Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Postquam determinavit Sanctus Thomas de iis quae ad divinam pertinent Trinitatem, incipit de divini Verbi incarnatione, et de iis quae ad ipsam sequuntur, determinare1. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de Verbi incarnatione; secundo, de effectibus Christi incarnati in nobis, cap. LVI. — Circa primum duo facit: primo, ostendit Deum esse incarnatum; secundo, convenientiam Incarnationis ostendit, cap. L. — Circa primum duo facit: primo, ostendit Deum esse incarnatum; secundo, movet quaedam dubia contra ipsam Incarnationem, cap. XL.
Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum auctoritate Sacrae Scripturae; secundo, errores circa hanc Incarnationem excludit, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, praemittit, ad ordinem doctrinae insinuandum, quod, quia Dei Filio Domino Iesu Christo dictum est superius quaedam secundum divinam naturam, quaedam secundum humanam convenire, quam ex tempore assumendo voluit incarnari: de ipso Incarnationis mysterio dicendum restat.
Praemittit secundo, quod Incarnatio inter divina opera maxime rationem excedit. Et quia hoc mirabilissimum est inter omnia, sequitur quod ad huius maxime mirabilis fidem omnia alia mirabilia2 ordinantur: cum id quod est in unoquoque genere maximum, causa aliorum esse videatur.
II. Attendendum primo, quod Incarnatio ponitur a Sancto Thoma miraculum omnium miraculorum, III Sent., d. III, q. II, a. 2; IV Sent., d. XI3; et de Pot., q. VI, a. 2, ad 9: eo quod et sit de primo ordine miraculorum, de iis scilicet quae solus Deus facere potest; et in illo ordine supremum gradum teneat, eo quod hoc sit maxime remotum a facultate naturae, iuxta ea quae superius determinata sunt in Tertio libro, ubi de miraculis agebatur4. Et ideo hic dicitur quod maxime rationem excedit, et quod est mirabilissimum opus. Quanto enim aliquid magis est supra facultatem naturae, et ab ea magis recedit, tanto ipsum magis miramur, et minus capere nostra ratione possumus, eo quod nostra ratio a sensilibus et naturalibus cognitionem accipiat.
Attendendum secundo, ex Qq de Pot., ubi supra, quod alia opera miraculosa inducunt ad hoc ut hoc ipsum Incarnationis miraculum credatur: non enim inconveniens est unum miraculum ad alterius fidem inducere. Idcirco hic dicitur quod ad fidem huius miraculi omnia alia mirabilia ordinantur.
III. Istis suppositis, probat intentum. Primo, ex auctoritate Ioan. 1, ubi dicitur, Et Verbum caro etc.
Secundo, ex auctoritate Apostoli, Philipp. II, ubi ait, Cum in forma Dei etc.
Tertio, ex verbis ipsius Domini Iesu Christi, aliquando humilia de se loquentis, quae ei secundum humanitatem assumptam conveniunt; aliquando vero sublimia et divina, quae certum est ei secundum divinam naturam convenire.
Quarto, ex ipsius Domini factis: quorum quaedam ad humanitatem pertinent, ut quod timuit etc.; quaedam vero ad divinitatem, ut quod propria potestate infirmos sanabat, etc.
Advertendum ,quod posuit Sanctus Thomas miracula Christi ostendere eius divinitatem, eo quod ipsa propria potestate faciebat. Quia operari miracula virtute divina participata etiam hominibus potest convenire: sed operari miracula propria potestate solius Dei est. De ratione enim miraculi est quod ea solus Deus facere possit, scilicet propria virtute: aut quantum ad substantiam facti, aut quantum ad modum faciendi.