Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Secundus error circa animam Christi1 est Apollinaris: qui, cum prius secutus fuisset Arium, convictus tamen praedictis testimoniis postea confessus est in Christo animam sensitivam fuisse, sine intellectu et mente; dixitque illi animae Verbum Dei fuisse loco intellectus et mentis.
I. Sed quod hoc non sufficiat ad praedicta inconvenientia vitanda, arguitur. Primo. Si in Christo fuit anima sensitiva sine ratione, non fuit eiusdem speciei cum anima nostra, quae est rationem habens: cum secundum Philosophum, VIII Metaphys., in definitionibus et speciebus quaelibet differentia essentialis addita vel subtracta variet speciem. Igitur nec ipse Christus fuit eiusdem speciei nobiscum. — Probatur consequentia. Quia homo ex hoc speciem sortitur humanam quod mentem et rationem habet.
Secundo. Sequitur quod anima Christi contineatur sub aliqua specierum animae sensitivae ratione carentis, scilicet sub specie animae leonis aut equi2 aut alicuius alterius belluae. Quia anima sensitiva ratione carens est quasi unum genus sub se plures species continens: nihil autem est in genere quod non sit in aliqua eius specie. Hoc autem est omnino absurdum. Ergo etc.
Tertio. Sequeretur quod Christus non habuisset membra sicut sunt membra humana. — Probatur consequentia. Quia, cum corpus comparetur ad animam sicut materia ad formam, et sicut instrumentum ad principale agens; materiam autem oporteat esse proportionatam formae, et instrumentum principali agenti: oportet secundum diversitatem animarum et diversitatem corporum esse.
Advertendum quod anima et dat esse corpori, et ipso utitur ad extrinsecas operationes. Inquantum dat illi esse, comparatur ad ipsum sicut forma ad materiam: formae enim est dare esse materiae. Inquantum autem ipsum movet, non quidem ut motum tantum, sed ut motum movens aliquid aliud extrinsecum, comparatur ad ipsum ut principale movens ad instrumentum: est enim de ratione instrumenti ut sit movens motum. Utroque autem modo oportet corpus esse proportionatum animae: nam determinata forma non recipitur in quacumque materia, sed in determinata et sibi proportionata; neque agens omne principale utitur indifferenter quocumque instrumento, sed determinatum agens utitur certis et determinatis instrumentis. Ideo optime probat Sanctus Thomas secundum diversitatem animarum esse corporum diversitatem, ex hoc quod corpus ad animam comparatur et sicut materia ad formam, et sicut instrumentum ad principale agens.
Quarto. In Christo admiratio fuit, ut patet Matth. VIII. Ergo et aliquid praeter divinitatem et animam sensitivam: scilicet mens humana. — Probatur consequentia. Quia nec Verbo Dei, cum sit Deus, admiratio competere potest, quae est ex ignorantia causae: nec animae sensitivae, cum ad eam non pertineat sollicitari de cognitione causarum.
II. Ex praedictis infert Sanctus Thomas duo corollaria. Primum est quod, cum dicitur, Verbum caro factum est, non intelligitur sic quasi Verbum sit in carnem conversum; aut solam carnem, vel solam animam sensitivam sine mente assumpserit: sed accipitur caro pro toto homine, ad exprimendum humanae naturae infirmitatem, quam Verbum assumpsit. Nam et anima in Scripturis ponitur quandoque pro toto homine: sicut cum dicitur, Exod. I, Erant omnes animae etc. Caro etiam quandoque pro toto homine ponitur: ut cum dicitur Isaiae XL, Videbit omnis caro etc.
Secundum corollarium est quod falsum est Origeni dogma dicentis animam Christi ab initio, ante creaturas corporales, creatam fuisse et a Verbo assumptam, et demum carne fuisse indutam. Patet enim ex dictis Christum humanam carnem et humanam animam habuisse. Modo, superius est ostensum humanas animas propriis corporibus non praeexistere.