Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Postquam ostendit Sanctus Thomas corporum resurrectionem esse futuram, consequenter de qualitate resurgentium determinat1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit qualitatem hominum resurgentium; secundo, qualitatem partium ipsorum, cap. LXXXIV.
Circa primum duo facit: primo, ostendit propositum; secundo, infert quoddam corollarium, capite sequenti.
- Quantum ad primum, ponit tres conclusiones. Prima2 est in hoc capite, et est quod Homines in futura resurrectione non resurgent iterum morituri, sed immortales. Ex qua unum corollarium in sequenti capite infert.
Arguitur autem primo sic ad conclusionem. Necessitas moriendi est defectus in humanam naturam ex peccato proveniens. Sed huiusmodi defectus Christus merito suae passionis reparavit. Ergo qui per meritum Christi resurgent a morte liberati, mortem ulterius non patientur. — Probatur minor auctoritate Apostoli, Rom. v, volentis quod efficacius est meritum Christi ad tollendum mortem, quam peccatum Adae ad inducendum.
Secundo. Si homines resurgentes iterum moriuntur, ut sic mors in perpetuum duret, non est mors per mortem Christi destructa: quia quod est in perpetuum duraturum, non est destructum. Sed hoc est falsum: quia nunc est destructa in causa, id quod Dominus, Oseae XIII, praedixerat; ultimo autem destruetur in actu, secundum illud I ad Cor. xv, Novissime etc. Ergo etc.
Tertio. Christus resurrexit non iterum moriturus: ut dicitur ad Rom. VI. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia resurrectio Christi est causa nostrae resurrectionis. Effectus autem suae causae assimilatur.
Advertendum quod ista ratio procedere videtur ex causalitate causae exemplaris, non autem causae efficientis. Nam, ut dictum est superius3, resurrectio Christi est causa instrumentalis resurrectionis nostrae in genere causae efficientis. Effectum autem non oportet assimilari instrumento. Ideo non videtur sequi ex hac causalitate quod nostra resurrectio assimiletur resurrectioni Christi. Sed quia non solum est causa efficiens, sed etiam exemplaris; et effectum oportet suo exemplari assimilari: ideo bene sequitur quod nostra resurrectio, ex ista causalitate, resurrectioni Christi assimiletur.
Quarto. Si resurgentes iterum moriantur, aut iterum ab illa morte resurgent, aut non. Si secundum, remanebunt animae perpetuo separatae, quod est inconveniens, ut supra4 dictum est. — Si primum, aut resurgent iterum morituri: aut non. Si secundum, eadem ratione hoc ponendum erit et5 in prima resurrectione. Si secundum, procedet in infinitum alternatio mortis et vitae in eodem subiecto. Hoc autem est inconveniens: quia oportet intentionem Dei resuscitantis6 ad aliquid determinatum ferri; haec autem successiva alternatio mortis et vitae finis esse non potest, cum sit quaedam transmutatio, quae in aliud tendit. Ergo etc.
Advertendum quod non est intentio Sancti Thomae Deum non posse intendere alternationem perpetuam successivam: sic enim oporteret dicere motum caeli non posse esse perpetuum etiam divina virtute; quod non est secundum mentem Sancti Thomae. Sed vult quod non potest intendi huiusmodi perpetua alternatio tanquam finis ultimo intentus, quia, cum motus tendat ad inducendum terminum motus, non habet rationem finis, sed magis eius quod ordinatur ad finem. Et ideo oportet dicere quod intentio Dei resuscitantis homines aliquid aliud intendat tanquam finem operis sui, non autem ipsam alternationem perpetuam mortis et vitae. Quod cum non appareat quod sit per huiusmodi alternationem acquirendum, et sic videatur inutiliter futura, relinquitur non esse dicendum futuram esse huiusmodi alternationem perpetuam, sed magis hominem resurrecturum ita ut non sit amplius moriturus.
Quinto. Intentio inferioris naturae in agendo ad perpetuitatem fertur. Ergo multo magis actio ipsius Dei. Sed resurrectio non ordinatur ad perpetuitatem speciei: cum hanc oporteat per generationem conservari. Ergo ordinatur ad perpetuitatem individui. Non autem secundum animam tantum: quia iam anima hanc habebat. Ergo secundum compositum. Ergo etc. - Probatur antecedens. Quia omnis naturae inferioris actio ordinatur ad generationem, cuius finis est, ut conservetur esse perpetuum speciei. - Prima vero consequentia probatur. Quia natura hoc agit in virtute Dei, quae est prima radix perpetuitatis. Propter quod a Philosopho finis generationis esse ponitur7 ut generata participent esse divinum secundum perpetuitatem.
Advertendum quod haec ratio procedit ex comparatione actionis divinae qua aliquod de genere generabilium immediate a Deo producitur in esse, ad actionem naturae, qua individuum eiusdem naturae per generationem producitur.
II. Sed occurrit dubium. Videtur enim quod Adam in sui prima productione debuit immortalis produci etiam secundum sui naturam, et non solum per donum gratuitum; et similiter quod omnia animalia a Deo immediate producta debuerint esse perpetua secundum individuum; si ratio hic assignata tenet. Nam ista sunt a Deo immediate producta, sicut homines a Deo immediate resuscitantur. Si ergo, quia actione divina quae tendit ad aliquod perpetuum homines resurgent, oportet individuum hominis resurgentis esse perpetuum; eadem ratione, et ea quae dicta sunt oportuit perpetua esse. Cuius oppositum constat esse verum.
Respondetur quod alia ratio est de suscitatione hominis post mortem, et alia de creatione Adam et aliorum animalium. Nam suscitatio hominis non ordinatur ad hoc ut fiat hominum multiplicatio per generationem, qua esse perpetuum speciei intenditur: sed ad hoc ut ipse homo qui mortuus fuerat, habeat iterum esse. Ideo non intenditur esse perpetuum speciei tantum per huiusmodi actionem, sed etiam esse perpetuum individui. Creatio autem hominis et ceterorum animalium fuit ad hoc ut per generationem multiplicarentur in esse. Ideo talis actio ordinabatur ad esse perpetuum, non individui, sed speciei: non quidem simpliciter, sed quousque status generationis permaneret.
III. Sexto. Prima vita quam homo per generationem adipiscitur sequitur ordinationem corruptibilis corporis in hoc quod per mortem privatur vita. Ergo et secunda vita erit perpetua, secundum conditionem incorruptibilis animae. - Consequentia declaratur. Quia sicut secundum primam generationem creatio animae sequitur corporis generationem, ita e contrario in resurrectione corpus animae praeexistenti coaptabitur.
Septimo. Si in infinitum succedant sibi in eodem vita et mors, ipsa alternatio mortis et vitae habebit speciem circulationis cuiusdam. Ergo causabitur a corpore caelesti. Hoc autem esse non potest: quia reparatio corporis mortui ad vitam facultatem actionis naturae excedit. Ergo non est ponenda huiusmodi alternatio. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia omnis circulatio in rebus generabilibus et corruptibilibus a prima circulatione corporum incorruptibilium causatur.
Adverte quod ista ratio procedit secundum considerationem ordinis in rebus creatis inventi, qui habet ut omnis mutatio a motu locali orbium caelestium dependeat: non autem secundum considerationem divinae potentiae. Nam posset divina potentia dictam alternationem mortis et vitae causare, nulla interveniente causalitate corporum caelestium.
IV. Octavo. Anima separata non est subiecta motui caeli: cum excedat totam naturam corporalem. Ergo alternatio separationis eius et unionis ad corpus non subiacet motui caeli. Ergo non est talis circulatio qualis sequitur si resurgentes iterum moriantur. Ergo etc. - Probatur prima consequentia. Quia quaecumque succedunt sibi in eodem subiecto, habent determinatam mensuram suae durationis secundum tempus. Omnia autem huiusmodi subiecta sunt motui caeli, quem tempus consequitur.
Advertendum primo, quod aliter comparatur anima ad motum caeli et ad tempus dum est coniuncta corpori, et aliter dum est separata. Nam dum est coniuncta, subditur per accidens motui huiusmodi et quantum ad esse, et quantum ad operari. Quantum ad esse quidem, ut est de mente Sancti Thomae Pot., q. III, a. 10, ad 8, non simpliciter, sed ut ipsum corpori communicat, quod est subiectum variationi et tempori; et ideo potest a corpore per huiusmodi motum separari. Quantum vero ad operari: quia indiget in sua operatione viribus sensitivis, quae organis corporeis sunt affixae, et idcirco variationi et tempori sunt subiectae. Separata autem a corpore, nullo modo subditur motui coeli: quia nec esse suum tunc alicui rei variabili communicatur, nec in sua operatione utitur sensuum ministerio. Ideo non dicit absolute Sanctus Thomas quod anima non subdatur motui coeli: sed quod anima separata huic motui non subditur, ut virtute illius iterum possit corpori reuniri.
Advertendum secundo, quod ea quae sibi in eodem subiecto succedunt, sunt de numero variabilium. Variabilia autem habent determinatum periodum suae durationis. Ideo bene hic dicitur quod quaecumque succedunt sibi in eodem subiecto, habent determinatam mensuram suae durationis secundum tempus.
Confirmatur conclusio auctoritate Isaiae xxv, et Apocalypsis XXI.
V. Per hoc excluditur error quorundam Gentilium, adductus ab Augustino, XII de Civ. Dei, credentium eadem temporum temporaliumque rerum volumina repeti etc. Ad quod, teste ipso Augustino, quidam referri volunt illud Eccle. I, Quid est quod fuit etc. - Sed dicitur quod illud non est sic intelligendum quasi eadem numero per generationes varias repetantur, sed eadem secundum speciem: ut Augustinus ibidem solvit; et docet Aristoteles in fine libri de Generatione.