secretius in hoc sacramento operetur quam ab homine perquiri possit, ne tamen circa hoc Ecclesiae doctrina infidelibus impossibilis videatur, conandum est ad hoc, quod omnis impossibilitas excludatur. Ex quibus verbis dat intelligere Sanctus Thomas maximas esse difficultates quae circa hoc sacramentum emergunt; et quod non oportet laborare ad eius manifestam intelligentiam; sed conandum est ad intelligendum quomodo nulla in ipso impossibilitas inveniatur.
I. Ad primam itaque difficultatem, dicit primo2, quod utique impossibile est ut corpus Christi incipiat esse sub hoc sacramento per motum localem. Tum quia in caelo desineret esse quandocumque agitur sacramentum. — Tum quia non posset hoc sacramentum agi simul nisi in uno loco. — Tum quia motus localis instantaneus esse non potest: consecratio autem perficitur in ultimo instanti prolationis verborum.
Dicit secundo3, quod hoc fit per conversionem substantiae panis in substantiam corporis Christi; et substantiae vini in substantiam sanguinis eius.
Dicit tertio4, quod ex hoc apparet falsam esse opinionem tam dicentium substantiam panis simul cum substantia corporis Christi in hoc sacramento existere; quam ponentium illam in nihilum redigi, vel in primam materiam resolvi. — Tum quia ad utrumque sequitur quod corpus Christi in hoc sacramento incipere esse non possit nisi per motum localem. — Tum quia, secundum primam opinionem, Christo potius dicendum fuit, Hic est corpus meum, quam, Hoc est corpus meum: quia demonstraretur substantia panis, quae videtur. — Tum quia, secundum opinionem secundam, multum de materia primo creata iam in nihilum rediisset ex frequentatione huius mysteri. Quod non decet fieri in sacramento salutis. — Tum quia, secundum tertiam opinionem, oportet aut materiam primam esse sine forma, si intelligeretur fieri resolutio in ipsam: aut, si intelligeretur fieri in prima elementa corporea, necesse esset hanc resolutionem percipi sensu; et etiam ibi esse localem transmutationem, et corporalem alterationem contrariorum, quae instantaneae esse non possunt.
Dicit quarto5, quod ista conversio est alterius modi ab omnibus conversionibus naturalibus. Quia in qualibet alia manet subiectum, in quo succedunt sibi diversae formae, vel accidentales vel substantiales: unde conversiones formales nominantur. In hac autem subiectum transit in subiectum, et accidentia manent. Unde substantialis conversio nominatur.
Dicit quinto6, quod natura quidem facere non potest quod haec substantia fiat illa, ut hic digitus fiat ille digitus: cum operatio naturae materiam praesupponat, per quam substantia individuatur. Sed bene hoc divina virtute fieri potest: cum materia illi subiiciatur, eo quod per ipsam producatur in esse. — Declaratur. Quia sicut virtute naturalis agentis, cuius operatio se extendit tantum ad immutationem formae, supposita subiecti existentia, hoc totum in illud totum convertitur secundum variationem formae, ut hic aer in hunc ignem generatum: ita virtute divina, quae materiam non praesupponit, sed eam producit, haec materia convertitur in illam; et consequenter hoc individuum in illud, cum principium individuationis sit materia.
Dicit sexto7, quod, cum in hac conversione non sit aliquod subiectum commune permanens post conversionem, et tamen necesse sit aliquid remanere, ut verum sit quod dicitur, Hoc est corpus meum, quae sunt verba huius conversionis significativa et factiva: necesse est dicere quod accidentia panis remaneant.
Dicit septimo8, quod, cum inter omnia accidentia propinquius inhaereat substantiae quantitas; deinde qualitates sint in substantia mediante quantitate; deinde actiones, passiones et relationes quaedam: sic accidentia panis post conversionem remanere ponendum est, ut sola quantitas dimensiva sine subiecto subsistat; in ipsa vero qualitates fundentur sicut in subiecto; et per consequens actiones, passiones et relationes.
Dicit octavo9, quod haec conversio non proprie potest dici motus, sicut a Naturali consideratur, ut subiectum requirit10: sed est quaedam substantialis successio, sicut in creatione est successio esse et non esse.
Dicit nono11, quod ex praedictis habetur una ratio quare accidentia panis remanere oportet: scilicet, ut inveniatur aliquid manens in conversione praedicta.
Dicit decimo12, quod huius aliae etiam rationes sunt. Una est, quia alias non sequeretur corpus Christi secundum substantiam esse ubi prius fuit panis: quia nulla relinqueretur habitudo corporis Christi ad locum praedictum. Sed, manente panis quantitate dimensiva, fit corpus Christi sub quantitate dimensiva panis, et per consequens locum panis quodammodo sortitur, mediantibus tamen dimensionibus panis.
Alia est, quia meritum fidei, quae de invisibilibus est, tanto maius est circa hoc sacramentum, quanto invisibilius agitur, corpore Christi sub accidentibus panis occultato.
Tertia est, quia sic est commodior et honestior usus sacramenti: dum scilicet sub specie panis et vini, quibus homines communius utuntur ad esum et potum, corpus Christi proponitur manducandum et sanguis potandus.
II. Ad evidentiam primi dicti, considerandum est quod non dicimus corpus Christi sic incipere esse sub sacramento, sive sub speciebus panis, quasi incipiat localiter, proprie et circumscriptive a dictis accidentibus contineri, sicut locatum continetur a loco, non enim ad corpus Christi comparantur proprie sicut locus ad locatum: sed quia incipit esse sub illis sicut substantia sub accidentibus continetur; non quidem sibi inhaerentibus, sed separatis, prius autem inhaerentibus substantiae cui haec substantia succedit. Unde respectus corporis Christi ad huiusmodi accidentia sub quibus continetur non potest proprie quidem dici respectus de genere ubi, qui est locati ad locum; habet tamen, ut dicitur Quarto, d. x, q. 1, a. 3, quª 1, ad 1, aliquam eius similitudinem, inquantum esse in loco est esse in aliquo separato extra substantiam suam, quod non est causa eius.
Habet etiam et similitudinem respectus de genere habitus: inquantum illae species dicuntur a sanctis quasi coopertimentum corporis Christi.
III. Ad evidentiam secundi dicti13, considerandum est primo, quod convenienter ex eo quod corpus Christi non incipit esse sub sacramento per motum localem, infert Sanctus Thomas oportere hoc esse per conversionem substantiae panis in ipsum. Quia duobus tantum modis possumus intelligere corpus Christi esse simul cum dimensionibus panis: aut scilicet manente substantia panis illis dimensionibus coniuncta, ita quod corpus Christi simul diceretur esse cum substantia panis, sicut duo corpora dicuntur simul esse in eodem loco, quo modo, Christo ingrediente ad discipulos ianuis clausis14, simul erant corpus Christi et ianua: aut transeunte substantia panis, et sub eius dimensionibus substantia corporis Christi succedente. - Primum non potest esse nisi per motum localem corporis Christi accedentis ad locum panis, sicut accessit ad ianuas: quia corpus existens in uno loco, non potest occupare locum corporis existentis in alio loco, nisi ad illum locum localiter moveatur; cum idem corpus non possit esse simul in pluribus locis. - Secundum autem esse non potest nisi substantia panis in substantiam corporis Christi convertatur: quia, si annihilaretur panis substantia, aut in aliam substantiam converteretur, nulla esset ratio quare corpus Christi, manens in caelo, deberet sub dimensionibus panis contineri. Si ergo, secundum ea quae fides tenet, non possit dici corpus Christi incipere esse in sacramento per motum localem ipsius corporis Christi, cum proprium locum non derelinquat; relinquitur oportere dici quod incipiat esse in sacramento per conversionem substantiae panis in ipsum.
- Considerandum secundo, quod hoc non sic est intelligendum, ut Scotus arbitratur15 nos intelligere, quasi dicta conversio sit corpori Christi formalis ratio essendi in sacramento, cum, transeunte conversione, remaneat in sacramento corpus Christi: sed quia effective et fundamentaliter dicta conversio huiusmodi existentiam sive praesentialitatem causat, sicut generatio ignis ex lignis est causa aliquo modo quod ignis sit ubi prius erant ligna; facit enim dicta conversio primum ipsius terminum succedere substantiae panis sub ipsis dimensionibus panis remanentibus, et consequenter huiusmodi praesentiam corporis Christi ad tales dimensiones et ad eorum locum causat. Nec est verum quod inquit Scotus16, posse Deum huiusmodi relationem causare absque conversione, cum conversio sit causa eius tantum in fieri. Nam quando causa in fieri, quae est ipsa productio, est fundamentum vel ratio fundandi relationem, non potest fieri relatio absque tali productione, tanquam scilicet illius denominativa relative: sicut paternitas non potest absque generatione alicui advenire, ut per ipsam sit pater. Sic etiam, quia conversio est fundamentum praesentiae corporis Christi ad species et locum panis, non potest talis relatio illi advenire absque huiusmodi conversione: eo quod fundamentum sit de ratione relationis inquantum dat esse relativum.
IV. Sed contra praedicta arguitur ex Scoto17, IV Sent., d. x, q. 1, II, et III, probaturque quod non est necesse dicere per solam conversionem huiusmodi posse esse corpus Christi, sine sui mutatione locali, in altari.
Primo18. Non est maior repugnantia corpus Christi simul esse cum substantia panis quam cum quantitate eius: cum non magis repugnet substantia substantiae, quam substantia quantitati quoad talem simultatem. Sed, corpore Christi existente in caelo, potest Deus facere idem corpus simul cum quantitate panis. Ergo et cum substantia eius. Et per consequens sine conversione.
Secundo19. Ubicumque Deus potest facere substantiam naturalem non sub suo modo naturali, vel sub modo sibi opposito, potest eam facere sub suo modo naturali. Sed Deus potest facere, immo facit corpus Christi sacramentaliter, idest non sub suo modo naturali simul in diversis locis. Ergo potest idem facere in eisdem sub modo naturali, scilicet localiter et dimensive. Ergo non est necessaria huiusmodi conversio.
Tertio20. Per nullam mutationem per se habetur illud quod est posterius suo per se termino. Sed praesentia corporis Christi in sacramento est quid posterius simpliciter substantia corporis Christi, quae est terminus per se conversionis. Ergo non habetur per se per illam mutationem quae est conversio vel transubstantiatio.
Quarto21. Deus potest facere corpus Christi praesens cum pane, substantia panis manente: cum praesentia ista sit posterior substantia panis. Ergo sine aliqua mutatione circa substantiam panis, potest esse nova praesentia corporis ad panem. Ergo oportet dare aliam mutationem ad huiusmodi praesentiam, quae non sit substantialis. Ergo per transmutationem substantialem non habetur per se ista praesentia: terminus enim eiusdem rationis cuiusmodi est praesentia, non est proprie et per se terminus duarum mutationum distinctarum secundum genus.
Quinto22. Quod convertitur in aliquid praeexistens, magis acquirit conditiones eius quam e converso: ut patet in nutrimento. Ergo ex sola conversione panis in corpus Christi praeexistens, magis acquirit panis conversus praesentiam in caelo, quam corpus Christi praesentiam speciei panis in altari.
Sexto23. Deus posset convertere panem in corpus Christi ut habens esse in caelo. Sed tunc non haberetur corpus Christi sub specie panis ex ipsa conversione. Ergo nec nunc.
Septimo24. Si panis quantus converteretur in corpus Christi quantum idest, quantitas in quantitatem, et substantia in substantiam, corpus Christi quantum non haberet ubi circumscriptive, quod fuit ipsius panis. Ergo ex conversione substantiae in substantiam corpus Christi non habet ubi definitive quod erat substantiae panis. Ergo etc.
V. Pro solutione horum argumentorum, praemittendum est quod corpus Christi existens sacramentaliter in altari, duplicem praesentialitatem habet: unam scilicet ad dimensiones panis, sub quibus occultatur; aliam vero ad locum panis. Per primam praesentiam dicimus corpus Christi sub dimensionibus panis esse: per secundam dicimus ipsum esse in loco panis. Utramque autem harum praesentiarum convenit sibi per conversionem substantiae panis in ipsum. Sed prima immediate talem conversionem consequitur: ex eo enim quod substantia panis in corpus Christi convertitur, suis dimensionibus remanentibus, sequitur quod corpus Christi substantiae panis sub illis dimensionibus succedit, quod est corpus Christi praesens fieri dimensionibus huiusmodi. Secunda autem praesentia convenit sibi mediante prima: Nam quia praesens est dimensionibus, ideo praesens est loco huiusmodi dimensiones circumscribenti, qui erat locus panis. - Argumenta itaque Scoti contra utramque praesentiam adducuntur: sed facile est videre quod contra mentem Sancti Thomae non valent.
VI. Unde ad primum dicitur quod maior est falsa, corpore Christi non deserente caelum, et pane alibi existente. - Ad probationem, negatur assumptum, ad eundem sensum. Repugnat enim quod substantia manens in caelo incipiat esse simul cum substantia existente in terra, in neutra illarum mutatione facta: quia, ut est de mente Sancti Thomae IV Sent., d. xi, q. 1, a. 125; et Tertia, q. LXXV, a. 2, impossibile est aliquid esse ubi prius non fuit, nisi ipsum mutetur, vel aliquid in ipsum. Quod utique intelligitur de loco existente, non autem de loco noviter producto. Non repugnat autem tali substantiae ut simul sit cum quantitate substantiae quae in ipsam est conversa: quia relatio innasci potest ex mutatione unius extremi tantum, etiam altero extremo non mutato.
Attendendum tamen, cum dicimus unam substantiam, non mutatam a suo loco, non posse simul incipere esse cum substantia in alio loco existente quod hoc intelligitur supposito quod nulla etiam alia substantia sit in ipsam conversa. Quia si ponamus, ut ponimus, substantiam panis conversam in substantiam corporis Christi, non inconvenit corpus Christi, non mutatum a suo loco in quo nunc est ratione propriarum dimensionum, simul esse per divinum miraculum cum alia substantia ratione dimensionum panis in ipsum conversi. Sicut enim miraculose corpus Christi, secundum suum esse naturale, simul fuit cum alio corpore dum ad discipulos intravit ianuis clausis26; ita divino miraculo fieri posse puto ut corpus Christi sacramentale simul incipiat esse cum alia substantia, ipso non deserente proprium locum quem habet in caelo.
- Ad secundum dicitur primo, quod argumentum peccat in forma. Procedit enim ex quatuor terminis. Nam in maiori assumitur locus singillatim pro uno determinato. Et est vera propositio. Quocumque enim loco singillatim ostenso, est verum quod, si in illo potest Deus facere substantiam naturalem esse sub modo non naturali, potest facere eandem esse in eo modo suo naturali. — In minori vero sumitur locus pro pluribus locis coniunctim. In quo sensu etiam minor est vera. Nam de facto Deus facit corpus Christi modo sacramentali, qui non est modus naturalis, simul in pluribus locis esse.
Dicitur secundo quod, si argumentum ad debitam formam reducatur, formando sic minorem, In quotcumque locis simul Deus potest facere substantiam naturalem non sub suo modo naturali, potest eam facere sub suo modo naturali, ipsa maior est falsa. Primum enim nullam contradictionem implicat, et ideo divina virtute fieri potest. Secundum vero implicat contradictionem. Ostensum est enim in superioribus27, contra Scotum, implicare contradictionem quod unum corpus simul sit in pluribus locis localiter, et ratione propriarum dimensionum. Idcirco nullo miraculo potest fieri.
-
Ad tertium, negatur maior: si intelligatur de primo per se termino. Potest enim per mutationem per se haberi aliquid quod est posterius primo per se termino, quando et ipsum est terminus per se, sed secundario. Non enim, ut est de mente Sancti Thomae Verit., quaest. ix, a. 3, inconvenit unius mutationis esse duos terminos ordinem quendam inter se habentes: nam videmus dealbationem simul terminari ad albedinem, et ad similitudinem supposito albo. Si autem intelligatur de per se termino universaliter, sive scilicet primo sive secundario, minor est falsa. Nam neque praesentia corporis Christi ad species posterius omni termino per se, cum ipsa sit secundario per se terminus: neque substantia corporis Christi sola est terminus per se talis transubstantiationis.
-
Ad quartum, conceditur totum, excepta ultima consequentia. Concedimus enim quod absolute Deus potest facere corpus Christi simul cum pane, substantia panis manente; et quod potest incipere esse corpus Christi praesens pani absque conversione substantiae panis in ipsum. Sed negatur ulterior consequentia, scilicet, Ergo per transmutationem substantialem non habetur per se ista praesentia.
Ad probationem, negatur assumptum, absolute loquendo. Nam praesentia quam habet ignis ad locum suae generationis, et praesentia quam habet ad locum qui terminat motum localem ipsius, est eiusdem rationis: et tamen una acquiritur per generationem substantialem, alia vero per motum localem. In terminis enim extrinsecis non inconvenit idem diversas mutationes terminare. Non inconvenit etiam idem esse terminum intrinsecum et primum unius mutationis, alterius vero esse extrinsecum terminum et secundarium.
Si autem adderetur antecedenti, nullo illorum moto ad alterum localiter, nulloque alio in substantiam alterius converso, negatur assumptum. Et ad probationem, negatur ista consequentia, Ista praesentia est posterior substantia panis, Ergo potest esse sine aliqua novitate substantiae panis, aut corporis Christi. Habitudo enim locati ad locum est posterior ipsa re locata: et tamen non potest esse novitas talis habitudinis nisi aut ipsa re locata mutata, aut mutato loco circa ipsam.
Unde illa propositio, Ad novitatem posterioris non sequitur novitas prioris, non habet veritatem ubi posterius per naturalem concomitantiam resultat ex priori. Tunc enim novitas in posteriori non est nisi propter novitatem prioris: sicut non est nova risibilitas nisi propter hominis novitatem; et non est novitas in relatione reali nisi propter aliquam novitatem fundamenti aut termini.
- Ad quintum, negatur maior de conditione quae est locus, quando remanet aliquid conversi occupans priorem locum, et nihil eius additum ad id in quod convertitur remanet: sicut est in proposito, ubi remanet quantitas panis locum eius occupans; et nihil substantiae panis remanet additum corpori Christi, eo quod tota substantia panis, scilicet et materia et forma, in corpus Christi convertatur.
Quod autem adducitur de alimento, non iuvat: immo est oppositum eius quod assumitur. Forma enim aliti, dum informat materiam alimenti, aliqualiter accedit ad locum alimenti; praesertim quando per mutationem augetur alitum.
-
Ad sextum, negatur maior: si intelligatur quod Deus possit convertere substantiam panis in corpus Christi ut habet esse in caelo, idest, ut localiter in caelo continetur, nullo modo localiter moto pane et eius dimensionibus, quae, facta conversione, remanent ad locum corporis Christi. Nam cum oporteat in tali conversione corpus Christi succedere substantiae panis sub dimensionibus ipsius, si corpus Christi, sub dimensionibus panis existens, non haberet aliud ubi quam id quod habet in caelo, oporteret ut ipsae dimensiones tale ubi corporis Christi haberent: quod esse non posset nisi ad locum corporis Christi motae essent localiter; alioquin idem esset simul in pluribus locis circumscriptive. — Si autem intelligatur Deum posse illud facere, moto pane et dimensionibus eius ad locum corporis Christi: ipsa admissa, negatur minor. Immo ex ipsa conversione corpus Christi esset sub specie panis, quae ad eius locum suo motu pervenisset.
-
Ad septimum, negatur consequentia. Quia in tali casu, ut dixit Sanctus Thomas in dicto decimo28, nihil panis remaneret sub quo corpus Christi substantiae panis succederet, quod esset sibi ratio essendi in loco panis. Nunc autem remanent panis dimensiones, quae sunt corporis Christi ratio in loco panis existendi. Non enim propter aliud corpus Christi est in loco ubi erat panis, nisi quia, facta conversione, manent species panis occupantes locum sicut prius, quibus mediantibus substantia panis erat in loco illo.
Reliqua quae ad hanc materiam pertinent, vide apud Capreolum, Quarto, d. x, q. 1; et d. xi29.
VII. Circa tertium dictum30, cum inquit Sanctus Thomas, si maneret substantia panis, potius dicendum Christo fuisset, Hic est corpus meum, quam, Hoc est corpus meum, quia per ly hic demonstraretur substantia panis, quae videtur: advertendum quod, si maneret substantia panis, ista propositio non esset vera, Hoc est corpus meum, ut dicitur Tertia Parte31; et IV Sent.32: quia, ut hic dicitur, fieret demonstratio panis, cuius accidentia subsunt visui, et esset sensus: Substantia cuius sunt haec accidentia quae videntur, est corpus Christi. Nam cum demonstramus aliquid ad sensum, secundum communem modum loquendi demonstramus substantiam cui accidentia, quae sensui subiacent et demonstrant, inhaerent; et non indistincte contentum sub accidentibus, ut vult Scotus, in Quarto, d. xi, q. iii, a. 133. Falsum autem esset quod substantia panis esset corpus Christi. Sed vera esset ista propositio, Hic est corpus meum, accipiendo istum terminum hic ut est adverbium loci: nam verum esset dicere quod in hoc loco in quo est panis, est corpus Christi.
- Circa illud quod dicitur34, in consecratione huius sacramenti substantiam panis non annihilari: considerandum est primo, ex doctrina Sancti Thomae V Quolib., q. VI35; et in Tertia Parte36; et IV Sent.37, cum motus a termino ad quem accipiat denominationem, ad videndum an aliqua mutatio sit annihilatio necne, videndum est an eius terminus sit nihil omnino, vel potius aliquid modo aliquo: quia, si fuerit omnino nihil, erit annihilatio; si vero fuerit aliquo modo aliquid, non erit annihilatio.
Considerandum secundo, quod in denominatione mutationis, non oportet respicere ad quemcumque terminum, sed ad terminum principaliter intentum ab agente. Nam mutatio ad esse hominis dicitur hominis generatio, eo quod agens principaliter intendat hominis existentiam: licet sint multi alii termini praecedentes, et positivi et privativi. Sic etiam, ad videndum an aliqua mutatio debeat annihilatio nominari, respiciendum est non ad quemcumque terminum illius mutationis, sed ad terminum principaliter intentum ab agente talis mutationis. In mutatione ergo qua substantia panis convertitur in corpus Christi, duplex invenitur terminus: scilicet non esse panis, et corpus Christi. Sed esse sacramentale corporis Christi est terminus principaliter intentus a Deo, a quo principaliter haec conversio fit: non esse autem panis ad hunc terminum ordinatur. Ideo, cum esse sacramentale corporis Christi sit aliquid, non autem nihil, talis mutatio substantiae panis non potest dici annihilatio. Immo nec ex ipso non esse panis, ad quod dicta mutatio terminatur tanquam ad dispositionem termini principalis, potest dici annihilatio: quia tale non esse non est omnino nihil, sed est negatio esse panis in corpore Christi sacramentali, in quod conversus est panis. Non enim sufficit ad annihilationem alicuius quod nihil eius maneat in se vel in alio: sed requiritur quod nihil etiam maneat in quod sit conversum.
Non puto autem ad mentem Sancti Thomae esse id quod Capreolus tenet38, quod scilicet remaneat panis in corpore Christi in potentia obedientiali, ad hoc ut ex ipso redeat panis substantia: et quod propter hoc non dicatur panis annihilari. Nam hoc nullibi ait Sanctus Thomas, quod ipse viderim. Immo Tertia, q. LXXVII, a. 5, ait impossibile esse corpus et sanguinem Christi iterum in substantiam panis vel vini converti. — Quod si dicatur hoc intelligendum esse de potentia ordinaria, cum ponamus tandiu corpus et sanguinem Christi manere in sacramento, quandiu remanent species panis, non autem de potentia absoluta: hoc quidem non negaverim, licet fortassis a multis negaretur; sed hoc modo substantiam panis in potentia obedientiali corporis Christi esse, non tolleret quin possit dici panis annihilatus. Alioquin nihil posset dici annihilatum a Deo: quia, eadem ratione, diceretur quod remanet in potentia obedientiali alterius creaturae: sicut enim, de potentia absoluta, posset Deus convertere corpus Christi in panem, ita posset in rem annihilatam aliquam aliam substantiam convertere, ipsam rem iterum in esse reparando.
Ex his facile solvi possunt omnia argumenta Scoti et Durandi recitata a Capreolo in Quarto, d. XI39.
- Circa id quod dicitur40, substantiam panis non posse in tali conversione resolvi in materiam primam quia materia prima esset sine forma: advertendum quod hoc sequitur quia, si substantia panis non converteretur in corpus Christi, et remaneret materia prima, non acciperet aliam formam cum qua esset corpus Christi, quia eadem ratione non posset corpus Christi esse cum forma illa, ipso localiter non mutato, qua ratione non poterat cum substantia panis esse. Non informaretur etiam substantia corporis Christi, ut manifeste constat. Ideo omnino relinqueretur sine forma.
VIII. Circa quintum dictum dubitatur. Videtur enim Sanctus Thomas dicere contradictoria. Nam inquit primo, naturam facere non posse ut haec substantia fiat illa: deinde subiungit virtute naturalis agentis hoc totum in illud totum converti, utpote hunc aerem in hunc ignem generatum. Constat enim, ubi totum convertitur in totum, hanc substantiam in illam converti.
Respondetur quod totum dupliciter accipitur: scilicet ut idem est quod perfectum in specie; et ut idem est quod quaelibet pars. Cum ergo dicitur per naturam converti totum in totum, accipitur totum pro perfecto in specie: non autem pro qualibet parte. Patet hoc esse de mente Sancti Thomae, quia, seipsum exponens, inquit quod, supposita existentia subiecti, hoc totum convertitur in hoc totum per naturam secundum variationem speciei et forma. Ex hoc autem non sequitur hanc substantiam individuatam in aliam individuatam substantiam existentem converti: sed unam speciem converti in aliam secundum successionem diversarum formarum in materia. Unde nulla est contradictio.
IX. Circa sextum dictum, considerandum primo quod, cum pronomen demonstrativum, demonstrans aliquid ad sensum simul et ad intellectum, semper praesupponat aliquid subiectum sensui demonstrabile, non potest dici de aliquo, Hoc est illud, nisi per ly hoc demonstretur aut ipsum sensibile per se, aut aliquid sensibili coniunctum. Si autem nihil remaneret, facta conversione in corpus Christi, nihil sensibile esset per quod demonstrari posset corpus Christi: nam esse sacramentale sensu percipi non potest. Ideo bene dicitur quod necesse est aliquid panis remanere, ad hoc ut verum sit quod dicitur, Hoc est corpus meum.
-
Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. VIII, q. II, a. 1, quª 4, ad 1, quod, cum ea quae sunt in voce proportionentur iis quae sunt in intellectu; sicut in intellectu est aliqua conceptio quae est significativa tantum rei intellectae, quae inquam praesupponit entitatem rei, utpote ab ipso causata; aliqua vero non tantum est significativa, sed etiam factiva rei, ut conceptio practica, quae entitatem rei non praesupponit, sed causat: ita aliqua locutio est significativa tantum; aliqua vero est significativa et factiva rei significatae; sicut haec locutio, Hoc est corpus meum, quae ex divina institutione habet virtutem convertendi substantiam panis in substantiam corporis Christi. Ideo bene hic dicitur haec verba esse significativa et factiva praedictae conversionis.
-
Considerandum tertio quod, cum significatio totius orationis compleatur in prolatione ultimae particulae, ita quod significationes partium praecedentium comparatur ad significationem totius orationis sicut materia, non autem sicut partes significationem totius orationis integrantes; significatio autem ultimae particulae in ordine ad praecedentes habeat rationem formae, sicut praedicta verba quae sunt significativa et factiva conversionis ipsam in ultimo tantum instanti prolationis significant, et in illo duntaxat eam efficiunt: ideo in principio locutionis ly hoc non potest demonstrare corpus Christi, quia nondum substantia panis est in ipsum conversa. Non potest etiam determinate substantiam panis demonstrare: quia tunc impediretur significatio totius orationis, quae in ultimo instanti prolationis, in quo non est substantia panis, completur. Sed necesse est, ut inquit ibidem Sanctus Thomas, quod demonstret aliquid indistinctum et indeterminatum, quod sit commune, tanquam utrumque confuse et potentialiter continens, neutrum autem determinate in actu, scilicet hoc quod dico contentum sub iis speciebus, ut sensus sit, Contentum sub iis speciebus est corpus meum. — Et sicut dicimus illud pronomen non demonstrare aliquid significatum distinctum, scilicet panem aut corpus Christi, praesens tempore prolationis istius pronominis hoc, sed tantum aliquid vagum et indeterminatum, ita dicendum est de hoc verbo est, quod non determinate importat tempus praesens mensurans prolationem istius pronominis hoc, sed praesens mensurans ultimam prolationem totius orationis: quia pro illo instanti copulat praedicatum subiecto in talibus locutionibus factivis, sicut in illo instanti res per tales locutiones efficitur.
Contra autem hunc sensum argumenta Scoti in VIII dist. Quarti41, non valent. Immo ex hoc falso fundamento procedunt, quod secundum Sanctum Thomam significatio orationis constituatur ex significato partium: cuius tamen oppositum ipse ponit in IV Sent., loco praeallegato, et art. 342, ad 7.
X. Circa septimum dictum, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXXVII, a. 2, quod, cum ponatur quantitas prima inter omnia accidentia materialia, et immediate inhaerere substantiae materiali, et consequenter esse fundamentum omnium aliorum accidentium materialium, quo mediante insunt substantiae; et alia accidentia retineant esse quod habebant in substantia, cum divina virtute quantitas sine substantia subsistat: relinquitur quod in ipsa omnia alia fundentur accidentia, et in ipsa sola sint sicut in subiecto, quemadmodum erant in substantia mediante quantitate. Propterea ex ordine accidentium in comparatione ad substantiam, convenienter infert Sanctus Thomas solam quantitatem dimensivam panis post conversionem absque subiecto remanere; alia vero accidentia non esse sine subiecto, sed in quantitate fundari.
Considerandum secundo, quod non ideo dicuntur in quantitate fundari sicut in subiecto alia accidentia, quasi quantitas virtute suae naturae possit illis sustentamentum praebere; hoc enim soli rei ex natura subsistenti convenit, ut est de mente Sancti Thomae Virtut., q. 1, a. 3: sed quia hoc sibi virtute divina conceditur, sicut sibi datur ut sine subiecto subsistat. Unde, cum quantitas inhaeret substantiae, non praebet sustentamentum aliis accidentibus: nisi forte in quantum est sustentata a substantia dicatur aliis sustentamentum praebere.
XI. Circa octavum dictum, considerandum est quod praedicta conversio dicitur esse quaedam substantialis successio, quia est successio unius substantiae post aliam sub eisdem accidentibus, licet alio et alio modo tales substantiae ad illa accidentia se habeant. Nam per conversionem substantiae panis in corpus Christi, fit corpus Christi praesens accidentibus panis sicut illis substantia panis praesens erat: sed verum est quod illa accidentia inhaerebant substantiae panis, non autem inhaerent corpori Christi. Unde talis praesentia corporis Christi non habet aliquid omnino simile in rebus naturalibus: licet aliquo modo assimilari possit praesentiae locati ad locum, et vestiti ad vestimentum, ut superius 43 dicebatur. Ideo ad Aureolum; quaerentem 44, In quo succedunt sibi istae substantiae? dicitur quod succedunt sibi invicem in accidentibus panis et in loco ipsius. Ex quo patet quod conversio ista non dicitur successio quaecumque substantialis, sed successio substantiarum sub eisdem accidentibus, quarum una in aliam transit.
XII. Circa decimum dictum, cum dicitur in prima ratione corpus Christi locum panis quodammodo sortiri, addit Sanctus Thomas quodammodo, quia corpus Christi non est in loco panis, facta conversione, ratione propriarum dimensionum, nec est subiectum ipsius ubi: sed quia praesens est dimensionibus panis, quae sunt in loco ipsius, et sunt subiectum ipsius ubi, dicitur et ipsum in illo loco esse. Et sic non ratione sui, sed ratione alterius est in loco panis. Ideo subiunxit, mediantibus tamen dimensionibus panis.