Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Circa secundam difficultatem, quae sumitur ex parte loci, dicit primo Sanctus Thomas, respondendo ad primam obiectionem, quod, cum dictum sit locum in quo agitur hoc sacramentum attribui corpori Christi ratione dimensionum panis remanentium; ea quae Christi sunt necesse est esse in loco praedicto secundum quod exigit ratio conversionis praedictae.

Dicit secundo, quod in hoc sacramento aliquid est ex vi conversionis, illud scilicet ad quod directe conversio terminatur, sicut sub speciebus panis est corpus, ut per verba consecrationis patet, cum dicitur, Hoc est etc., sub specie autem vini est sanguis Christi, ut patet cum dicitur, Hic est calix etc., aliquid autem ex naturali concomitantia, omnia scilicet alia, ad quae conversio non terminatur, sed tamen ei in quod terminatur sunt realiter coniuncta, sicut divinitas, et eius anima.

Dicit tertio, quod, si in triduo mortis Christi hoc sacramentum celebratum fuisset, non fuisset sub specie panis anima Christi: quia non erat realiter corpori eius unita. Similiter nec sub specie panis fuisset sanguis, nec sub specie vini corpus: propter separationem utriusque in morte. Nunc autem, quia corpus Christi in sua natura non est sine sanguine, sub utraque specie continetur corpus et sanguis: sed sub specie panis continetur corpus ex vi conversionis, sanguis autem ex naturali concomitantia; sub specie autem vini e converso.

II. Advertendum primo, quod per haec dicta vult Sanctus Thomas ad primam obiectionem negare istam consequentiam, Seorsum est panis et vinum in hoc sacramento ex vi conversionis. Ergo, si caro Christi est sub specie panis et sanguis sub specie vini, Christus non remanet integer, quia supponit quod caro sit sub specie panis sine sanguine, et sanguis sub specie vini sine carne, cuius oppositum dictum est. Si autem intelligatur antecedens ad hunc sensum, quod nullo modo sunt simul sanguis et corpus in hoc sacramento: constat ex dictis quod est falsum.

Advertendum secundo, quod ex vi conversionis illud esse in sacramento dicitur in quod substantia sub illis accidentibus praeexistens convertitur: et hoc dicit Sanctus Thomas esse in quod directe conversio terminatur. Ad hoc autem cognoscendum, respiciendum est ad verba consecrationis: cum enim efficiant quod significant, illud dicendum est esse in sacramento ex vi conversionis, quod per ipsa verba significatur, et nihil aliud. Unde, cum per verba consecrationis panis significetur tantum ibi esse corpus Christi, per verba autem consecrationis vini significetur tantum ibi esse Christi sanguinem, dicendum est sub specie panis esse tantum corpus Christi ex vi conversionis, sub specie vero vini esse tantum sanguinem. Propter hoc, volens ostendere Sanctus Thomas ita esse, ait, ut per verba consecrationis patet.

Considerandum tertio, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXXVI, a. 1, quod, cum anima virtualiter contineat formam corporeitatis, de anima Christi dupliciter loqui possumus. Uno modo, inquantum dat esse corporeum. Et sic necesse est dicere in sacramento ipsam esse virtute conversionis: quia, cum corpus Christi non habeat esse corporeum nisi per animam, eo quod in uno composito sit tantum una forma substantialis; si virtute conversionis est in sacramento corpus Christi, necesse est etiam ex vi huiusmodi esse ibi animam Christi secundum quod continet formam corporeitatis, et dat esse corporeum. — Alio modo, inquantum anima est: idest, inquantum dat esse animatum. Et sic intelligitur quod dicitur hic, ipsam non esse in sacramento ex vi conversionis, sed tantum ex naturali concomitantia. Corpus enim non includit in sua ratione animam inquantum anima est: sed bene corpori Christi anima eius, etiam inquantum dat esse animatum, est realiter coniuncta. Ideo, etiam inquantum anima, est in sacramento per concomitantiam.

Advertendum autem, quod per animam ut dat esse corporeum, non intelligimus aliquod ens rationis, ut videtur nobis imponere Scotus, Quarto, d. XI, q. III, secundi art.: sed ipsam animae substantiam ut virtute continentem formam corporeitatis et dantem esse corporeum, quae a seipsa ut dat esse animatum, sola ratione distinguitur.

III. Sed circa praedicta occurrit dubium motum a Scoto. Si hostia consecrata in cena a Christo fuisset in pyxide conservata, in triduo permansisset ibi eadem res primo contenta. Sed tunc non erat corpus constitutum ex materia et anima intellectiva. Ergo neque in cena Domini fuit facta conversio in compositum ex materia et anima intellectiva, ergo ex vi conversionis nullo modo erat ibi anima, ergo nec nunc.

Ad hoc dicitur primo. Ex eo quod inquit Sanctus Thomas, quoniam in triduo mortis non fuisset anima Christi sub specie panis per consecrationem, quia non erat realiter corpori Christi unita, haberi posse quod secundum conditionem corporis Christi extra sacramentum, est etiam conditio ipsius in sacramento: ita videlicet quod, si extra sacramentum includit animam, ipsam etiam in sacramento includit; si autem animam non includit, neque etiam includit ipsam in sacramento. Unde dicendum est quod in illa hostia consecrata in cena, in triduo mortis non fuisset corpus Christi constitutum in actu per animam, sicut erat in die cenae, sed constitutum per aliam formam, puta cadaveris, sicut et extra hostiam erat.

Dicitur secundo, quod in triduo permansisset eadem res primo contenta aliquo modo, non autem omnibus modis: sicut et ipsum corpus Christi aliquo modo extra hostiam erat idem quod prius, aliquo vero modo non, secundum mentem Sancti Thomae Tertia, q. L, a. 5; et Quolib. III, q. II. Nam non erat idem quantum ad formam: sed quantum ad materiam; et quantum ad suppositum, quod erat divinum; et quantum ad esse existentiae, iuxta praedicta in superioribus, ubi ostensum est in Christo esse tantum unum esse actualis existentiae, scilicet esse divinum.

IV. Sed tunc resultat aliud dubium. Si materia corporis Christi in triduo non fuisset informata anima, sicut informabatur in cena quando hostia fuit consecrata, sed alia forma, cum non possit esse sine forma: quaeritur quomodo illa alia forma fuisset in hostia? Neque enim ibi fuisset ex vi conversionis: quia quando consecrata est hostia, per animam actuabatur materia corporis, non autem per illam formam. Neque etiam per naturalem concomitantiam: quia tunc non erat realiter unita corpori Christi; immo non erat omnino. Ergo nullo modo potuisset esse in hostia in triduo.

Dicerem ego quod non fuisset ibi ex vi conversionis, quia ex vi conversionis non est in sacramento nisi id in quod convertitur substantia panis in ultimo instanti verborum consecrationis, constat autem quod tunc illa forma non actuabatur materia corporis Christi, cum non esset: sed fuisset ibi per naturalem concomitantiam. Dicitur enim aliquid esse hoc modo in sacramento dupliciter: aut scilicet quia, quando proferuntur verba consecrationis, est realiter coniunctum ei in quod fit conversio; aut quia illi realiter coniungitur etiam post huiusmodi verba. Nam si corpori Christi, facta consecratione alicuius hostiae, aliquid absolutum realiter coniungeretur extra hostiam, etiam illi coniungeretur in hostia: quia sicut non esset sine illo extra hostiam, ita nec in hostia. Et hoc modo fuisset illa forma in sacramento in triduo mortis: nam licet non esset in die cenae realiter unita materiae corporis Christi, fuisset tamen unita illi realiter in illo triduo.

V. Ad secundam obiectionem dicit quod dimensiones corporis Christi sunt in sacramento ex naturali concomitantia, non autem ex vi conversionis: cum dimensiones panis remaneant. Et ideo corpus Christi non comparatur ad hunc locum mediantibus dimensionibus propriis, ut eis oporteat adaequari locum: sed mediantibus dimensionibus panis remanentibus, quibus adaequatur.

Advertendum primo, per hoc quod hic dicitur, velle Sanctum Thomam ad illam propositionem, Impossibile est maius corpus in loco minoris includi, respondere. Est enim vera quando corpus maius est in loco ratione propriarum dimensionum: non autem quando est in loco ratione alienarum dimensionum, quae adaequantur loco, ut est in proposito.

Advertendum secundo, quod, licet corpus de genere substantiae videatur includere quantitatem aliquo modo, vi conversionis in substantiam corporis Christi converti, ipsa non conversa in eius quantitatem. Signum autem quod dimensiones corporis Christi non sint ex vi conversionis in sacramento, assignat Sanctus Thomas quia dimensiones panis remanent. Oportet enim id quod convertitur, proportionari ei in quod convertitur: ut scilicet, si sola substantia panis convertitur, remanent vero eius dimensiones; etiam sola substantia corporis Christi sit in quam convertitur, dimensiones vero eius sint extra terminum per se conversionis. Quia, cum corpus Christi succedat dimensionibus panis, sicut ipsa substantia panis substabat illis dimensionibus immediate, ita conveniens est ut ipsa substantia corporis Christi immediate, et absque alia dimensione, ex vi conversionis illis dimensionibus substet. Si autem simul converterentur et substantia panis et eius dimensiones, oporteret fieri conversionem in substantiam et in dimensiones corporis Christi: ita videlicet quod substantia in substantiam, et dimensio in dimensionem converteretur.

VI. Ad tertiam obiectionem dicit quod corpus Christi per suas proprias dimensiones in uno tantum loco existit: sed mediantibus dimensionibus panis in tot locis est, non quidem divisum per partes, sed integrum, in quot conversio fuerit celebrata.

Advertendum primo, quod vult Sanctus Thomas ad illam propositionem, Impossibile est unum corpus esse in pluribus locis, dicere quod vera est ratione propriarum dimensionum: falsa est autem ratione dimensionum alienarum.

Advertendum secundo, ex dictis sequi quod corpus Christi, secundum esse quod habet in sacramento, non solum non est in loco circumscriptive secundum se, sed nec definitive, ut etiam tenet Sanctus Thomas Tertia, q. LXXVI, a. 5 ; et IV Sent., d. x, q. 1, a. 3 : Quia quod est definitive alicubi, ita est ibi quod non alibi. Hic autem dictum est quod corpus Christi, ratione dimensionum panis in ipsum conversi, est simul in tot locis in quot ipsa conversio celebrata est.

Advertendum tertio, ex doctrina Sancti Thomae , quod duplex est quantitatis effectus. Unus est omnino intrinsecus subiecto quanto: scilicet esse quantum, et divisibilitas in partes, atque ordo partium in toto. Alius est aliquo modo extrinsecus, inquantum scilicet convenit subiecto in ordine ad extrinsecum: scilicet dividi alteri quantitati, et partes eius partibus loci correspondere. Primum convenit quantitati necessario et per se: secundum vero sibi non convenit nisi quando habet primo et per se ordinem ad locum et ad extrinsecas dimensiones. In sacramento ergo Altaris quantitas corporis Christi, sub dimensionibus panis existens, habet primum effectum, quia ipsum corpus Christi est in seipso divisibile, et habet ordinem partium in toto: non autem secundum effectum habet, quia partes corporis Christi non correspondent partibus dimensionis panis neque partibus loci, sed totum est sub qualibet parte. Ex quo sequitur quod potest dici corpus Christi esse sub dimensionibus panis et divisibiliter et indivisibiliter: divisibiliter quidem, quia in seipso divisibilitatem partium habet; indivisibiliter autem, quia partes eius non correspondent partibus illarum dimensionum, sed totum cuilibet parti, sicut anima est tota in qualibet parte. — Et ex hoc solvuntur omnia argumenta Scoti, Quarto, d. x, q. 1, et Aureoli, apud Capreolum, Quarto, d. x, q. 11 .

Advertendum quarto, quod, sicut substantia quae est in loco ratione propriarum dimensionum habet modum ipsarum, ita dimensio quae est in loco ratione substantiae habet ipsius substantiae modum. Modus autem dimensionis existentis in loco primo et per se est ut sit in ipso commensurative et divisibiliter: ut scilicet ipsa commensuretur quantitati loci, et ut partes ipsius partibus loci correspondeant. Modus autem substantiae est ut indivisibiliter sit in loco: quia, cum substantia secundum se sit indivisibilis, et divisio non conveniat sibi nisi ratione quantitatis, ubi substantia non comparatur ad alteram ratione quantitatis sed per seipsam, ad ipsum non comparatur divisibiliter, sed indivisibiliter. Quia ergo quantitas corporis Christi non est in sacramento ex vi conversionis, sed tantum concomitanter, inquantum substantiae inhaeret; et idcirco ipsa substantia corporis Christi non comparatur ad dimensiones panis aut ad locum eius mediantibus propriis dimensionibus, sed e converso ipsae dimensiones sunt ibi praesentes ratione substantiae, et consequenter indivisibiliter: ideo corpus Christi est ibi indivisibiliter, et potest, quamvis in seipso sit maius dimensionibus panis, sub illis contineri; quia non oportet quod ad aliquam quantitatem indivisibiliter comparatur, illi commensurari, ut scilicet sit illa maior aut minor, aut sit illi aequalis; potest enim pila magna parvam pilam contingere, eo quod ipsam in indivisibili dumtaxat tangit. — Unde, dum ponitur quantitas esse hic modo indivisibili, non ponitur in quantitate aliquid illi incompossibile, ut putat Durandus . Propterea dixit Sanctus Thomas corpus Christi in pluribus locis esse sacramentaliter non divisum in partes, sed integrum in unoquoque, quia non est in illis ratione propriarum dimensionum, sed ratione dimensionum panis.

Advertendum ultimo, quod, licet corpus Christi non dicatur commensurari loco panis per se ratione propriarum dimensionum, potest tamen dici illi commensurari per aliud, id est ratione propriarum dimensionum panis. Hoc enim non significat ipsam substantiam corporis Christi immediate commensurari loco, sed dimensionem ipsam sub qua sacramentaliter continetur: sicut anima potest dici circumscribi loco ratione quantitatis corporis cuius est forma, quia quantitas ipsa circumscriptive est in loco, non quod ipsa secundum se loco circumscribatur immediate. Propterea dixit Sanctus Thomas quod mediantibus dimensionibus panis, quibus locus adaequatur, comparatur ad locum: quasi dicat quod ratione illarum dimensionum adaequatur loco panis, et est illi aequale, non autem est maius ipso.

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work