Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Tertius error, irrationabilior aliis, fuit Apollinaris, dicentis aliquid Verbi Dei in carnem fuisse conversum, in hoc cum praedictis concordans, quod Christi corpus de Virgine assumptum non fuit. Occasionem autem huius sumpsit ex eo quod dicitur, Verbum caro factum est: quod interpretabatur, idest, Verbum in carnem est conversum: sicut, cum dicitur, Ut gustavit architriclinus aquam vinum factam, intelligitur, idest aquam conversam in vinum.
I. Sed contra hunc errorem arguitur primo. Omne quod in aliud convertitur, mutatur in illud. Deus est omnino immutabilis. Ergo etc.
Secundo. Verbum Dei, cum sit Deus, est simplex. Ergo, si aliquid Verbi conversum est in carnem, oportet totum Verbum conversum esse. Ergo post incarnationem Verbum Dei penitus non est: quia quod convertitur in aliud, desinit esse quod prius fuit. Hoc autem est impossibile: tum quia Verbum Dei est aeternum; tum quia Christus dicitur Verbum post incarnationem, ut patet Apoc. XIX. Ergo etc.
Tertio. Verbum Dei, cum sit Deus, non convenit neque in genere neque in materia cum quocumque alio: cum Deus neque sit in genere, neque materiam habeat. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia eorum quae non communicant in materia neque in genere uno, impossibile est fieri conversionem in invicem: ut patet de linea et albedine, de corpore elementari et caelesti, et incorporea substantia.
Quarto. Sequitur quod in Christo non fuerit vera caro, nec aliud huiusmodi: et sic non erit verus homo. — Probatur sequela. Quia de ratione carnis, ossium, et huiusmodi, est quod sint ex determinata materia.
II. Ad auctoritatem vero adductam dicitur quod Verbum dicitur factum caro, quia carnem assumpsit, ut cum hominibus conversaretur et eis visibilis appareret. Unde subditur, Et habitavit etc.; et in Baruch dicitur quod in terris etc.
Advertendum, ex doctrina sancti Thomae super Ioannem1, quod Evangelista ideo dixit, Verbum caro factum est, non autem, Verbum carnem assumpsit, ut ostenderet unionem Verbi ad carnem esse talem quod Deum vere faceret hominem et hominem Deum, sive quod Deus esset homo: ad hoc enim fit aliquid ut sit, sicut quod factum est album, album est. Ita, quod factum est homo, homo est.