Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Enumeratis omnibus ordinibus ad sacramentum Eucharistiae ordinatis, vult Sanctus Thomas de potestate per quam huiusmodi ordines dispensantur, quae dicitur potestas episcopalis, determinare.

I. Et ponit duas conclusiones. Quarum prima est: Necesse est esse in Ecclesia potestatem episcopalem. Probatur. Omnium ordinum dictorum collatio cum quodam sacramento perficitur, ut superius dictum est. Ergo necesse est esse aliquam superiorem potestatem in ecclesia alicuius altioris ministerii, quae ordines dispenset. Haec autem est episcopalis potestas. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia sacramenta Ecclesiae sunt per aliquos ministros Ecclesiae dispensanda.

  1. Si dicatur quod potestas episcopalis sacerdotalem potestatem non excedit: - respondet Sanctus Thomas quod, licet non excedat quantum ad consecrationem corporis Christi, excedit tamen in iis quae ad fideles pertinent; et ad eum summa regiminis fidelis populi pertinet. Quod patet tum quia sacerdotalis potestas ex episcopali derivatur; et quicquid arduum circa populum fidelem est agendum, episcopis reservatur; quorum auctoritate etiam sacerdotes possunt hoc quod eis agendum committitur. — Tum quia et in iis quae sacerdotes agunt, utuntur rebus per episcopum consecratis, ut calice, altari et pallis, in Eucharistiae consecratione.

  2. Ad evidentiam rationis inductae pro conclusione, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. civ, et ex dictis superius, quod contentum sub aliqua speciei non potest esse primo et per se causa illius speciei inquantum huiusmodi. Sortes enim, qui sub specie humana continetur, non potest esse primo et per se causa hominis inquantum homo est: quia tunc esset causa sui ipsius: quod enim est causa primo et per se alicuius inquantum huiusmodi, est causa eius in quocumque inveniatur secundum eandem rationem. Similiter tale quod est causa per se primo alicuius, non potest esse inferioris ordinis ab illo: cum causa primo et per se agens non sit ignobilior suo effectu. Ideo necesse est ut sit alicuius superioris ordinis. Ex quo sequitur quod, ubi aliquid invenitur primo et per se causa omnium una ratione participantium, oportet ut illud alicuius superioris ordinis sit supra ea quae illa ratione participant.

Secundum ergo hoc fundamentum procedit ratio Sancti Thomae. Quia enim omnes ordines ad Eucharistiam conficiendam ordinati, cum quodam sacramento conferuntur, infert Sanctus Thomas non solum quod necesse est esse aliquam potestatem a qua huiusmodi ordines dispensentur; sed etiam quod oportet illam potestatem quam vocamus episcopalem, potestatem esse alicuius superioris ordinis et ministerii, utpote existentem per se omnium illorum sacramentorum causam.

II. Sed resultat ex iis dubium. Videtur enim ex hac ratione Sancti Thomae sequi quod potestas episcopalis, per quam ordines dispensantur, sit sacramentum: et cum non possit reduci ad aliud sacramentum quam ad sacramentum Ordinis, sequitur quod episcopatus sit ordo qui est sacramentum; cuius oppositum tenet Sanctus Thomas in Quarto, d. xxiv. — Quod autem illud sequatur, patet quia dictum est in praecedentibus quod potestas dispensandi sacramenta ad sacramentum pertinet, cum hominibus sub quibusdam signis sensibilibus tradatur. Eadem ergo ratione, cum potestas episcopalis sub quibusdam signis sensibilibus tradatur, ut in episcopi consecratione patet; si ipsa est potestas dispensandi sacramenta a potestate sacerdotali distincta, sequitur quod ipsa ad ordinis sacramentum pertineat; et ita episcopatus erit sacramentum.

  1. Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato, quod aliud est dicere episcopatum, ut a sacerdotio distinguitur, esse ordinem: et aliud ipsum esse Ordinis sacramentum. Nam nomen ordinis dicitur et de Ordine quod est sacramentum; et de officio quodam respectu quarumcumque sacrarum actionum. Secundo enim modo episcopatus est ordo: quia habet potestatem in dictis actionibus respectu corporis mystici. Sed primo modo non est ordo. Quia Ordo sacramentum ordinatur ad sacramentum Eucharistiae secundum quod actu perficitur: aut scilicet ad praeparandum aliquid ad ipsum pertinens, sicut inferiores ordines; aut ad ipsum conficiendum, ut ordo sacerdotalis. Episcopatus autem, licet ordinetur ad collationem ordinum ad Eucharistiam ordinatorum, non tamen ad ipsam Eucharistiam ut actu perficitur, ordinatur.

  2. Ad dubium ergo negatur, quod illud ex ratione Sancti Thomae sequatur.

Ad probationem dicitur, de mente Sancti Thomae loco praeallegato, q. iii, a. 2, qu^a 2, quod non quaelibet potestas dispensandi sacramenta sub sensibilibus signis tradita, est Ordinis sacramentum: sed illa quae specialiter et directe ordinatur aut ad sacramentum Eucharistiae actualiter conficiendum, aut ad actuale ministerium circa actualem consecrationem Eucharistiae; et est character Christo configurans in Eucharistia contento. Potestas autem spiritualis in sua promotione episcopo data respectu quorundam sacramentorum, non est character; nec immediate et directe ordinatur ad corpus Christi verum, secundum quod actualiter consecratur; sed ad corpus Christi mysticum, scilicet ad fideles confirmandos et ordinandos atque benedicendos, et huiusmodi. Ideo ratio non sequitur.

  1. Si autem instetur, quia sacramentum est invisibilis gratiae visibilis forma etc.: hoc autem videtur convenire episcopatui, cum in eo per sensibilia signa conferatur gratia; et sic videtur quod sit aliquod sacramentum, dato quod non sit sacramentum Ordinis: — potest dici quod, licet conferatur gratia in collatione potestatis episcopalis, non tamen tanquam per causam instrumentaliter agentem ex virtute ei inexistente, quod est de ratione sacramenti: sed sicut ex dispositione et causa sine qua non.

III. Circa id quod dictum est, Episcopalem potestatem excedere sacerdotalem in iis quae pertinent ad fideles, non autem quantum ad consecrationem corporis Christi, considerandum est quod duplex actus attribuitur potestati sacerdotali: scilicet conficere corpus Christi; et praeparare populum ad Eucharistiae susceptionem per absolutionem a peccatis; et sic unus actus sacerdotis est circa verum corpus Christi, alius vero est circa corpus mysticum, sive super fideles. Intentio ergo Sancti Thomae est quod potestas episcopalis non est superior potestate sacerdotali quoad actum primum, neque excellentior: sed bene quoad actum secundum. Nam, ut dicitur in Quarto, quantum ad actum primum, non dependet sacerdotalis potestas ab alia superiori potestate quam divina: unde potest sacerdos quamlibet materiam a Christo determinatam consecrare, nec aliud requiritur de necessitate sacramenti. Sed bene, quantum ad actum secundum, dependet ab aliqua superiori potestate, etiam humana. Unde sacerdos non potest absolvere aliquem a peccatis, nisi ab aliquo superiori in eum iurisdictionem accipiat, ut superius dicebatur.

  1. Sed tunc occurrit dubium. Nam dictum est in hoc capite quod necesse est esse aliquam superiorem potestatem a qua ordines dispensentur, quae est potestas episcopalis, et quod ex hac sacerdotalis dependet potestas. Ergo, cum sacerdotalis ordo ad consecrationem corporis Christi principaliter ordinetur, episcopalis potestas est superior sacerdotali quoad actum qui est circa corpus Christi verum.

Dicitur quod illa consequentia non tenet. Aliud est enim loqui de executione actus sacerdotalis, qui est conficere corpus Christi; et aliud de receptione sacerdotalis potestatis, qua quis ad illum actum ordinem habet. Nam per receptionem talis potestatis homo ad corpus Christi mysticum ordinem habet, cuius est pars: non enim esset talis potestatis susceptivus nisi esset pars populi Christiani. Per executionem vero actus sacerdotalis circa Eucharistiae consecrationem, ad corpus Christi verum habet ordinem. Unde ex hoc quod potestas episcopalis est superior ordine sacerdotali, ordinato principaliter ad actum circa corpus Christi verum, tanquam talis ordinis dispensativa, sequitur quod sit illo superior quantum ad actum circa corpus Christi mysticum, inquantum episcopus non solum potest absolvere, et alios actus circa fideles exercere in quos et simplex sacerdos potest, sed etiam habet ipsum sacerdotale conferre ordinem; non autem quantum ad actum qui immediate circa corpus Christi verum exercetur, quia nec talis actus simplicis sacerdotis quantum ad sui executionem ab episcopali dependet potestate, nec aliquid potest episcopus circa actum consecrandi Eucharistiam, quantum ad ea quae sunt de necessitate sacramenti, quod simplex sacerdos non possit.

  1. Considerandum ulterius, ut est de mente Sancti Thomae, in Quarto, dist. supradicta, q. III, a. 2, quª 2, ad 3, quod potestas episcopalis est potestas non solum iurisdictionis, sed etiam ordinis: non secundum quod ordo est sacramentum, sed secundum quod est officium respectu quarundam actionum sacrarum. Ideo, cum dicitur quod episcopalis potestas est superior sacerdotis potestate in iis quae pertinent ad fideles, ista superioritas est superioritas non solum iurisdictionis, sed etiam ordinis, modo exposito.

De ista comparatione episcopalis potestatis ad sacerdotalem, vide apud Capreolum in Quarto, dist. xxv.

IV. Secunda conclusio est: Necesse est ut in toto populo Christiano sit unus qui sit totius Ecclesiae caput.

Probatur primo. In uno speciali populo unius ecclesiae requiritur unus episcopus, qui sit totius populi caput. Ergo ita requiritur et in toto populo Christiano. — Probatur consequentia. Quia, quamvis populi distinguantur per diversas dioeceses et civitates, oportet tamen esse unum populum Christianum, sicut est una Ecclesia.

Adverte quod ratio fundatur in hoc, quod, sicut quia Christiani unius dioecesis sunt unus populus, et ideo illius convenit unus episcopus; ita, cum omnes Christiani sint unus populus unius universalis Ecclesiae, requiritur ut omnium Christianorum sit unus episcopus, qui omnium sit caput.

Secundo. Ad unitatem Ecclesiae conservandam requiritur quod sit unus qui toti Ecclesiae praesit. Ergo non est dubitandum quin ex ordinatione Christi ita sit in Ecclesia.

Probatur antecedens. Quia ad unitatem Ecclesiae requiritur quod omnes fideles in fide conveniant. Hoc autem esse non posset nisi in unitate per unius sententiam conservaretur: quia, cum contingat circa ea quae sunt fidei quaestiones moveri, diversae possent esse sententiae de fide: et sic per diversitatem sententiarum divideretur Ecclesia. — Consequentia vero probatur, quia Christus Ecclesiae, quam dilexit, et pro qua suum sanguinem fudit, in necessariis non defecit: cum et de Synagoga dicat Dominus, Quid ultra etc.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae IIª IIae, q. I, a. 10, quod determinare finaliter ea quae sunt fidei, ad auctoritatem Summi Pontificis pertinet, ut ab omnibus inconcussa fide teneantur: et ideo ad eius solam auctoritatem pertinet nova symboli editio. Propterea hic ex unitate fidei convenienter arguitur oportere in Ecclesia unum caput esse.

Tertio. Optimum regimen multitudinis est ut regatur per unum. Ergo et regimen Ecclesiae sic debet esse dispositum ut unus toti Ecclesiae praesit. — Antecedens probatur. Quia unitatis, quae est finis regiminis, congruentior causa est unus quam multi. — Consequentia vero probatur: quia nulli dubium esse debet quin Ecclesiae regimen sit optime ordinatum, utpote per eum dispositum per quem reges regnant, et legum conditores iusta decernunt.

Quarto. In triumphanti Ecclesia unus praesidet, scilicet Deus, qui etiam toti praesidet universo. Ergo et in Ecclesia militante unus est qui praesidet universis. — Probatur antecedens per illud Apoc. xxi, Ipsi populus etc. — Consequentia vero probatur: quia Ecclesia militans ex triumphanti Ecclesia per similitudinem derivatur, iuxta illud Apoc., Vidi Ierusalem etc. Unde et Moysi dictum est quod faceret omnia secundum exemplar ei in monte monstratum.

Confirmatur conclusio auctoritate Oseae I, dicentis, Congregabuntur etc.; et Ioan. x, Fiet unum ovile etc.

V. Si quis autem dicat quod unum caput et unus pastor est Christus, qui est unus unius Ecclesiae sponsus: — non sufficienter respondet. Quia quamvis omnia ecclesiastica sacramenta ipse Christus perficiat, ut patet discurrendo per singula; tamen, quia corporaliter non cum omnibus fidelibus praesentialiter erat futurus, elegit ministros per quos praedicta fidelibus ministraret. Eadem ratione, quia praesentiam corporalem erat Ecclesiae subtracturus, oportuit ut alicui committeret qui loco sui universalis Ecclesiae gereret curam. Propter quod, ante Ascensionem, dixit Petro, Ioan. ult., Pasce oves meas; et ante Passionem, Tu iterum conversus etc., Lucae xxii; et ei soli promisit, Tibi dabo etc., ut ostenderetur potestas clavium per eum ad alios derivanda, ad unitatem Ecclesiae conservandam; nam Christus sic Ecclesiam instituit ut esset usque ad finem saeculi duratura, secundum illud Isaiae ix, Super solium etc. Et eodem modo dicitur de aliis qui tunc erant, quia ita illos in ministerium constituit ut eorum potestas derivaretur ad posteros, pro utilitate Ecclesiae, usque ad finem saeculi: cum ipse dicat, Matthaei ult., Ecce ego vobiscum sum etc.

Per hoc excluditur praesumptuosus error subducentium se ab obedientia et subiectione Petri, eius successorem universalis Ecclesiae pastorem non recognoscentes.

VI. Ad evidentiam huius, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae II Sent., dist. ult., in expos. litt., quod Summus Pontifex habet in Ecclesia apicem et excellentiam potestatis non solum spiritualis, sed etiam saecularis. Ideo illi prae omnibus obediendum est et in iis quae ad salutem animae pertinent, et in iis quae ad bonum pertinent civile.

Similiter, ut dicit idemmet Sanctus Thomas in libro de Regimine Principum, lib. III, cap. x et xix, potest, ratione supremae huius potestatis, unumquemque ratione delicti punire, et tallias atque collectas pro reipublicae Christianae conservatione imponere, sicut et rex in suo regno potest.

Dicit etiam super Epistola Secunda ad Corinthios, cap. xi, lect. 2, in fine, quod pro necessitate unius patriae potest accipere subsidium ab aliis partibus mundi. Quia Ecclesia est unum corpus: videmus autem in corpore naturali quod, quando deficit virtus in uno membro, natura subministrat humores et virtutem ab aliis accipiens membris.

Sed tamen, quia non est absolutus Papa ab observatione divinae et naturalis legis, intelligitur ista posse facere, et unumquemque Christianum illi teneri obedire, salva iustitiae aequalitate; non autem sibi pro libito res uniuscuiusque usurpare aut alteri dare potest: quoniam, licet universalem iurisdictionem habeat in Ecclesia, non habet tamen omnium rerum immediatam administrationem. Unde inquit Sanctus Thomas IV Sent., d. xxv, q. III, a. 3, ad 2, quod, quamvis res Ecclesiae sint aliquo modo Papae, non sunt tamen eius omnibus modis habendi, sicut illud quod ad manum habet. Et ideo, si pro aliquo spirituali munus acciperet, simoniam committeret. — Dicit etiam, super Epistola ad Philipp., circa finem, quod Papa potest ab una Ecclesia accipere in subsidium aliarum, non autem sine omni causa.

Ex praedictis constat vanam esse, et a fide Christiana alienam, opinionem dicentium Concilium et Ecclesiam esse supra Papam, et ipsum Papam ab Ecclesia auctoritatem habere, tanquam ab ipsa institutum. Nam manifestum est ex praedictis quod Christus ipse regimen Ecclesiae suae instituit, non autem ipsa Ecclesia aut populus Christianus; et quod in Ecclesia Petrum suum vicarium et successores eius instituit, sicut et ad sacramenta dispensanda instituit ministros. Unde, cum dixit Petro, Pasce oves meas, praemisit interrogationem, Simon Ioannis, diligis me plus his? ut ostenderet se auctoritatem Petro dare ut distincto ab aliis discipulis praesentibus. Propter quod, exponens Chrysostomus praedicta verba, ait: Praeteriens alios, Petro loquitur: Praepositus loco mei esto, et caput fratrum tuorum.

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work