Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Ostenso quod convenienter est in Ecclesia sacramentum Ordinis institutum, consequenter Sanctus Thomas de ordinum distinctione determinat.

Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de ipsis sacris ordinibus; secundo, de episcopali potestate, per quam ipsi ordines dispensantur, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponit duas conclusiones. Prima est: Oportet esse in Ecclesia ordinem sacerdotalem, et alios ei ministrantium ordines. Prima pars probatur. Potestas ordinis principaliter ordinatur ad corpus Christi consecrandum ac fidelibus dispensandum; et ad fideles a peccatis purgandum. Ergo oportet esse aliquem principalem ordinem, cuius potestas ad hoc principaliter se extendat, qui est ordo sacerdotalis.

Secunda vero pars probatur, quia potestas quae ad aliquem principalem effectum ordinatur, nata est habere sub se inferiores potestates sibi deservientes. Declaratur in artibus.

II. Secunda conclusio est: Convenienter ordines ministrantium, tam infimi quam superiores, sunt instituti. Declaratur. Quia, cum sacerdotalis potestas se extendat ad consecrationem corporis Christi, et ad reddendum fideles idoneos per absolutionem a peccatis ad Eucharistiae perceptionem; oportet quod inferiores ordines ei deserviant vel in utroque, vel in altero tantum; et tanto aliquis inter inferiores ordines superior est, quanto sacerdotali ordini in pluribus deservit, vel in aliquo digniori. Infimi igitur solum in populi praeparatione illi deserviunt: Ostiarii videlicet arcendo infideles a coetu fidelium; Lectores instruendo catechumenos, idest eos qui instruuntur de fidei rudimentis; Exorcistae, idest adiuratores, purgando eos qui iam instructi sunt si aliqualiter a daemone a perceptione sacramentorum impediuntur. — Superiores autem illi deserviunt et in praeparatione populi, et ad consummationem sacramenti. Acolythi quidem habent ministerium super vasa non sacra, in quibus sacramenti materia praeparatur; Subdiaconi super vasa sacra, et super dispositionem materiae nondum consecratae; Diaconi vero super materiam iam consecratam, prout sanguinem Christi dispensant fidelibus. Ex quibus infertur quod ordo sacerdotum, diaconorum et subdiaconorum sacri ordines dicuntur: quia videlicet accipiunt ministerium circa sacra. — Additur quoque quod superiores ordines sacerdotali deserviunt etiam in praeparatione populi. Cuius signum est quod diaconibus committitur Evangelica doctrina; subdiaconibus Apostolica; acolythis ut exhibeant circa utrumque quod ad solemnitatem pertinet doctrinae, ut scilicet luminaria deferant, et alia huiusmodi administrent.

III. Attendendum primo, secundum doctrinam Sancti Thomae in Quarto, d. XXIV, q. II, quod ista divisio ordinum non est divisio alicuius totius integralis aut universalis, sed est divisio totius potestativi, cuius natura est quod totum secundum completam rationem est in uno, in aliis autem est aliqua participatio ipsius. Nam et hic tota plenitudo Ordinis est in sacerdotio: in aliis autem est quaedam Ordinis participatio.

Non est autem hoc sic intelligendum quasi ratio et nomen sacramenti Ordinis inferioribus ordinibus non conveniat, sed tantum quaedam participatio eius: sed quia perfecta potestas Ordinis est in sacerdotio tantum, inquantum continet virtualiter omnem potestatem etiam ad inferiores ordines pertinentem; in aliis autem inferioribus ordinibus non est tota et perfecta ordinis potestas, sed quaedam eius pars.

  1. Attendendum secundo, quod ordo potest dici sacer dupliciter. Uno modo secundum se: Et sic quilibet ordo est sacer, cum sit sacramentum. Alio modo, ratione materiae circa quam habet aliquem actum: et sic dictum est esse tres tantum ordines sacros.

Caetera quae ad hanc materiam pertinent, copiosissime declarat Sanctus Thomas loco praeallegato.

IV. Sed circa praedicta dubia quaedam oriuntur, a Durando tacta. Primum est, quia videtur quod ista quae dicuntur inferiores ordines, non debeant inter sacramenta computari. Nam quando plures actiones ordinantur ad unum spiritualem effectum, ita quod una attingit illum, aliae vero solum disponunt; illa sola quae principaliter attingit, est sacramentum; ceterae vero sunt sacramentalia tantum, ut patet de catechismo, et exorcismo respectu ablutionis baptismalis: Sed ita est in istis actionibus ordinum. Ergo etc.

  1. Secundum est, quia non videtur quod aliquod illorum possit dici Ordinis sacramentum. Nam, ut superius dicebatur, potestas Ordinis, ut est sacramentum, est ad conficiendum vel conferendum sacramenta. Sed in ordinibus inferioribus non confertur aliqua huiusmodi potestas, ut patet. Ergo etc.

Confirmatur. Quia in ipsis non confertur potestas ordinato per quam aliquid possit facere quod prius non poterat, ut accidit in collatione sacerdotii: sed solum per quam licite potest quod prius non licebat.

  1. Ad primum horum dicitur primo, quod utique unumquodque illorum quae prius enumerata sunt, est sacramentum, licet sit imperfectum in comparatione ad ordinem sacerdotii, ad quem ordinatur.

Dicitur secundo, post Capreolum, Quarto, d. XXIV, quod assumptum fortassis est verum de actionibus ordinatis ab Ecclesia ad principalem actionem institutam a Christo, praesertim quando illae super eodem supposito fiunt. Non est autem verum de actionibus ordinatis a Christo super diversis suppositis et cum diversis formis: sicut de actionibus ordinum inferiorum, quarum quaelibet ex opere operato habet proprium effectum; licet illi non sint per se primo intenti, sed ad Eucharistiam tanquam ad effectum principalem sint ordinati.

  1. Ad secundum dubium dicitur quod quilibet illorum ordinum dicitur proprie Ordinis sacramentum. Convenit enim sibi definitio ordinis posita a Magistro in XXIV dist. Quarti, ubi dicitur quod ordo est signaculum quoddam Ecclesiae per quod spiritualis potestas traditur ordinato. Patet enim, discurrendo per singulos ordines iuxta ea quae hoc loco dicit Sanctus Thomas, quod haec definitio illis omnibus competit.

Cum autem instatur primo, quia potestas huius sacramenti est ad conficiendum vel ministrandum sacramentum: — dicitur quod hoc intelligitur, mediate vel immediate: sive quod est ad conficiendum sacramentum, aut ad praeparandum vel ministrandum aliquid ad hoc ordinatum. Et hoc convenit cuilibet ordini.

Cum instatur secundo, quia per istos ordines non confertur ordinato quod aliquid possit quod prius non poterat: — dicitur quod non requiritur ad rationem sacramenti Ordinis ut per ipsum conferatur potestas ad faciendum aliquid quod prius facere nullo modo poterat: sed sufficit, ut videtur velle Sanctus Thomas Quarto, d. XXIV, q. II, a. 2, ad 9, quod per potestatem collatam possit agere licite, aut ex officio, quod prius non poterat licite aut ex officio facere.

V. Hoc autem postremo attendendum, quod omnes septem ordines possunt dici aliquo modo septem sacramenta, scilicet materialiter, inquantum unicuique illorum convenit ratio sacramenti: et possunt dici unum sacramentum, formaliter scilicet et completive, inquantum omnia ad unum finem ordinantur, scilicet ad Eucharistiam. Et quia forma est quae rei rationem complet et ei dat unitatem, ideo omnes ordines pro uno sacramento a doctoribus computantur, dum dicunt septem esse sacramenta Ecclesiae, quorum unum est Ordo.

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work