Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Postquam ostendit Sanctus Thomas corpora resurgentium futura esse eiusdem speciei cuius nunc sunt corpora nostra, consequenter ostendit quod futura sunt alterius conditionis superadditae naturae1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit conditionem corporum tam bonorum quam malorum; secundo, particulariter conditionem corporum beatorum, capite sequenti.
Circa primum, duo facit: primo, ostendit omnia humana corpora futura incorruptibilia; secundo, ostendit quomodo sit huiusmodi incorruptibilitas intelligenda2.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Omnia resurgentium corpora, tam bonorum quam malorum, incorruptibilia erunt.
Probatur primo ex fine resurrectionis. Praemium bonorum et poena malorum erunt perpetua, ut patet ex iis quae in Tertio determinata sunt. Ergo oportet ut utrumque in corpus incorruptibile recipiatur. - Probatur consequentia. Quia ad hoc resurgent tam boni quam mali, ut etiam in propriis corporibus praemium consequantur vel poenam pro iis quae gesserunt dum vixerunt in corpore.
-
Secundo probatur ex causa formali resurgentium. Anima iterato per resurrectionem corpus resumet, ne in perpetuum remaneat a corpore separata. Ergo conveniens est ut corpus secundum quod convenit animae disponatur. Ergo quod sit incorruptibile. - Probatur prima consequentia. Quia in illo perfectioni animae providetur. Secunda vero: quia anima est incorruptibilis.
-
Sed videtur quod ista ratio non concludat. Eadem enim ratione concluderetur quod a principio debebat anima corpori incorruptibili uniri: cum ita tunc esset incorruptibilis, et ita perfectionem suam ex unione ad corpus requireret, sicut postea cum est separata.
Respondetur quod aliter loquendum est de institutione naturae a Deo: et aliter de reparatione ad vitam per resurrectionem. In prima enim institutione naturae conveniens fuit ut Deus unicuique daret quod sibi secundum naturam conveniebat. Et quia naturae animae intellectivae, quam oportet cognitionem ex sensibilibus accipere, conveniebat ut haberet corpus ex contrariis compositum, ad quod ex necessitate materiae sequitur ut sit corruptibile, conveniens fuit ut sibi daretur corpus per naturam corruptibile, quod etiam, etsi per gratiam factum esset aliquo modo incorruptibile, omnino tamen incorruptibile non esset, sed posset ad corruptibilitatem ex peccato hominis devenire. In resurrectione autem, per quam providetur ne anima sua specifica perfectione perpetuo privetur, convenit ut sibi incorruptibile corpus aptetur, ne iterum ad illam imperfectionem deveniat, propter quam tollendam corpori reunitur.
- Tertio probatur ex causa activa resurrectionis. Deus corpora corrupta reparabit ad vitam. Ergo, multo fortius, hoc illis praestare poterit ut recuperata vita in eis perpetuo conservetur.
Confirmatur hoc exemplo. Quia etiam corpora corruptibilia, cum voluit, a corruptione servavit illaesa: sicut corpora trium puerorum in fornace.
II. Quantum ad secundum, ostendit Sanctus Thomas qualis sit ista incorruptibilitas. Et ait quod intelligenda est sic quod hoc corpus quod nunc corruptibile est, incorruptibile divina virtute reddetur, ita quod anima in ipsum perfecte dominabitur quantum ad hoc quod ipsum vivificet; nec talis communicatio vitae a quocumque alio poterit impediri. Hoc autem significat Apostolus I Cor. xv, dicens, Oportet corruptibile etc.
Ex hoc sequitur quod non resurget homo immortalis quia aliud corpus incorruptibile reassumat, ut praedicti posuerunt: sed quia hoc ipsum corpus quod nunc est corruptibile, incorruptibile fiet. - Unde et quod dicit Apostolus, quod caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, intelligitur quod tunc tolletur corruptio carnis et sanguinis, eorum tamen natura remanente. Unde subiungit, neque corruptio incorruptelam possidebit.
III. Circa hoc ultimum dictum, scilicet quod natura sanguinis remanebit, dubium occurrit. Nam, ut ex superioribus3 constare potest, corpora resurgentium alimento non indigebunt. Sed sanguis non datur animalibus a natura nisi alimenti gratia: ut enim dicitur II de Partibus Animal., c. III et sqq. sanguis est ultimum alimentum in animalibus4. Ergo videtur quod in corporibus resurgentium non debeat esse sanguis.
Respondeo, et dico primo, quod utique oportet dicere, secundum Catholicam fidem, in corporibus resurgentium sanguinem contineri. Nam cum in Christo ponamus esse sanguinem, alioquin non posset nunc vinum per consecrationem in eius sanguinem transmutari; necesse est ut et in aliis resurgentibus esse sanguinem ponamus; nostra enim resurrectio Christi resurrectioni assimilabitur.
Dico secundo, et secundum opinionem eorum qui tenent sanguinem esse intellectiva anima informatum, et esse actu partem corporis: sanguis non solum ponitur in animalibus gratia alimenti, sed etiam inquantum ad integritatem corporis pertinet ut eius pars in actu. Et ideo, licet in resurrectione officio alimenti non utatur, manet tamen in resurgentibus ad hoc ut naturae habeant integritatem; sicut et alia quaedam membra in ipsis erunt quae tamen propriis officiis non fungentur. - Secundum vero ponentes sanguinem non esse proprie actu partem hominis, sed improprie, inquantum videlicet est potentia proxima totum corpus5, et ab anima intellectiva effective perficitur, licet non formaliter, - id quod mihi conformius videtur doctrinae Sancti Thomae; et tenetur a Capreolo Quarto, d. x, q. II6, ex iis quae habentur Tertia, q. XXXI, a. 5, ad 1, dicendum est quod, licet sanguis sit ultimum alimentum, est tamen de veritate humanae naturae, non quidem tanquam pars proprie in actu, sed tanquam proximus parti et partibus affinis. Est etiam sedes animae: inquantum per sanguinem in corde generatum vitalis operatio in omnia membra diffunditur, ut inquit, Sanctus Thomas in Quarto, d. XI, in expos. litt.
Licet ergo in resurgentibus non remaneat sanguis sub ratione alimenti, remanet tamen ut ad humanae naturae integritatem pertinens, et ad virtutis naturalis ostensionem, quae mediante sanguine exercebatur, sicut de membris generationi deservientibus erit. Habetur haec responsio Quarto, d. XLIV, q. I, a. 2, quª 2, ad 2.
IV. Circa incorruptibilitatem corporum resurgentium, advertendum quod Sanctus Thomas tangit hic unam causam intrinsecam omnibus communem, scilicet perfectum dominium animae super corpus sibi virtute divina conveniens. In IV autem Sent., d. XLIV, q. III, a. 17, aliam causam assignat in corporibus damnatorum, scilicet cessationem motus caeli, sine quo nulla naturalis mutatio esse potest quae est causa extrinseca. Videturque ibidem negare quod in damnatorum corporibus sit incorruptibilitas ex aliquo intrinseco corruptionem impediente.
Sed dupliciter potest ad hoc dici. Primo, quod non negat Sanctus Thomas in Quarto omnino causam intrinsecam incorruptibilitatis in damnatis: sed illam causam quae est divina gratia, qualis causa erat in Adam et est in Beatis; vel illam quae est qualitas ab anima effluens in corpus ipsum, a corrumpentibus praeservans.
Secundo, quod negat causam intrinsecam prohibentem corruptionem quae est omnimoda subiectio corporis ad animam: haec enim in solis Beatis erit. Non autem negat omnem causam intrinsecam.
- Advertendum secundo, ut ex capite sequenti haberi potest, quod dominium perfectum animae in corpus est duplex. Cum enim dominium hoc intelligatur inquantum corpus animae absque resistentia obedit et a nullo haec obedientia impediri potest aut hoc intelligitur quantum ad esse et quantum ad omnem actionem et passionem corporis; aut quantum ad esse tantum. Primum dominium erit in Beatis tantum: secundum autem erit etiam in damnatis. Unde, ut ostenderet Sanctus Thomas dominium animae in corpus quod et damnatis et Beatis est commune, non esse perfectum dominium primo modo, sed tantum secundo modo, cum dixisset quod anima in corpus perfecte dominatur, addidit8, quantum ad hoc quod ipsum vivificet.