Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Postquam determinavit Sanctus Thomas de Filii Dei incarnatione pro humano genere redimendo, ulterius de effectibus Christi incarnati in nobis determinat1. Duo autem sunt huiusmodi effectus: scilicet liberatio a culpa, quam per sacramenta consequimur; et liberatio a morte, quam per eius resurrectionem in fine saeculi consequemur. Ideo primo, de sacramentis determinat; secundo, de corporum nostrorum resurrectione, cap. LXXIX.
Circa primum duo facit: primo, determinat de sacramentis in generali; secundo in speciali, cap. LIX.
Circa primum tria facit: primo, necessitatem sacramentorum ostendit; secundo, distinctionem sacramentorum Novae Legis a sacramentis Veteris Legis manifestat, cap. seq.; tertio, numerum sacramentorum Novae Legis explicat, capite LVIII.
I. Quantum ad primum, duas ponit conclusiones. Prima est: Necesse fuit hominibus aliqua sacramenta tradi.
Probatur. Necessarium fuit hominibus exhiberi quaedam remedia, per quae eis beneficium mortis Christi quodammodo coniungeretur. Ergo necessaria fuerunt sacramenta. — Probatur consequentia. Quia huiusmodi remedia dicuntur esse Ecclesiae sacramenta. — Antecedens vero probatur, quia mors Christi, iuxta superius2 dicta, est quasi universalis causa salutis humanae; universalem autem causam ad unumquemque effectum applicari oportet.
Circa ipsam conclusionem, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae IV Sent., d. 1, q. 1, a. 2, quᵃ 1, quod sacramenta non dicuntur necessaria necessitate absoluta, sicut Deum esse: cum sint ex sola divina bonitate instituta. Neque necessitate finis prout illud dicitur necessarium sine quo finis haberi non potest: quia Deus virtutem suam sacramentis non alligavit. Sed necessitate finis quae dicit congruentiam quandam et utilitatem, quo modo equus dicitur necessarius ad iter. Sic enim intelligimus sacramenta esse necessaria, quia per ea magis congrue fit hominis reparatio, licet et aliter fieri potuerit.
Circa probationem autem conclusionis, advertendum quod sacramenta dicuntur quaedam remedia, quia effective, instrumentaliter tamen, sanant hominem a peccato, veluti quaedam medicinae. Unde Hugo de Sancto Victore ait3 quod sunt instituta tanquam medicinae peccati.
II. Secunda conclusio est: Huiusmodi remedia oportuit cum aliquibus visibilibus signis tradi.
Probatur primo. Conditio hominis est quod ad spiritualia et intelligibilia capienda naturaliter per sensibilia deducitur. Ergo oportuit spiritualia remedia hominibus sub signis sensibilibus tradi. — Probatur consequentia. Quia Deus, sicut ceteris rebus, ita et homini secundum eius conditionem providet.
Secundo. Prima et universalis causa salutis humanae est Verbum incarnatum. Ergo congruum fuit remedia quibus huiusmodi causae virtus ad homines pertingit, eius similitudinem habere: ut scilicet in eis virtus divina invisibiliter operaretur sub visibilibus signis. — Probatur consequentia. Quia instrumenta oportet esse primae causae proportionata.
Tertio. Homo in peccatum lapsus erat rebus visibilibus indebite inhaerendo. Ergo, ne crederetur visibilia esse ex sui natura mala, sed apparerent bona ex sui natura, noxiaque hominibus fieri secundum quod eis inordinate utuntur, salutifera vero secundum quod eis utuntur ordinate: congruum fuit ut per visibilia signa hominibus remedia salutis adhiberentur.
-
Ad evidentiam huius conclusionis, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LX, a. 1; et IV Sent., d. 14, quod sacramentum, secundum suam propriam acceptionem in qua a Catholicis doctoribus accipitur, ponitur in genere signi. Est enim sacramentum sacrae rei signum, non quomodocumque, sed inquantum illa res sacra, puta gratia, est sanctificans homines. Neque etiam omne signum rei sacrae habet proprie rationem sacramenti, sed tantum signum sensibile, sive res sensibilis significans spiritualia bona, sive res sacras quibus sanctificamur. Et ideo dicit Sanctus Thomas quod oportuit remedia spiritualia, idest ipsa sacramenta quibus ad nos virtus mortis Christi pervenit - quae dicuntur spiritualia, quia et quaedam spirituali virtute operantur; et sunt remedia spiritus et animae; et spiritualem salutem operantur - cum aliquibus visibilibus signis tradi, visibilis nomine omnem rem sensibilem intelligens.
-
Ad evidentiam primae rationis, considerandum est quod conditio hominis, inquantum est rationalis, est quod sibi sua sanctificatio innotescat. Et quia naturaliter habet cognitionem a sensibus ortam, ideo sibi convenit ut sibi sua sanctificatio per sensibilia manifestetur. Cum igitur sacramenta sint quaedam signa et etiam causae sanctificationis, convenienter in sensibilibus rebus sunt huiusmodi sacramenta instituta. Et in hoc prima ratio consistit.
Circa secundam rationem, considerandum est quod Verbum incarnatum duo dicit: scilicet ipsam divinam personam, divinamque virtutem, quae invisibilis est; et humanam carnem, secundum quam divinum Verbum est aliquo modo visibile. Ideo remedia et sacramenta, quibus tanquam instrumentis huius universalis causae virtus ad homines pertingit, talia esse convenit ut sub visibilibus signis divina virtus invisibiliter operetur: sic enim instrumenta principali causae sunt proportionata. Et secundum hoc ista ratio procedit.
III. Ex iis — inquit Sanctus Thomas — excluditur error volentium omnia huiusmodi visibilia ab Ecclesiae sacramentis esse remota, utpote opinantium omnia visibilia ex sui natura mala esse, et ex malo auctore producta: quod in Secundo Libro reprobavimus.
Excluditur etiam dubium quod posset oriri, quia videlicet inconveniens videtur ut spiritualis salus per visibiles et corporales res ministretur. Sed inquit Sanctus Thomas hoc non esse inconveniens: cum huiusmodi visibilia sint quasi quaedam instrumenta Dei incarnati et passi, et ideo non operentur spiritualem salutem ex proprietate suae naturae, sed ex institutione ipsius Christi, ex qua virtutem instrumentalem consequuntur; nam instrumentum non ex virtute suae naturae, sed ex virtute principalis agentis operatur.
Advertendum, circa hoc ultimum dictum, quod intelligitur de instrumento inquantum est instrumentum. Nam instrumento convenit quidem aliqua operatio virtute propriae naturae, sicut scindere dura convenit serrae: sed haec operatio convenit sibi non inquantum est instrumentum, sed inquantum est talis natura. Operatio autem quae convenit instrumento inquantum est instrumentum, convenit sibi inquantum in ipso est virtus principalis agentis per modum intentionis cuiusdam, idest, per modum formae habentis esse transiens, non autem fixum et stabile. Est enim huiusmodi virtus in instrumento solum quandiu movetur ab agente: sicut virtus artis est in serra ad faciendum scamnum.
IV. Sed circa hoc occurrunt dubia tacta a Scoto, Quarto, d. 1, q. v5, per quae vult probare nullam virtutem supernaturalem in sacramentis esse. Arguit enim sic: —
Primo. Aut illa virtus esset in sacramento indivisibiliter, aut divisibiliter. Non primum: quia inter formas perficientes materiam corporalem sola anima intellectiva ponitur talis. - Non secundum: quia tunc extenderetur per accidens in subiecto, quod est contra rationem virtutis spiritualis.
Secundo. Cum in sacramentis requirantur multa verba, vel in qualibet syllaba est eadem virtus omnino: et idem accidens migraret et remaneret postquam subiectum desiit. Vel alia et alia in diversis: et sic sacramentum non haberet aliquam virtutem unam. - Si dicatur quod habet virtutem aggregatam ex multis virtutibus partium, hoc non valet. Tum quia non esset dare quae istarum esset principium causandi illum effectum spiritualem in anima. Tum quia non videtur probabile quod unum sacramentum habeat tot virtutes supernaturales aggregatas.
Tertio. Ista virtus causatur in isto sacramento aut ante applicationem eius ad actum sive usum; aut in ipsa applicatione. Si primum, ergo eius causatio6 est pure miraculosa. - Si secundum, hoc est inconveniens: quia nullum instrumentum ideo est formaliter aptum ad usum quia aliquis utitur eo sicut instrumento.
Quarto. Nulla est necessitas ponendi huiusmodi virtutem. Ergo etc.
Quinto. Instrumenta artificialia non sunt formaliter activa, sed tantum receptiva unius effectus prioris ordinati ad effectum ultimum. Ergo etc.
V. Ad primum dicitur quod illa virtus est in sacramento indivisibiliter: idest, tota in toto, et tota in qualibet parte. — Ad improbationem dicitur quod sola anima intellectiva est talis inter formas completas: sed non est sola talis inter formas absolute, quia etiam aliquae aliae formae habentes esse intentionale in subiecto, sunt tales.
Ad secundum dicitur primo, quod talis virtus est in ultima syllaba in ordine ad praecedentes: idest, ut significationem totius orationis complet. — Dicitur secundo quod, etiam si in diversis syllabis essent diversae virtutes partiales, propter hoc non sequitur aliquod inconveniens: omnes enim unam completam virtutem, successivam tamen, integrarent. Nec est inconveniens unum sacramentum habere plures virtutes supernaturales incompletas, unam tamen totalem continentes virtutem.
Ad tertium dicitur quod inchoative data est talis virtus sacramentis in ipsorum institutione: completive autem hanc virtutem accipiunt in ipsa applicatione ad proprios usus. Idest: in ipsa institutione sacramenti res sensibilis, puta aqua, fuit determinata ad hoc ut esset apta ad baptismum, et esset susceptiva virtutis divinae ad effectum sacramentalem; in applicatione vero ad proprium usum sacramenti, accipit formaliter ipsam supernaturalem virtutem. — Nec valent quae in contrarium obiiciuntur. Conceditur enim quod causatio7 talis virtutis est omnino miraculosa, sicut et institutio sacramentorum: et quod non est inconveniens instrumento plus dari ab agente principali dum eo utitur actu ad inductionem effectus principaliter intenti, quam ante usum talis instrumenti.
Ad quartum8, negatur assumptum. Licet enim instrumentum non agat ad effectum principaliter intentum nisi quando ab agente principali movetur, tamen, dum movetur, accipit virtutem per modum intentionis ab agente principali, quae ad effectum intentum instrumentaliter operatur.
Cetera vide apud Capreolum in Quarto, d. 1, q. 19.