Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Quintus error 1 fuit eorum qui, volentes praedictam positionem vitare, dixerunt ex anima et carne in Domino Iesu Christo unam substantiam constitutam esse, scilicet hominem, et hunc unitum esse Verbo, non in natura, sed in persona. Sed quia est substantia quaedam individua, quod est esse hypostasim vel suppositum, dicunt quidem in Christo aliam esse hypostasim illius hominis et aliam Verbi Dei, sed unam personam utriusque, ratione cuius unitatis, Verbum Dei de illo homine praedicatur, et ipsum de Verbo Dei; ut sit sensus, Verbum Dei est homo, idest, Persona Verbi Dei est hominis persona, et e converso. Et hac ratione quicquid de Verbo Dei praedicatur, dicunt de homine illo praedicari posse, et e converso, cum quadam tamen replicatione, ut, cum dicitur, Deus est passus, sit sensus, Homo qui est Deus propter unitatem personae, est passus; et sic de aliis.
I. Contra hanc positionem arguit Sanctus Thomas ostendens hanc positionem de necessitate in errorem Nestorii dilabi.
Et arguit primo sic. Omnis hypostasis humanae naturae est persona. Ergo, si ex sola unione animae et corporis constituta est in Christo hypostasis, sequitur quod ex eadem unione constituta est persona. Et sic in Christo erunt duae personae. Quod est Nestorianae impietatis.
Circa id quod inquit Sanctus Thomas, personam esse quandam partem hypostasis, attendendum est quod intelligitur de parte subiectiva. Hypostasis enim est quid communius quam persona: cum dicatur hypostasis de omni subsistente completo, in quacumque natura sit; persona autem dicatur de subsistente in natura rationali tantum. Unde omnis persona est hypostasis: non autem omnis hypostasis est persona, sed tantum hypostasis rationalis sive intellectualis naturae.
Secundo. Idem est hypostasis Verbi Dei quod persona. Ergo, si hypostasis Verbi Dei non est hypostasis illius hominis, neque eius persona erit illius hominis persona. Cuius oppositum dicunt.
Tertio. Dato quod persona esset aliud ab hypostasi, hoc non posset esse nisi quia supra hypostasim addit proprietatem aliquam: nihil enim ad substantiam pertinens addere potest, cum hypostasis sit completissimum in genere substantiae, quod dicitur substantia prima. Ergo unio non erit facta nisi secundum aliquam proprietatem accidentalem. Quod etiam in errorem Nestorii redit.
Quarto. In Epistola Cyrilli ad Nestorium, in Ephesina Synodo approbata; et fere in omnibus synodalibus scriptis; hoc errori Nestorii deputatur, qui in Christo duas posuit hypostases. Ergo etc.
Quinto. Damascenus, in III Libro, hunc errorem attribuit Nestorio, cum inquit: Ex duabus naturis perfectis dicimus esse factam unionem non prosopicam Dei (idest personalem), ut Dei inimicus dicit Nestorius. Ergo etc.
II. Sexto. Sequitur in Christo duo esse supposita. Quia hypostasis et suppositum idem sunt: cum de prima substantia, quae est hypostasis, omnia alia praedicentur; scilicet universalia in genere substantiae, et accidentia, ut dicitur in Praedicamentis.
Attendendum, de mente Sancti Thomae III Sent., d. VI, q. 1, a. 1 2, quod hoc nomen «suppositum» significat naturam particularem in ordine ad naturam communem, inquantum subsistit in ea. Hoc vero nomen «hypostasis» naturam particularem significat ut naturae proprietatibus subiacet. Propter hoc dixit hypostasim et suppositum idem esse, quia de prima substantia, quae est hypostasis, universalia de genere substantiae praedicantur et accidentia: ex primo enim habet nomen suppositi, ex secundo vero nomen hypostasis.
Septimo. Si Verbum et homo ille supposito differunt, separatim accipienda erunt quae de Christo in Scripturis divinis dicuntur, divina scilicet et humana. Quod est contra sententiam Cyrilli, in Synodo approbatam. — Probatur sequela. Quia tunc supposito illo homine non supponetur Verbum Dei, nec e converso. Distinctis autem suppositis, scilicet Verbi et hominis, necesse est et ea quae de ipsis dicuntur distingui: cum supposito hominis non conveniant praedicata divina nisi propter Verbum, neque e converso.
Advertendum quod ratio quare praedicata divina et humana dicantur de homine, et eadem dicuntur de Deo, est quia nomine Christi Dei et nomine Christi hominis idem suppositum supponitur, quod est suppositum humanae et divinae naturae. Cum enim humana dicuntur de Deo Christo, verum dicitur, quia Christus Deus supponit pro supposito humanae naturae, quod est etiam divinae naturae suppositum. Cum etiam de Christo homine dicuntur divina, verum dicitur, quia supponitur suppositum divinum, quod est etiam humanae naturae suppositum. Et sic unitas suppositi facit ut de eodem Christo simul et divina et humana dicantur. Si ergo tollitur ista unitas suppositi, divina non poterunt dici de Christo homine, sed tantum de Christo Deo: et humana non poterunt dici de Christo Deo, sed tantum de Christo homine. Et hoc est huius rationis fundamentum.
III. Octavo. Ea quae Verbo Dei conveniunt per naturam, de illo homine non dicerentur nisi per quandam associationem in una persona. Hoc enim significat illa replicatio interposita, cum exponuntur, Homo ille creavit stellas, idest, Filius Dei, qui est homo ille. Sic enim exponetur, Homo ille est Deus, idest 3: Verbum Dei qui est homo ille, est Deus. Sed huiusmodi locutiones condemnat Cyrillus. Ergo etc.
Nono. Sequitur quod homo ille non potest ad personam Verbi Dei pertinere nisi per assumptionem qua assumptus est a Verbo. Sed hoc est alienum a recto sensu fidei: ut patet ex dictis in Ephesina Synodo. Ergo etc.
Advertendum quod, licet sit verum de humana natura quod non pertinet ad personam Verbi nisi per assumptionem a Verbo: de homine tamen illo qui est hypostasis et suppositum hominis in Christo, hoc verum non est. Non enim hypostasis hominis pertinet ad Verbi personam quia sit a Verbo assumpta: sed quia est ipsamet hypostasis et persona Verbi; cum, secundum rectam fidem, eadem sit hypostasis humanae et naturae divinae in Christo.
Decimo. Sequitur quod Christus sit simpliciter duo, et unum tantum secundum quid: quod est solvere et dividere Iesum. Et sic non erit simpliciter ens: cum intantum unumquodque sit ens, inquantum est unum. — Probatur sequela. Quia quae sunt plura supposito, sunt simpliciter plura, nec sunt unum nisi secundum quid.
Quomodo Christus sit unus et unum simpliciter, non possitque dici duo, ostendit abunde Sanctus Thomas Tertia, q. XVII, a. 1; et III Sent., d. VI, q. II, a. 1.