Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Expeditis tribus primis Libris adversus Gentes, accedendum nobis est ad quarti Libri interpretationem.
Dividitur autem in duas partes: scilicet in prooemium; et tractatum1.
Circa primum duo facit Sanctus Thomas: primo, ostendit circa quae versari hic Liber quartus debeat; secundo, ostendit qualiter in ipso sit procedendum2.
Circa primum duo facit: primo, ostendit triplicem esse hominis cognitionem de divinis; secundo, infert propositum3.
I. Quantum ad primum, ponit quatuor conclusiones4. Quarum prima est: Intellectus humanus ad intuendam divinam substantiam in seipsa pertingere per seipsum (idest, propria virtute) non valet.
Probatur. Intellectus humanus a rebus sensibilibus connaturaliter sibi scientiam accipit. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia divina substantia super omnia sensibilia, immo super omnia alia entia improportionabiliter5 elevatur.
-
Circa ipsam conclusionem, advertendum est quod supponit Sanctus Thomas, ex praecedentibus, distinctionem illam de cognitione: quod scilicet aliquid dupliciter cognosci potest, uno modo in alio, alio modo in seipso. In alio dicitur aliquid cognosci, quando non per propriam et adaequatam speciem, sed per speciem eius in quo continetur, cognoscitur: sicut Sortes videtur in speculo. In seipso autem dicitur cognosci, quando per propriam et adaequatam speciem cognoscitur: sicut Sortes quando praesentialiter per seipsum videtur. Dicitur ergo intellectus humanus non posse virtute propriae naturae elevari ad intuendam divinam substantiam in seipsa, ut excludat illam cognitionem qua Deus in creaturis cognitis per ipsarum creaturarum similitudinem cognoscitur. In hanc enim intellectus propria virtute potest.
-
Circa probationem autem conclusionis, attendendum est quod, cum via sensuum intellectus suam cognitionem capiat, non potest intellectus in aliam cognitionem naturaliter pervenire quam in eam ad quam ipsa sensibilia, et eorum similitudines intellectuales, perducere possunt. Sensibilia autem, quia sunt effectus inaequati et improportionati divinae naturae, utpote ab eius perfectione in infinitum distantes, inquantum quidem sunt divini effectus, possunt ducere in cognitionem aliquam Dei: sed quia sunt inadaequati effectus et improportionati, non possunt ducere in talem cognitionem eius quae sit perfecta, qua scilicet videatur divina substantia in seipsa; nam omnis similitudo in intellectu ex sensibilibus impressa est alicui creaturae adaequata, et nulla divinam substantiam, secundum quod in se est, repraesentat.
II. Secunda conclusio est: Datur homini via quaedam per quam in Dei cognitionem ascendere possit. — Probatur. Quia aliter tam nobilis creatura in vanum esse videretur, si finem proprium attingere non valeret: nam perfectum hominis bonum est ut quoquo modo Deum cognoscat.
Advertendum est quod perfectum hominis bonum vocat Sanctus Thomas ultimum complementum suae naturalis perfectionis, quod quidem in finis adeptione consistit: hoc enim est Deum aliquo modo cognoscere. Unde Philosophus, X Eth.6, felicitatem ponit in cognitione optimi intelligibilis. Propter hoc infert quod, si non esset homini data aliqua via perveniendi in Dei cognitionem, finem suum attingere non posset, et sic in vanum esset.
III. Ad huius autem conclusionis declarationem, notat primo, quod ista via est processus rerum a Deo ordine quodam, a cuius processus inferioribus homo incipiens, et gradatim ascendens, in Dei cognitionem proficit. Identitas autem huius viae ostenditur ex corporalibus motibus, in quibus eadem est via qua ascenditur et descenditur, ratione principii et finis distincta.
Notat secundo, quod duplex est ratio descensus perfectionum a Deo. Prima, ex parte primae originis rerum: secundum quod divina sapientia res produxit in ordine, ut creaturarum universitas ex summis rerum et infimis compleretur. Secunda est ex ipsis rebus: inquantum primo7 causata a prima causa, quae est Deus, deficiunt, et ipsa suis effectibus praeeminent, et sic deinceps quousque ad ultima rerum perveniatur.
Notat tertio quod, quia in Deo perfectissima unitas invenitur; et unumquodque, quanto est magis unum, tanto est magis virtuosum et dignius: quantum a primo principio receditur, tanto maior diversitas et variatio invenitur in rebus. Et sic secundum diversitatem rerum apparet viarum diversitas, quasi ab uno principio inchoatarum, et terminatarum ad diversa.
Notat quarto, quod per has quidem vias intellectus noster in Dei cognitionem ascendere potest, sed propter eius debilitatem nec vias ipsas perfecte cognoscere possumus. Tum quia, cum vix intellectus per exteriora accidentia possit ad interiorem notitiam pervenire8 etiam illarum rerum quarum accidentia sensu perfecte comprehendit, multo minus comprehendere poterit naturas illarum rerum quarum pauca accidentia capimus sensu; et adhuc minus illarum quarum accidentia capi non possunt. — Tum quia, etiam si rerum naturae cognoscerentur, ordo tamen earum secundum quod a divina providentia disponuntur et diriguntur in finem, tenuiter nobis notus esse potest.
IV. Ad evidentiam eius quod primo notat Sanctus Thomas9, considerandum est quod, cum processus perfectionum a Deo duos habeat terminos, scilicet ipsum primum principium, qui est Deus, a quo omnis originatur perfectio, et ultimas rerum perfectiones, non potest intellectus humanus hunc rerum et perfectionum ordinatarum processum cognoscere incipiendo a summo vertice Deo, descendendoque ad inferiora, cum Deus omnem sensus cognitionem effugiat, a qua intellectus nostri cognitio originem habet; sed necesse est ut ab inferioribus perfectionibus incipiat, gradatimque ad superiorum cognitionem ascendat, quousque ad cognitionem Dei perveniat. Quia vero eadem via est descensus et ascensus secundum rem, sicut est eadem scala per quam quis ascendit et descendit, distincta tantum ratione, — inquantum, cum motus in ipsa a supremo incipit et terminatur ad infimum, vocatur via descensus; inquantum vero ab infimo incipit et terminatur ad supremum, dicitur ascensus — ideo dici potest quod via per quam potest intellectus humanus in Dei cognitionem ascendere, est processus perfectionum a Deo ordine quodam; sicut enim ordine quodam illae a summo vertice descendunt, ita per illas ordine quodam, incipiendo ab inferioribus, scilicet a corruptibilibus, humanus intellectus ascendit ad Deum.
- Circa id quod secundo notatur, attendendum quod illa duplex ratio descensus perfectionum a Deo sic intelligitur quod prima ratio est divina sapientia, statuens ordinem huiusmodi perfectionum in rebus, ut scilicet quaedam sint supremae, quaedam vero infimae. Nam ipsa divina sapientia dicitur prima rerum origo, inquantum prius in mente divina rerum omnium ordo est constitutus quam sint res ordine quodam in esse productae. Et sic, dum res producuntur in esse secundum illum ordinem quem divina sapientia statuit, ipsa divina sapientia est primum principium unde rerum ordo originatur.
Secunda vero est ipsarum rerum productarum natura. Nam cum omnia sint a Deo causata, constat quod ipsis convenit ut ab ipso Deo in perfectione deficiant. Cum vero inter ipsa causata a Deo unum sit causa alterius, — intellige, non tantum sicut unum individuum est alterius individui causa in eadem specie, sed sicut unum est causa alterius secundum totam suam speciem, quemadmodum caelum est causa specierum corruptibilium omnino materialium — oportet unum esse altero praestantius et perfectius: nam causa alicuius totius speciei est perfectior illa specie. Et sic, descendendo usque ad infimas species, ex ipsa rerum natura, secundum quod quaedam res aliarum rerum sunt causa, constat creaturarum perfectiones ordine quodam a Deo descendere: quia videlicet quaedam secundum naturam suam sunt Deo secundum perfectionem proximiores, quaedam vero sunt ab eo remotiores.
-
Circa id quod tertio notatur, attendendum est quod, cum in Deo sit perfectissima unitas, eo quod simplicissimus sit, nullamque rerum in se multiplicitatem habeat, ut superius 10 est ostensum, sitque Deus et virtuosissimus et dignissimus: cum, ut hic dicitur, unumquodque, quanto magis est unum, secundum scilicet suam naturam, tanto sit magis virtuosum et dignius, utpote tanto magis de ratione entis participans; necesse est ut, quanto aliquid magis ab ipso Deo recedit (non quidem secundum localem distantiam, sed secundum distantiam perfectionalem), tanto sit minus unum, et minus perfectum, atque minus dignum. Propterea optime infert Sanctus Thomas multiplicari processus perfectionum a Deo secundum rerum infimarum multiplicitatem. Ista enim maxime a divina perfectione elongantur, et ideo in eis maxima multiplicitas et varietas atque imperfectio invenitur.
-
Circa id quod quarto notatur, advertendum est quod in processu creaturarum a Deo duo considerari possunt: scilicet ipsae res, ordine quodam a Deo procedentes; et ordo ipsarum rerum ad invicem et ad finem ipsis a divina sapientia praestitutus. Si consideretur iste processus, secundum quem diversae viae ascendendi ad Deum constituuntur, quantum ad ipsas res, sic inquit Sanctus Thomas quod imperfecte a nobis cognoscitur: inquantum sunt quaedam res quarum pauca accidentia sensu cognoscimus, sicut sunt corpora caelestia, maxime ea quae magis a mundo inferiori distant; quaedam vero sunt, sicut substantiae separatae, quarum accidentia sensu capi non possunt, quamvis per quosdam deficientes effectus participentur; effectus enim a substantiis separatis in istis inferioribus causati deficiunt ab ipsarum repraesentatione, inquantum materialia haec, quae sub sensu cadunt, illis sunt inaequata. — Si vero consideretur iste processus quantum ad ipsum rerum ordinem, sic addit Sanctus Thomas quod etiam praedictae viae imperfecte a nobis cognoscuntur: inquantum, etiam si res ipsas cognosceremus perfecte quantum ad earum substantiam, non tamen perfecte cognoscimus ordinem eis impositum a divina sapientia; eo quod ipsam divinae sapientiae rationem, idest, ipsam divini intellectus conceptionem qua res ordinat et disponit, non cognoscamus.
V. Tertia conclusio est: Per istas vias non possumus pervenire ad perfecte cognoscendum ipsarum viarum principium, scilicet Deum. — Probatur primo. Ipsae viae imperfecte a nobis cognoscuntur. Ergo etc. — Secundo. Deus sine proportione excedit vias praedictas. Ergo etc.
Adverte quod ex hac secunda ratione datur intelligi praedictas vias, praedictosque creaturarum processus, licet in Deo uniantur, non tamen includere ipsum Deum tanquam principium intrinsecum earum, sed tanquam extrinsecum principium, quod est omnium istarum viarum principium productivum. Nam si intrinsece pertineret ad istas vias, falsum esset quod hic dicitur, scilicet Deum vias praedictas sine proportione excedere. Unde, cum dictum est superius processum emanationis a Deo uniri in ipso principio, intelligendum est de extrinseco principio, non de intrinseco.
VI. Quarta conclusio est: Convenienter Deus, ex superabundanti bonitate, quaedam de seipso hominibus revelavit. — Probatur. Dei cognitio, ad quam per vias praedictas, intellectuali quodam quasi intuitu, homo pertingere poterat, debilis erat. Ergo conveniens erat ut Deus aliqua de seipso revelaret, quo talis cognitio firmior esset.
- Ad horum evidentiam, duo sunt attendenda. Primum est, quod intuitus intellectualis proprie ad illam cognitionem qua res videtur in seipsa per speciem propriam, pertinet. Quia ergo homo non potest Deum per seipsum et per propriam eius speciem in hac vita cognoscere, sed tantum per speciem creaturarum, ideo eius cognitio non proprie dicitur intellectualis intuitus. Propter hoc ipsam vocavit Sanctus Thomas non simpliciter intellectualem intuitum, sed quasi. Nam proprie quidem, per praedictas vias homo in Dei cognitionem ascendens, Deum non intuetur: potest tamen dici quasi intueri, quando ad eam cognitionem pervenit quae perfectissima est inter cognitiones habitas de Deo ex creaturis; propter excessum enim eius ad alias imperfectas cognitiones, quasi intuitiva cognitio dici potest.
Alterum est quod, licet Deus ex sua bonitate communicet creaturae quicquid illi communicat, aliqua tamen dicitur ex superabundanti bonitate communicare, inquantum illa non exiguntur ad naturae cui communicantur integritatem, quasi talia sibi debeantur, supposito quod Deus illam creaturam velit producere: sed Deus, absque ullo simpliciter debito ex parte creaturae se tenente, ea creaturae communicat. Et ista sunt quae naturali perfectioni superadduntur. Quia ergo ad naturalem hominis perfectionem non pertinet quod a Deo aliquam de divinis cognitionem per revelationem accipiat, sed tantum quod ex creaturis in Deum ascendat; ideo convenienter hic dicitur quod ex superabundanti bonitate quaedam hominibus de seipso Deus revelavit, ut firmior esset cognitio, dum scilicet homo scit divinam revelationem infallibilem esse.
- Ad huius autem manifestationem conclusionis, notat Sanctus Thomas quod huiusmodi, secundum hominis congruentiam, sic ei primo revelantur ut tamen non intelligantur, sed solum quasi audita credantur: quia, secundum hunc statum, intellectus elevari non potest ad ea intuenda quae omnes sensus proportiones excedunt. Cum autem a sensibilium connexione fuerit liberatus, tunc elevabitur ad ea quae revelantur intuenda.
Advertendum quod loquitur Sanctus Thomas secundum communem et consuetum modum revelationis divinae, qui est ut in hac vita divina nobis revelata credantur, magis quam videantur. Sed aliquando, praeter consuetum modum, Deus aliquos etiam ad intuendam ipsam divinam essentiam elevat, ut de Moyse et Paulo creditur 11. Quamvis etiam possit dici quod isti erant quodammodo a sensibilibus connexione liberati, inquantum tunc sensibus non utebantur.
VII. Ex istis infert Sanctus Thomas quod triplex est cognitio hominis de divinis: scilicet naturalis, quae est per creaturas; ea quae per revelationem est habita, non quasi sit divina veritas demonstrata ad videndum, sed quasi sit sermone prolata ad credendum; et ea secundum quam elevatur mens humana ad perfecte intuendum ea quae sunt revelata.
Confirmatur haec principalis conclusio auctoritate Iob xxvi12. Primam enim cognitionem tangit inquiens: Ecce, haec ex parte dicta sunt viarum eius. — Secundam vero cum inquit: et cum vix parvam stillam sermonum eius audiverimus. Nam fides est ex auditu, ut habetur Rom. x, auditus autem per verbum Dei, de quo Ioan. xvii. — Tertiam vero cum inquit: Quis poterit tonitruum magnitudinis eius intueri? Nam quia per ipsam cognoscetur clare et manifeste divina maiestas, ut habetur I Ioan. iii, et Exod. xxxiii, et Ioan. xvi, convenienter dicitur res per illam cognitionem cognita tonitruum: est enim tonitruum res manifestissima. Quomodo autem ista auctoritas proposito conveniat, clare ostenditur in littera.
- Istis praemissis, infert Sanctus Thomas principale propositum huius partis13, inquiens quod, cum in praecedentibus habitus sermo sit de divinis secundum quod ad ipsa naturalis ratio per creaturas pervenire potest, imperfecte tamen, restat sermo habendus de iis quae nobis divinitus revelata sunt ut credenda, excedentia humanum intellectum.
VIII. Quantum ad secundum principale, ostendit qualiter in hoc libro sit procedendum14. Et duo dicit. Primum est, quod iste modus servandus est, ut ea quae in sermonibus Sacrae Scripturae sunt tradita, quasi principia sumantur; et sic ea quae in sermonibus praedictis nobis occulte traduntur, studeamus utcumque mente capere, a laceratione infidelium defendendo; remota tamen praesumptione perfecte cognoscendi, quia huiusmodi probanda sunt auctoritate Sacrae Scripturae, non autem ratione naturali. Ostendendum tamen est quod rationi naturali non sunt opposita.
Secundum est quod, cum naturalis ratio per creaturas in Dei cognitionem ascendat, fidei vero cognitio e converso a Deo in nos divina revelatione descendat; sitque eadem via ascensus et descensus: oportet eadem via procedere in iis quae supra rationem creduntur, qua in superioribus processum est circa ea quae ratione investigantur de Deo; ut primo scilicet tradantur quae in ipso Deo credenda proponuntur, ut est confessio Trinitatis; secundo, ea quae supra rationem a Deo sunt facta, ut opus Incarnationis; tertio, ea quae supra rationem in ultimo hominum fine expectantur, sicut resurrectio, etc. Huic processui adaptatur etiam auctoritas praedicta.
Ad huius evidentiam, attendendum est quod in processu circa ea quae naturali ratione de Deo investigata sunt, talis ordo servatus est, ut in superioribus patuit, quod primo habita est consideratio de iis quae Deo secundum seipsum conveniunt; secundo, de processu creaturarum ab ipso; tertio, de ordine creaturarum in ipsum sicut in finem. Quia ergo eadem via procedendum est circa ea quae per revelationem divinam cognoscuntur de Deo, inquit Sanctus Thomas, correspondenter ad praedictum ordinem, oportere primo tractari de iis quae in ipso Deo supra rationem credenda proponuntur; deinde de iis quae supra rationem a Deo sunt facta; tertio, de iis quae in ultimo fine expectantur.
IX. Sed occurrit dubium. Nam licet eadem via sit ascensus et descensus materialiter, distinguuntur tamen formaliter ratione principii et finis, ut superius15 dicebatur: quia videlicet quod est principium in ascensu, est finis in descensu; et quod in ipso est finis, in alio est principium. Ideo, si naturalis ratio per creaturas in Dei cognitionem ascendit, divina vero revelatio descendit ad nos a Deo; licet per eosdem gradus cognitionis debeat procedi in utroque processu; non tamen eodem ordine procedendum est, sed e contrario. Nam si ultimus gradus considerationis divinorum quae naturali ratione cognoscuntur ascendendo, fuit consideratio ordinis creaturarum in Deum sicut in finem, prima consideratio in processu ad ea quae supra rationem sunt revelata, debet esse de iis quae in ultimo fine expectantur, non autem de iis quae in ipso Deo proponuntur credenda. Et sic ex identitate ascensus et descensus videtur male concludi oportere eundem esse processum in iis quae ratione naturali cognoscuntur de Deo, et in iis quae supra rationem proponuntur credenda.
Respondetur quod optime procedit ratio, si diligenter eius intentum inspiciatur. Considerat enim Sanctus Thomas ascensum et descensum hoc loco secundum quod materialiter idem sunt, non autem secundum quod formaliter distinguuntur: inquantum videlicet in cognitione habita de Deo per rationem naturalem, et in cognitione habita per revelationem, iidem gradus proportionaliter inveniuntur. Hoc enim stante, habet suum intentum. Cum enim in traditione doctrinae, de quo processu loquitur Sanctus Thomas, de prioribus sit prius determinandum; et in ipsis gradibus eorum quae de Deo cognoscuntur sive via ascensus sive via descensus, idest, sive per rationem naturalem sive per revelationem cognoscantur, sit ordo quidam secundum rerum naturam absolute consideratam; et iste ordo secundum naturam sit idem in utroque modo cognoscendi, modus enim cognoscendi rei naturam non variat: necesse est secundum eundem ordinem in utroque processu doctrinam tradi. Cum enim secundum naturam, vel secundum nostrum modum intelligendi, prius sint ea quae Deo conveniunt secundum seipsum, quam ea quae important processum creaturarum ab ipso; et haec prius sint quam ordo ipsarum creaturarum ad Deum tanquam ad finem: conveniens est ut in utroque processu prius determinetur de iis quae Deo secundum seipsum conveniunt; tum de iis quae ab ipso fiunt; deinde de iis quae ad creaturarum ordinem in finem spectant.