Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Probato quod Spiritus Sanctus sit Deus, vult Sanctus Thomas ostendere quod sit etiam subsistens persona1, contra dicentes ipsum esse divinitatem Patris et Filii; et contra dicentes ipsum esse aliquam accidentalem perfectionem mentis, sapientiam videlicet vel caritatem, vel aliquid huiusmodi. Ostenditur enim quod non est aliquid huiusmodi: et arguitur primo, quod accidentalis forma non sit; secundo, quod non sit Patris et Filii divinitas2.
I. Primum ostenditur dupliciter. Primo. Spiritus Sanctus operatur pro suae arbitrio voluntatis: ut patet ex dictis superius3. Formae autem accidentales non proprie operantur, sed magis habens eas utitur eis pro suo arbitrio. Ergo etc.
Secundo. Spiritus Sanctus est causa omnium perfectionum humanae mentis: ut patet Rom. v, Caritas Dei etc.; et I ad Cor. xii, Alii per Spiritum. Ergo etc.
II. Secundum vero, scilicet quod nomine Spiritus Sancti non designatur essentia Patris et Filii, tanquam a neutro personaliter distinguatur, ostenditur tripliciter.
Primo. Spiritus Sanctus procedit a Patre, Ioan. xv; et accipit a Filio, Ioan. xvi. Sed neutrum horum convenit essentiae divinae. Ergo etc.
Secundo. Sacra Scriptura manifeste de Spiritu Sancto loquitur tanquam de persona divina subsistente: ut patet Act. xiii, et xv. Ergo etc.
Tertio. Spiritus Sanctus connumeratur Patri et Filio, quae sunt personae subsistentes et divinae naturae. Ergo etc. — Probatur antecedens ex eo quod dicitur Matt. ult., Euntes etc.; et II Cor. ult., Gratia Domini etc.; et I Ioan. ult., Tres sunt etc.
- Si quis diceret aliud esse Spiritum Sanctum, et aliud Spiritum Dei — in quibusdam enim praemissarum auctoritatum nominatur Spiritus Dei, in quibusdam vero Spiritus Sanctus: — manifeste ostenditur quod idem sit Spiritus Dei et Spiritus Sanctus, ex processu Apostoli I Cor. ii; et ex eo quod ubi, Matt. x, dicitur, Spiritus Patris vestri, Marcus dicit, Spiritus Sanctus.
III. Ex istis infert Sanctus Thomas quod non cogimur dicere eodem modo intelligendum esse Spiritum Sanctum mentes sanctorum implere et eas inhabitare, sicut diabolus aliquos implere et inhabitare dicitur, Ioan. xiii, et Act. v. Quia diabolus, cum sit creatura, non implet aliquem neque inhabitat participatione sui, vel per suam substantiam, sed tantum per effectum suae malitiae, ut habetur Act. xiii, O plene etc. Spiritus autem Sanctus, cum sit Deus, per suam substantiam mentem inhabitat, et sui participatione bonos facit. — Nec tamen per hoc removetur quin per effectum suae virtutis sanctorum impleat mentes.
IV. Circa hoc ultimum dictum, considerandum est quod duobus modis potest intelligi substantiam spiritualem mentem hominis implere: uno modo, per effectum suae virtutis, quia videlicet aliquis effectus virtutis ipsius ab ipsa causatur in mente; alio modo, per propriam substantiam. Primo modo, substantia spiritualis creata potest mentem hominis implere et inhabitare, quia aliquem effectum in ipsa causare potest, directe vel indirecte agendo, ut in superioribus 4 est ostensum: non autem potest secundo modo inhabitare. Sed Deus utroque modo implere mentem hominis potest. Et ideo, postquam dixit Sanctus Thomas quod Spiritus Sanctus secundum suam substantiam mentes sanctorum inhabitat dando illis esse, ut in capite praecedenti est ostensum; addidit quod non excluditur per hoc quin per effectum suae virtutis eas inhabitet: nam virtutes a Deo in mentem causantur.
V. Sed tunc occurrit dubium. Nam substantia spiritualis ibi est secundum suam substantiam ubi operatur 5. Si ergo operatur aliquid in mentibus sanctorum, illuminando videlicet aut aliquid aliud agendo, sequitur quod in mentibus sanctorum sit secundum suam substantiam. Ergo non tantum per effectum suae virtutis.
Pro huius solutione, advertendum est, ex doctrina Sancti Thomae II Sent., d. VIII, a. 5, ad 3, quod, cum esse intra aliquid sit esse intra terminos eius, secundum quod substantia spiritualis est intra terminos alicuius, ita dicitur esse intra ipsum. Cum autem duplex sit terminus rei, scilicet terminus corporalis quantitatis, ut invenitur in corporibus; et terminus essentiae, ut invenitur in omni creatura: intra terminos corporalis quantitatis substantia spiritualis esse potest, quia intra illos potest operari; non autem potest esse intra terminos essentiae, neque sicut pars, neque sicut virtus dans esse, quia esse, maxime rerum spiritualium, est per creationem, ut ostensum est in praecedentibus 6. Ideo potest esse substantia spiritualis intra corpora, et ipsa corpora implere et inhabitare, secundum terminos corporeae quantitatis. Non autem potest esse intra mentem humanam, quae nullos habet terminos corporeae quantitatis, sed tantum essentiae, intra quam intrat et operatur solum is qui dat esse menti, scilicet ipse Deus: quamvis etiam substantia creata circa ipsam mentem aliquid possit extrinsecus operari, quod est esse in ipsa per suae virtutis effectum.
Cum ergo dicitur quod substantia spiritualis ibi est secundum substantiam ubi operatur: — dicitur quod, si proportionaliter sumantur ibi esse et ibi operari, sic propositio est universaliter vera. Substantia enim spiritualis, si in aliquo operatur tanquam intra ipsius terminos operans, intra illud est et illud inhabitat. Similiter, si in aliquo est tanquam extrinsecus operans aliquid in ipso, extrinsecus est in eo: quod tamen improprie est unam substantiam esse in alia. Unde et, si subsumatur minor ad hunc sensum, quod substantia creata aliquid operatur in mentibus sanctorum tanquam intra ipsarum terminos operans, falsa est. Si vero subsumatur ad alium sensum, videlicet quod operatur in mentibus sanctorum tanquam extrinsecus operans, et non intra essentiam, tunc vera est; et vera conclusio, scilicet quod substantia creata sit secundum substantiam in mentibus sanctorum tanquam aliquid extrinsecum; quod tamen, ut dicebatur, est improprie dictum. — Si vero sumatur dicta propositio ad hunc sensum, quod in ea re in qua operatur quomodocumque substantia spiritualis (sive inquam intra terminos rei agendo, sive extrinsecus aliquid operando), intra ipsam est et ipsam implet aut inhabitat: falsa est.
A doctoribus autem ponitur ibi esse ubi operatur, ad hunc sensum, quod in eo loco est secundum substantiam suam, in quo est corpus in quod operatur. Et sic habet veritatem.