Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Ostenso quod Spiritus Sanctus sit, ostendendum restat quid sit1. Circa hoc autem tria2 facit Sanctus Thomas: primo, ipsum esse verum Deum ostendit; secundo, quod procedat a Filio, cap. xxiv.
Circa primum tria facit: primo, adducit rationes ex quibus aliqui existimaverunt Spiritum Sanctum creaturam esse; secundo, determinat veritatem, cap. seq.; tertio, obiectionibus respondet, cap. xxiii.
Quantum ad primum, ait quosdam opinatos fuisse Spiritum Sanctum esse creaturam aliis excellentiorem, idque voluisse Sacrae Scripturae testimoniis confirmare.
Primo, quia Amos iv dicitur, secundum litteram Septuaginta, Ecce, formans montes et creans spiritum etc. Et Zach. xii: Dicit Dominus, extendens caelum etc.
Secundo, quia Ioan. xvi videtur poni tanquam creatura quae famuletur Deo, cum dicitur: Non loquetur a semetipso etc.
Tertio, quia a Patre et Filio mittitur: ut ostenditur cum dicitur, Ioan. xiv, Paraclitus Spiritus Sanctus etc.; et xv, Cum venerit etc.
Quarto, quia Scriptura, Filium Patri associans in iis quae divinitatis esse videntur, de Spiritu Sancto mentionem non facit: ut Matth. xi, Nemo novit etc.; et Ioan. xvii, Haec est vita etc.; et ad Rom. I, Gratia vobis etc.; et I Cor. viii, Nobis unus Deus etc.
Quinto, Scriptura motum attribuit Spiritui Sancto, Gen. i, Spiritus Domini etc.; et Ioel ii, Effundam etc. Ergo etc.
Sexto. Spiritus Sanctus potest augeri, minui et mutari. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia dicit Dominus, Num. xi, ad Moysen, Congrega mihi etc.; et IV Reg., Eliseus ab Elia petiit, Obsecro etc.
Septimo. Cadit tristitia in Spiritum Sanctum. Ad Ephes. iv, Nolite contristare; et Isaiae lxiii, Ipsi ad iracundiam etc. Ergo etc.
Octavo. Spiritui Sancto convenit orare: Rom. viii, Ipse Spiritus etc. Ergo etc.
Nono. Pater et Filius donant Spiritum Sanctum. Luc. xi, Pater vester etc. Et Act. v dicitur quod Deus Spiritum Sanctum dedit etc. Ergo etc.
Decimo. Si est Deus, habet divinam naturam. Et cum a Patre procedat, necesse est quod ab eo divinam naturam accipiat. Et sic sequitur quod sit genitus, et per consequens filius. Quod fidei repugnat.
Undecimo. Sequitur divinam naturam duobus modis communicari: scilicet modo quo procedit Filius, et modo quo procedit Spiritus Sanctus. Sed uni naturae hoc competere non videtur, ut duobus modis communicetur. Ergo etc.
Addit postremo Sanctus Thomas hanc fuisse Arii positionem, ponentis tam Filium quam Spiritum Sanctum minorem Patre, Filium tamen maiorem Spiritu Sancto. - Hunc etiam Macedonius quoad Spiritum Sanctum est secutus: unde et quidam Macedonianos Semiarianos vocant.