Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Ex omnibus praedictis de divina Trinitate, infert Sanctus Thomas unum corollarium1, scilicet: Quod in natura divina tres Personae subsistunt: scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Et quod ii tres sunt unus Deus, solis relationibus ad invicem distincti: nam Pater a Filio distinguitur paternitate et innascibilitate; ab ipso vero distinguitur Filius filiatione; Pater et Filius a Spiritu Sancto distinguuntur spiratione, ut ita dicatur; Spiritus autem Sanctus ab ipsis processione amoris. Et praeter has Personas non est quartam in divina natura ponere.
Huius corollarii ultimam tantum partem probat Sanctus Thomas, quoniam reliquae manifestae sunt. Circa quod tria facit: primo, ostendit propositum2; secundo, excludit quorumdam obiectionem3; tertio, ostendit in creaturis esse quandam divinae Trinitatis similitudinem4.
Adverte autem, ut dicebatur superius5, quod, quia iis quae ad voluntatis processionem pertinent, non sunt ita nomina imposita sicut iis quae ad processionem pertinent intellectus, ideo eodem nomine significamus et productionem activam Spiritus Sancti, et relationem ipsam consequentem, scilicet nomine spirationis. Et ideo dixit Sanctus Thomas quod Pater et Filius a Spiritu Sancto distinguuntur spiratione, ut ita dicatur. Occurrit autem dubium. Nam inquit primo Sanctus Thomas quod tres personae solis relationibus sunt distinctae. Postmodum inquit Patrem distingui a Filio innascibilitate: cum tamen innascibilitas non sit relatio, sed magis negatio.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xxxiii, a. 4, ad 3, quod innascibilitas etiam ad relationem pertinet: non quidem directe, sed reductive, inquantum negatio reducitur ad genus affirmationis, sicut non-album ad genus qualitatis; dicit enim negationem nativitatis et filiationis, quae est relatio.
I. Prima ergo ratio qua ostenditur non esse quartam personam in divinis, est haec. Personae divinae non possunt multiplicari nisi secundum quod exigit processio intellectus et voluntatis: quia non possunt distingui nisi per relationem originis; has autem oportet accipere secundum operationes immanentes intellectus et voluntatis, ut ex dictis6 patet. Sed in Deo non potest esse nisi una processio secundum intellectum, et una secundum voluntatem: quia suum intelligere est unum et simplex et perfectum, et similiter suum velle. Ergo non sunt nisi duae personae procedentes. Et est una etiam non procedens, scilicet Pater. Ergo etc.
Advertendum quod ratio haec fundatur super unitate actus numerali et formali, non autem super unitate numerali tantum, quae est unitas identica: quia sic intellectus et voluntas sunt unum, et sic, si de hac unitate intelligeretur, sequeretur quod Filius et Spiritus Sanctus essent una persona. Sed ratio in hoc fundatur, quod actus intellectus, qui est formaliter unus, est etiam unus numeraliter; et similiter actus voluntatis. Quae ad hanc rationem pertinent, superius, cap. xiii7, sunt explicata. Ideo circa ipsam non oportet amplius immorari.
II. Secunda ratio procedit si ponatur personas distingui secundum processiones. Et arguitur sic. Non potest esse nisi triplex modus personae quantum ad processiones: scilicet, ut sit aut omnino non procedens, quod est Patris; aut a non procedente procedens, quod est Filii; aut a procedente procedens, quod est Spiritus Sancti. Ergo non possunt esse nisi tres personae.
Si dicatur quod relationes originis multiplicari possunt secundum unam speciem processionis: sicut in aliis viventibus, puta in natura humana sunt plures patres et plures filii: — contra arguitur, quia filiatio, cum in una natura sit unius speciei, non potest multiplicari nisi secundum materiam aut subiectum, sicut est de aliis formis. In Deo autem non est materia aut subiectum. Et ipsae relationes sunt subsistentes.
- Adverte ex verbis Sancti Thomae errorem arguentium8 contra ipsum tanquam contra dicentem non posse multiplicari individua in una specie nisi per materiam ex qua componantur; et inducentium articulos Parisienses9, in quibus de hac materia fit mentio. Nam cum dicat hic filiationem, sicut et alias formas, non posse multiplicari nisi per materiam aut subiectum, constat quod non intendit per solam materiam ex qua individua unius speciei multiplicari, sed aut per materiam ex qua, aut per materiam in qua, idest per subiectum. Unde, cum aliquando inquit ipsa multiplicari per materiam, nomine materiae omne subiectum intelligit, ut patet ex hoc loco.
Adverte etiam quod duas rationes tangit Sanctus Thomas, quare filiatio in divinis non multiplicatur per materiam aut subiectum. Una est, quia in Deo non est materia aut subiectum. — Altera est, quia ipsae relationes sunt subsistentes: ex quo patet quod in subiecto non sunt, sicut nec alia subsistentia; et consequenter quod per subiectum multiplicari non possunt.
III. Sed contra praedictum fundamentum, scilicet quod per subiectum multiplicatio numeralis fiat, arguunt multi, apud Capreolum, in Primo, d. vii10, praecipue Scotus, in V Metaphysicae: quia videlicet plures formae solo numero distinctae in eodem subiecto simul inveniuntur; sicut plura lumina in una parte diaphani; et plures species in eadem parte oculi; et plures paternitates in eodem patre.
- Sed ad omnia ista dicitur quod falsum est plura talia, solo numero distincta, esse in uno adaequato subiecto. Hoc enim est contra mentem Aristotelis, V Metaph.11 dicentis unum numero esse quorum materia est una.
Nec est verum quod plura lumina sint in eadem parte diaphani. Nam si eidem aeri appropinquentur duo luminaria, non causantur duo lumina, sed unum intensius quam si ab uno tantum causaretur. Nec radius directus et reflexus sunt duo12: sed unus intensior in puncto reflexionis quam alibi.
Non est etiam verum plures species eiusdem rationis, solo numero distinctas, esse in eadem parte oculi aut aeris. Nam si ponantur duo visibilia in distinctis locis, constat quod eorum species in aere et in oculo non sunt eiusdem rationis, quia una repraesentat unum visibile cum suo situ et figura, et alia repraesentat aliud visibile cum alio situ: species autem visibiles quae diversa secundum speciem repraesentant, non sunt eiusdem rationis. — Si autem duo visibilia omnino similia in eodem situ ponerentur, puta duo ova (quod quidem non nisi per miraculum fieri potest), unam tantum speciem causarent in oculo, intensiorem tamen quam si ab uno tantum causaretur, quae quidem esset duorum repraesentativa. Et si prius unum causaret speciem, postea aliud in eodem situ poneretur, secundum non causaret aliam speciem, sed priorem intenderet. Puto tamen quod in tali casu per illam unicam speciem non possent illa duo visibilia per sensum distincte cognosci.
Non est denique verum in uno patre esse plures paternitates, ut superius13 est ostensum, de mente Sancti Thomae: sed unica paternitate pater refertur ad plures filios. Tum quia est unicum in ipso fundamentum. — Tum quia nullum filiorum respicit tanquam terminum adaequatum, sed absolute filium. Et ideo, mortuo uno filio aliis remanentibus, non desinit filiatio: quia remanet eius terminus adaequatus, licet desinat respectus filiationis ad filium mortuum.
IV. Sed contra istam responsionem, inquantum ponit a pluribus corporibus luminosis unicum tantum numero lumen in eadem parte aeris causari, potest argui, primo, quia tunc non posset dari aliqua radiorum intersectio. Quod est contra Perspectivae documenta.
Secundo quia, si pluribus corporibus luminosis plura corpora opaca opponantur, causabuntur plures umbrae. Hoc autem non posset esse nisi ab illis plura causarentur lumina.
Tertio, quia communis propositio est quod Maius lumen offuscat minus. Hoc autem esse non posset nisi maius lumen et minus essent duo lumina simul in eodem subiecto existentia.
- Respondetur quod utique verum est a duobus corporibus luminosis non causari in eadem aeris parte duo lumina, sed unicum, intensius tamen quam si ab uno tantum luminoso corpore causaretur. Hoc enim est de mente Sancti Thomae II Sent., d. xiii, a. 3, ad 2.
Unde ad primum in oppositum, negatur sequela. Non enim intersectio radiorum est accipienda ad modum duorum corporum sese in aliquo puncto tangentium, quasi scilicet ipsi radii, distincti existentes, sese in aliquo puncto contingant: sed quia diversi radii a diversis corporibus luminosis provenientes in aliquo puncto unum lumen efficiuntur, intensius tamen quam esset si ab uno tantum corpore lucido causaretur, ex eo quod utraque virtus illuminativa ad idem punctum concurrit. Et hoc videtur intendere Sanctus Thomas loco allegato, cum inquit quod non intelligitur coniunctio et separatio luminum nisi secundum intensionem et remissionem luminis.
Ad secundum potest dupliciter responderi, negando minorem. Primo, quod corpus oppositum non privat lumen ab uno corpore luminoso causatum: sed lumen quod erat intensum, posito tali obstaculo, fit ex illa parte remissum ad quam actio illius corporis luminosi non potest libere pervenire. — Secundo quod, licet unius luminis sit tantum una privatio perfecta, totaliter videlicet ipsum auferens, possunt tamen ipsius esse plures imperfectae privationes, quarum scilicet unaquaeque ipsum imperfecte et pro aliqua sui parte removeat, inquantum in subiecto extenso extensionem habet, sicut et divisionem. Ideo non sequitur, si sunt plures umbrae, quod sint plura lumina, quando quaelibet umbra lumen imperfecte tantum et partialiter privat; sicut accidit in proposito, quando plura corpora pluribus luminosis opponuntur.
Ad tertium dicitur, ut haberi potest ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. v, a. 4, ad 2; et q. ix, a. 1, ad 2, quod illa propositio, Maius lumen offuscat minus, intelligitur de lumine se tenente ex parte corporis illuminantis. Corpus enim luminosius suo lumine impedit ne corporis minus lucidi lumen, sive lux, distincte videri possit: sicut lumen solis impedit ne lux stellarum videatur in die. Non autem habet veritatem de lumine ex parte corporis illuminati se tenente; quasi, inquam, in uno corpore, aut in una aeris parte, sint duo lumina distincta, aliquod scilicet maius et aliquod minus, et minus a maiore occultetur; immo lumen a corpore minus lucido causatum, superveniente lucidiori corpore, intenditur et perficitur.
- Ex his solutionibus patet primo, quod illa propositio Perspectivorum, Radios visibilium impermixte medium illustrare, non intendit in medio esse plura lumina realiter et secundum esse distincta, sed quod idem lumen habet distinctas dependentias ad diversa visibilia, et illa distincte repraesentat.
Patet secundo, aliam propositionem Perspectivorum, scilicet, Lucem fortem orientem super visum et medium quaedam visibilia occultare, veritatem habere de visibilibus in se consideratis, non autem in suo effectu.
- Ex iis patet vanam esse rationem arguentium posse esse plures filios in divinis, quia praecedens distingueretur a subsequente per co-oppositam relationem14. Constat enim quod hoc non posset esse nisi essent plures filiationes. Quae cum non possint nisi per subiectum multiplicari, necesse esset ponere in Deo subiectum et compositionem; et ipsas non esse subsistentes; quorum utrumque manifeste falsum est.
V. Quantum ad secundum, removet Sanctus Thomas quandam obiectionem15. Videtur enim quod sint plures filii, et plures spiritus sancti. In Filio enim, cum sit perfectus Deus, est virtus intellectiva perfecta; et in Spiritu Sancto est bonitas infinita, quae est communicationis principium. Ergo etc.
Respondet Sanctus Thomas illam consequentiam non valere: quia, cum Filius sit Deus ut genitus, virtus intellectiva est in ipso ut in procedente per modum verbi, non ut in producente verbum. Est enim in Filio tota plenitudo divinitatis, et eadem numero quae est in Patre, sed cum relatione nativitatis, in Patre vero cum relatione generationis activae: alioquin non distinguerentur Pater et Filius, cum solis relationibus distinguantur. Similiter, cum Spiritus Sanctus sit Deus procedens, est in eo bonitas infinita ut in persona accipiente, non ut in communicante alteri, scilicet ad intra. Ideo ratio non sequitur. — De efficacia huius responsionis, vide superius, cap. xiii16.
VI. Posset autem ulterius argui contra praedictam conclusionem: primo, quia posse generare est aliqua dignitas Patris; immo etiam genuisse Filium Deum est dignitas. Omnis autem dignitas est Filio attribuenda.
Secundo, quia ex Philosopho, IV Meteor.17, perfectum est unumquodque cum potest sibi simile generare.
- Sed ad primum dicitur primo, de mente Sancti Thomae Prima, q. xlii, a. 4, ad 2, quod dignitas est absolutum, et ad essentiam pertinet. Et ideo, sicut eadem essentia est in Patre et Filio, ita et eadem dignitas: sed in Patre est paternitas, in Filio est filiatio.
Dicitur secundo, quod committitur fallacia figurae dictionis, arguendo sic: Omnis dignitas est Filio attribuenda. Posse generare, sive generare, est dignitas. Ergo est in Filio. Mutatur enim quid in ad aliquid. Nam dignitas est absolutum; et posse generare, sive generare, est relativum, dicit enim absolutum cum respectu. Et ratione quidem absoluti, pertinet ad dignitatem, non autem ratione relationis. Ideo non sequitur, si omnis dignitas est in Filio, quod in ipso sit posse generare: sed tantum quod in ipso sit id absolutum quod includitur in hoc quod dicitur, posse generare.
- Ad secundum dicitur primo, quod tunc aliquid est perfectum quando habet potentiam generandi sibi simile, idest, quando sibi non deest illud absolutum quod nomine potentiae generativae importatur. Et sic concessum est in praecedentibus18 esse potentiam generandi. Non autem oportet ut habeat ipsam quantum ad relationem quam dicit, quia relatio nullam perfectionem dicit.
Dicitur secundo, quod propositio Aristotelis habet veritatem in rebus materialibus, in quibus possunt esse plura individua eiusdem speciei: non autem in rebus immaterialibus.
Dicitur tertio, quod non habet veritatem in natura in qua, propter eius perfectionem, non potest esse nisi unus Filius immaterialis, cuiusmodi est natura divina.
VII. Quantum ad tertium19, ostendit Sanctus Thomas similitudinem divinae Trinitatis in creaturis aliquo modo inveniri: et primo, in mente humana; secundo, in aliis rebus.
In mente igitur humana est similitudo quantum ad hoc quod, sicut in divinis est Deus ingenitus, qui est totius divinae processionis principium, scilicet Pater; et Deus genitus per modum verbi in intellectu concepti, scilicet Filius; et Deus per modum amoris procedens, scilicet Spiritus Sanctus; nec invenitur alia processio intra divinam naturam, sed solum processio in exteriores effectus: ita, cum mens, seipsam intelligendo, verbum suum concipit in seipsa; et seipsam amando, seipsam producit in voluntate ut amatum; et ulterius non procedit intra se, sed tantum ad exteriores effectus, ex amore sui aliquid faciendo; in mente tria inveniuntur, scilicet mens ipsa, quae est processionis principium, in sua natura existens; et mens concepta in intellectu; et mens amata in voluntate. — Differentia tamen est inter trinitatem mentis et trinitatem Dei, quia Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt unius naturae, et singulum20 horum est persona perfecta: in mente autem illa tria non sunt unius naturae, quia nec intelligere mentis nec velle est eius esse; mens etiam intellecta et mens amata non sunt personae, cum non sint subsistentes; sed nec etiam ipsa mens, in sua natura existens, est persona, cum sit pars subsistentis, non autem totum. Et propter hoc, in homine consideratur divina similitudo sicut similitudo Herculis in lapide: quantum scilicet ad repraesentationem formae, non autem quantum ad convenientiam naturae. Unde et in mente hominis dicitur esse imago Dei, secundum illud Gen. 1, Faciamus etc.
In aliis vero rebus invenitur similitudo divinae Trinitatis inquantum quaelibet res in sua substantia est una, per quod videlicet repraesentat Patrem, qui est principium non de principio; et specie quadam formatur, per quod repraesentat Filium, conceptio enim intellectus in esse intelligibili est sicut informatio speciei in esse naturali; et ordinem quendam habet, per quod repraesentat Spiritum Sanctum, amor enim est sicut inclinatio vel ordo in re naturali. Addit autem Sanctus Thomas quod, propter hanc remotam et obscuram repraesentationem, in irrationalibus creaturis dicitur esse vestigium Trinitatis, non autem imago: secundum illud Iob xi, Numquid vestigia Dei comprehendes?
VIII. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur de imagine, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xciii, a. 2, ad 4; et I Sent., d. iii, q. iii, ad 4, quod imago dupliciter accipi potest. Uno modo, pro similitudine qua artificiatum speciem artis quae est in mente artificis imitatur. Et sic creatura quaelibet est imago illius rationis exemplaris, sive ideae, quam habet in mente divina. Sic autem non loquimur hic de imagine. — Alio modo, pro similitudine qua alterum quid imitatur secundum speciem et naturam: quo modo dicimus filium regis esse eius imaginem, sive etiam eius statuam. Et hoc modo loquimur hic de imagine. Unde ad rationem imaginis hoc modo acceptae tria requiruntur: scilicet quod sit similitudo alicuius; quod sit ab eo expressa, saltem tanquam ab exemplari; et quod sit similitudo secundum speciem, vel ad minus secundum aliquod accidens speciei, et praecipue secundum figuram, quae est speciei demonstrativa.
-
Considerandum secundo, quod aliquid dicitur similitudo alicuius secundum speciem, quando est eiusdem speciei et eiusdem naturae secum. Sed quia in Deo proprie non est species neque differentia, cum Deus non sit limitatae naturae entis, sed sit ipsum esse subsistens; dicitur homo habere imaginem Dei, et esse illi similis secundum speciem, quia convenit cum Deo in supremo gradu naturae in quo creatura possit Deo assimilari, scilicet in gradu intellectuali, qui tenet locum ultimae differentiae in Deo secundum nostrum modum intelligendi. Unde, quia in eadem ratione, analoga tamen, supremi gradus divini, assimilatur homo Deo, ideo dicitur illi similis secundum naturam et secundum speciem. Est enim homo secundum mentem naturae intellectualis, sicut Deus; et in mente humana invenitur processio verbi secundum intellectum, et processio amoris secundum voluntatem, sicut in mente divina. Quod in aliis creaturis inferioribus non invenitur.
-
Considerandum tertio, quod duplex est imago: scilicet perfecta; et imperfecta. Perfecta est illa quae attenditur secundum aequalitatem perfectionis naturae: sicut filius est perfecta imago patris. Et hoc modo non ponitur in homine imago Dei. Quod quidem significavit Sanctus Thomas hic, cum dixit quod non invenitur in eo Dei similitudo quantum ad convenientiam naturae, scilicet secundum aequalitatem perfectionis. — Imperfecta autem similitudo est quae attenditur quidem secundum convenientiam in natura aliquo modo, sed non secundum aequalitatem, sicut imago Herculis in cupro: statua enim cupri non est eiusdem naturae cum Hercule quantum ad substantiam, convenit tamen cum ipso in figura, quae est proprium accidens speciei humanae. Et hoc modo ponitur imago Dei in homine: quia divina natura excedit quidem in infinitum humanam, sed tamen in homine invenitur similitudo supremi gradus divini nobis noti secundum quandam analogiam et proportionem. Hoc significavit Sanctus Thomas hic cum dixit quod sic consideratur divina similitudo in homine sicut similitudo Herculis in lapide, quantum ad repraesentationem formae, idest figurae. Attenditur enim haec comparatio quantum ad hoc, quod sicut lapis non assimilatur Herculi quantum ad naturam speciei, sed quantum ad aliquid quod speciem consequitur, ita mens humana non repraesentat trinitatem personarum tanquam existens eiusdem naturae specificae cum Deo, sed tanquam habens aliquam similitudinem Dei longe a natura divina deficientem, ac si accidens naturae divinae, ut ita liceat loqui, repraesentaret. Hoc etiam significatur per auctoritatem adductam ex Scriptura, Gen. I. Nam cum dicitur, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, denotatur in homine esse imperfectam Dei imaginem: ista enim praepositio « ad », ut inquit Sanctus Thomas loco praeallegato21, quendam accessum significat, qui competit rei distanti.
IX. Ad evidentiam quoque eius quod dicitur de vestigio, sciendum quod vestigium differt ab imagine, quia imago repraesentat secundum similitudinem speciei, modo exposito: vestigium autem non, sed repraesentat sicut effectus repraesentat suam causam, cum qua non est eiusdem rationis aut speciei. Sed tamen per ipsum devenitur in causae cognitionem, ex eo quod in ipso apparet causalitas causae, sicut impressio derelicta ex motu animalis dicitur eius vestigium: non enim est eiusdem speciei aut rationis, sed tamen per illam impressionem ostenditur animal per illum locum transisse. Eadem ratione, cinis dicitur vestigium ignis; et desolatio terrae vestigium hostilis exercitus.
Per hunc modum in creatura irrationali dicitur esse vestigium Trinitatis. Quia in ipsa non est similitudo supremi gradus naturae divinae, scilicet intellectualis; et per consequens non est in ea processio verbi per intellectum, nec processio amoris per voluntatem; sed tamen ista aliquo modo repraesentat, inquantum ipsa est effectus, et haec in prima causa producente necesse est esse. Secundum enim quod aliqua creatura est substantia una creata, repraesentat substantiam Patris, qui est principium non de principio, in quo quaedam unitas intelligitur. — Secundum vero quod habet quandam formam et speciem, repraesentat Verbum, secundum quod forma artificiati ex conceptione artis dependet. Et hoc intellexit Sanctus Thomas cum dixit quod conceptio intellectus in esse intelligibili est sicut informatio speciei in esse naturali: idest, conceptio intellectus, quae habet esse intelligibile in intellectu, est exemplar secundum quod formatur species et natura extra intellectum, quantum ad suum esse naturale. Et ideo convenienter dicitur quod per creaturam irrationalem inquantum habet speciem, repraesentatur Verbum divinum: ex hoc enim quod a Deo per intellectum producitur, devenimus in hanc cognitionem, quod in Deo est aliquod verbum. — Secundum vero quod habet ordinem ad aliquid, repraesentat Spiritum Sanctum, inquantum ex hoc cognoscimus in Deo esse amorem et voluntatem, quibus creatura ordinatur ad bonum. Et haec est assignatio vestigii quam ponit Augustinus in VI Trin.22
Quia igitur creaturae irrationales non repraesentant Deum et Trinitatem divinam tanquam similes illi secundum speciem modo prae-exposito23, sed tanquam effectus a similitudine causae deficientes, et magis causalitatem quam speciem causae repraesentantes; ideo hanc repraesentationem vocat Sanctus Thomas repraesentationem a remotis et obscuram, atque repraesentationem per modum vestigii. — Vide de hac materia Capreolum in Primo, d. III, q. III.
Quia in praecedentibus suppositum saepenumero est divinas personas per relationes originis et constitui et distingui, videndum postremo est quid in hac re difficultatem faciat in doctrina Sancti Thomae. Nam reliquas difficultates abunde dissolvit Capreolus I Sent., dist. XXVI.
I bis. Primo difficultatem facit24, quia tenet Sanctus Thomas relationes huiusmodi esse idem realiter cum divinis personis, et ab ipsis solo modo significandi per abstractum et concretum distingui: divinae enim personae, apud ipsum, sunt ipsae relationes subsistentes, ut dicitur Prima, q. XL, a. 2, ad 1; et a. 3. Non apparet autem quomodo idem possit constituere seipsum formaliter: semper enim oportet constitutivum esse a constituto distinctum.
Secundo facit difficultatem25, quia tenet Pot., q. VIII, a. 3, ad 7; et q. X, a. 5, ad 12, quod relationes constituunt hypostases inquantum sunt divina essentia: quaestione vero x, a. 3, dicit quod relatio constituit inquantum est divina, quia ex hoc habet quod sit idem cum divina essentia. Ex hoc enim videtur quod primo ipsa divina essentia sit constitutiva hypostasis, non autem relatio.
Tertio facit difficultatem26, quia apud ipsum relatio non constituit inquantum relatio, sed bene distinguit: ut patet Prima, q. XL, a. 4; et Pot., q. VIII, a. 327. Et sic non videtur quod magis dicendum sit divinas personas per relationes originis constitui quam per origines, aut per essentiam, aut per aliquid huiusmodi. Cum enim in Deo sint idem realiter omnia, exceptis ipsis personis, non est aliquid magis attribuendum uni quam alteri, nisi hoc sibi ex sua ratione formali conveniat.
II bis. Ad evidentiam horum, considerandum est primo, quod dupliciter possumus loqui de divinis personis: uno modo, secundum se, ut scilicet extra nostrum intellectum sunt in suo esse reali; alio modo, ut sunt in nostra cognitione, et a nobis determinatis nominibus explicantur. Si primo modo de ipsis loquamur, non oportet aliquid quaerere per quod constituantur et distinguantur. Cum enim simplicissimae sint, non convenit accipere in ipsis distinctionem constituentis et constituti, sive distinguentis et distincti: Pater enim et paternitas sunt omnino idem ex parte rei, et eandem rationem formalem fundant. Unde sic concedendum est quod seipsis constituuntur et distinguuntur, idest, non per aliquid ab ipsis distinctum realiter aut formaliter: sicut et de Deo verum est dicere quod seipso est Deus, cum ex parte rei Deus et deitas sint omnino idem; et de Gabriele verum est dicere quod seipso est Gabriel, si consideretur secundum se ex parte rei, ipsa enim eius natura seipsa est haec et individua, et non per aliquid aliud. — Quod autem hoc sit de mente Sancti Thomae, patet Prima Parte, q. XL, a. 2, ad 1. Respondendo enim ad hoc argumentum: Simplicia seipsis distinguuntur; Personae divinae sunt maxime simplices; Ergo seipsis distinguuntur, — ait: Dicendum quod personae sunt ipsae relationes subsistentes. Unde non repugnat simplicitati divinarum personarum quod relationibus distinguantur. Per hanc enim responsionem non satisfit argumento nisi concedendo quod seipsis personae divinae distinguantur, secundum quod habent esse extra intellectum in suo esse reali, quia videlicet personae sunt ipsae relationes subsistentes. Hoc autem expressius ponit I Sent., d. xxvi, q. ii, a. 1, ad 5, ubi, ad simile argumentum respondendo, ait quod etiam personae divinae distinguuntur seipsis, inquantum personae secundum rem sunt ipsae relationes.
Si autem secundo modo considerentur, sic quaeri potest per quid constituantur et distinguantur. Cum enim divina cognoscere non possimus nisi ex perfectionibus in creaturis inventis, et illa secundum modum creaturarum significemus, ut ex superioribus28 patet: ad significandum subsistentiam et perfectionem divinorum, utimur nominibus concretis, quia apud nos ea quae sunt perfecta et subsistentia sunt composita; ad significandum autem earum simplicitatem, utimur nominibus abstractis, quia illis simplices formas significamus. Et sic unam et eandem rem in divinis significamus nomine abstracto et nomine concreto, diversis tamen respectibus: naturam enim divinam nomine Dei et deitatis significamus; et hypostasim Patris significamus nomine Patris et nomine paternitatis. Quia ergo hoc nomen Pater est nomen concretum, et consequenter significat, quantum ad modum significandi ex parte nominis se tenentem, cum quadam compositione; et omne quod significatur per modum compositi, significatur ut tale per aliquid simplex: ideo convenienter quaeritur per quid Pater habet quod sit Pater; sive, per quid constituitur, et per quid distinguitur ab aliis suppositis quae sunt in divina natura; et dicimus quod paternitate est Pater, sicut Deus est Deus deitate. In quo quidem non ostenditur aliqua distinctio inter Patrem et paternitatem ex parte rei, sed tantum diversus modus significandi. Una enim et eadem res est paternitas subsistens: ut significatur nomine concreto, significatur ut constituta, quia significatur per modum compositi; ut autem significatur nomine abstracto, significatur ut constituens, quia significatur per modum simplicis, scilicet ut quo aliquid est Pater.
- Considerandum secundo, quod illo modo quo ponitur in persona divina, secundum modum nostrum intelligendi et significandi, constituens et constitutum, non intelligitur talis constitutio per modum alicuius totius aut integralis aut essentialis, quasi constitutum aut plures partes integrales habeat aut plures partes essentiales, ex quibus intelligatur constitui: sed per modum constitutionis formalis a forma totius, quae scilicet est ipsum totum; sicut humanitas constituit hominem, gabrielitas Gabrielem, et deitas Deum. Sic enim nihil aliud significatur quam quod humanitas sit quo homo est homo, et gabrielitas quo Gabriel est Gabriel, et deitas quo Deus est Deus. In hoc autem modo constitutionis non oportet esse, ex parte rei, distinctionem inter constituens et constitutum, neque realem causalitatem: sed sufficit diversus modus significandi secundum abstractum et concretum. Sicut enim Deus deitate est Deus, si diversus modus significandi consideretur: ita, si consideretur res ipsa in se, Deus seipso, et non aliquo alio, est Deus. Cum ergo dicimus personam divinam constitui et distingui relatione29, intelligimus quod, quantum ad modum significandi, relatio, in abstracto significata, est id quo ipsa persona est haec, puta Pater, et quo distinguitur: licet, quantum est ex parte rei, una persona seipsa sit talis, puta Pater, et seipsa ab altera distinguatur, inquantum est ipsa subsistens relatio. Et hoc consonat iis quae de hac constitutione a Sancto Thoma dicuntur.
III bis. Ad primum itaque dubium30, patet ex dictis quod ex parte rei, personae divinae sunt idem quod ipsae relationes, et non constituuntur per ipsas: sed ex parte modi significandi, intelliguntur constitui. Cum autem arguitur, quod idem non constituit seipsum formaliter: — dicitur quod verum est si secundum se et secundum entitatem suam consideretur: falsum est autem si consideretur secundum quod est in nostra cognitione, et secundum quod diversis modis significatur; eadem enim res, significata nomine abstracto, intelligitur ut constituens seipsam secundum quod nomine concreto significatur.
Ex quo patet argumenta Gregorii et Aureoli31, procedentia ex hoc quod Pater et paternitas sunt idem secundum rem, aut non esse contra mentem Sancti Thomae; aut nullius efficaciae esse.
Patet etiam ex hoc quod, cum inquit Sanctus Thomas Prima, q. xl, a. 2, relationes distinguere vel constituere personas inquantum sunt ipsae personae subsistentes, non specificat ly inquantum rationem formalem qua relatio constituit: sed explicat modum constituendi. Non enim sic constituunt ut sint aliquid ab ipsis personis distinctum: sed sic quod sunt ipsae personae constitutae secundum rem et secundum rationem formalem; sicut et deitas, quae intelligitur constituere Deum, est idem realiter et formaliter cum Deo quantum ad rei significatae rationem.
IV bis. Ad evidentiam secundi dubii32, attendendum primo, quod aliter loquendum est de relationibus creatis, et aliter de relationibus divinis. Relationes enim creaturarum accidentia sunt, et adduntur substantiae rei quae ab ipsis denominatur: relationes autem divinae, quibus dicimus personas constitui, non sunt accidentia, neque adveniunt substantiae divinae, sed sunt ipsa divina essentia, et sunt ipsae personae. Ex quo alia differentia sequitur. Nam relationibus creaturarum non convenit nisi id quod accidentis est: relationibus autem divinis, inquantum divinae sunt, convenit etiam id quod est substantiae, cum sint idem realiter quod divina essentia, quae est substantia. Et hoc convenit sibi non tantum materialiter, sed etiam formaliter: quia de ratione relationis divinae est quod sit substantia, sicut de ratione realis relationis creatae est quod sit accidens.
Attendendum secundo, ex doctrina Sancti Thomae, Pot., q. viii, a. 3, quod, si in divinis non supponeretur trinitas personarum, non oporteret inquirere aliud constitutivum et distinctivum hypostasis praeter divinam essentiam: ipsa enim deitate Deus est aliquid in se indivisum et ab omnibus quae non sunt Deus distinctum. Sed quia, secundum fidem, ponimus unam essentiam in tribus personis; et consequenter divinam essentiam ponimus communem: ipsa non potest poni principium constitutivum et distinctivum hypostasis, de cuius ratione est quod sit incommunicabilis et distincta relative ab alia hypostasi quae in eadem natura invenitur. Et ideo oportet, praeter essentiam, aliud constitutivum ponere quod, ultra rationem subsistentis, habeat etiam rationem incommunicabilis et proprii, faciatque hypostasim ab alia hypostasi relative distingui. Oportet ergo ut relatio quae ponitur divinam essentiam constituere, praeter rationem substantiae, habeat etiam rationem incommunicabilis formae, et rationem distinguentis relative ab hac divina persona tanquam a suo correlativo, ut possit facere suum constitutum esse subsistens, esse incommunicabile, et esse relative ab alia persona divina distinctum.
Attendendum tertio quod, licet relatio ista tria in se habeat, ipsaque supposito communicet; quia tamen primum cui convenit subsistere in divinis est divina essentia, ex qua intelligimus omnia alia in divinis habere ut subsistant; relationi convenit constituere rem subsistentem, non ex aliqua sua propria ratione, qua distinguatur ab essentia, sed ex ratione essentiae, cui identificatur, et ex qua ipsa etiam habet ut subsistat; constituere vero rem incommunicabilem et relative distinctam, convenit sibi ex sua propria ratione, qua distinguitur ab essentia; ex eo enim quod ipsa est forma incommunicabilis, gerens vicem omnium principiorum individuantium, reddit personam incommunicabilem; ex eo vero quod est talis relatio, puta paternitas, distinguit relative personam ab alia persona, scilicet a Filio.
- Dicitur ergo quod, cum inquit Sanctus Thomas relationem constituere personam inquantum est essentia, intelligitur tantum quantum ad subsistentiam personae, non autem quantum ad omnia quae sunt de ratione personae.
Cum instatur contra, quia ex hoc sequitur divinam essentiam esse primo constitutivam hypostasis, non autem relationem: — dicitur quod non est inconveniens essentiam esse primo constitutivam hypostasis secundum quid, scilicet quantum ad hoc tantum quod est subsistere; quamvis simpliciter, scilicet quantum ad omnia quae sunt de ratione hypostasis, relatio sit constitutiva, ut identificatur essentiae, et ut aliquas alias rationes praeter rationem essentiae includit.
Quod autem hoc sit de mente Sancti Thomae, patet. Nam in Qq. de Potentia, loco allegato33, ait quod relationes faciunt hypostases subsistentes inquantum sunt essentia divina: quia relatio, inquantum relatio, non habet quod subsistat vel subsistere faciat. Et ibidem, ad 9, ait quod relatio distinguit inquantum est relatio, constituit vero hypostasim inquantum est divina essentia, et utrumque facit inquantum est divina essentia et relatio.
-
Non obstat autem huic quod Sanctus Thomas Prima, q. XL, a. 2, constitutionem personae attribuit relationi ut ab essentia distinguitur; et a. 334 ait quod Pater paternitate est Pater, et quis, et hypostasis; et similia in pluribus locis dicuntur. Potest enim, primo, dici quod loquitur Sanctus Thomas de constitutione suppositi quantum ad ea quae sunt propria unicuique, scilicet quantum ad propriam incommunicabilitatem et propriam distinctionem ab aliis personis: non autem quantum ad subsistere, quod est sibi et aliis commune. — Secundo, potest dici quod etiam loquitur quantum ad completam constitutionem personae. Complete enim constituere personam convenit relationi inquantum includit essentiae rationem, et alias rationes illi superaddit, ex quo habet quod ab essentia formaliter distinguatur, sicut homo distinguitur ab animali: licet non conveniat relationi ex illa ratione particulari quam superaddit essentiae.
-
Ex iis patet quam vanae sint rationes Scoti, apud Capreolum35, quibus ostenditur esse in Deo aliquod suppositum absolutum, eo quod divinae essentiae ex se subsistere conveniat. Constat enim ex dictis ad rationem hypostasis divinae, supposita Trinitatis fide, pertinere non solum quod subsistat, quod utique habet ab essentia divina, et a relatione inquantum est ipsa essentia: sed etiam ut sit distincta ab alia hypostasi divina, quod sibi ex relatione inquantum relatio est, convenit.
V bis. Ad evidentiam tertii dubii36, considerandum primo quod, cum omnes divinae personae sint aeternae; et in aeternitate non sit prius et posterius; neque etiam in ipsis divinis personis aliqua sit prioritas aut posterioritas extra intellectum: nullum est instans in quo una persona prius sit constituta et indivisa in se quam ab aliis personis sit distincta, sed omnes simul aeternaliter sunt constitutae et distinctae. Et ideo, cum de ratione personae divinae sit ut sit indivisa in se et divisa ab alia divina persona; et illud proprie constituere dicatur divinam personam quod et ipsam indivisam facit in se, et distinctam ab alia cui relative opponitur; relatio divina, quae utrumque simul facit, simpliciter dicitur personae constitutiva; licet, inquantum relatio, non constituat ipsam in esse hypostatico indiviso in se, sed tantum relative constituat et relative distinguat.
VI bis. Considerandum secundo, quod apud Thomistas varia est interpretatio huius quod dicitur, relationem non esse constitutivam inquantum est relatio. Aliqui enim37 interpretantur quod paternitas dupliciter considerari potest: scilicet ut concepta, et ut exercita. Ut concepta quidem, sub expressa ratione paternitatis, constituit hypostasim: non autem ut exercita. Unde non constituit inquantum relatio, idest, non constituit exercendo actum relationis ut relatio est, sed exercendo actum hypostaticae formae. Unde dicunt quod paternitas, ut praecedit generationem, constituit et distinguit relativam personam Patris in esse hypostatico relativo realiter et formaliter, sed non relative exercito: et sic vocatur paternitas non ut relatio, sed ut constitutiva. Ut consequitur autem generationem, constituit et distinguit eandem personam non in esse hypostatico, sed in esse relativo relative exercito: et ideo vocatur paternitas ut relatio.
- Sed haec interpretatio, licet sit subtilis, non tamen videtur esse ad mentem Sancti Thomae; nec esse vera38; et etiam videtur in seipsa contradictionem implicare39. Primum ostenditur sic. Quod convenit alicui secundum suam rationem formalem, convenit sibi inquantum huiusmodi: sicut quod convenit animali secundum suam formalem rationem, convenit sibi inquantum animal est. Sed, per te, constituere hypostasim subsistentem convenit paternitati secundum expressam rationem paternitatis. Ergo hoc convenit sibi inquantum paternitas est. Sed hoc est contra mentem Sancti Thomae, dicentis quod relatio, ut est relatio, non constituit40: Ergo etc.
Dicetur forte quod relatio constituit quidem inquantum relatio, idest, inquantum habet rationem relationis: non constituit autem inquantum relatio, idest, inquantum actum relationis exercet. — Sed haec responsio nulla est. Tum quia absolute verum est dicere, secundum usum philosophorum, et praecipue Sancti Thomae, Hoc convenit huic inquantum tale, quando sibi secundum suam formalem rationem convenit. — Tum quia, quando aliqua causa causat secundum aliquam rationem, tunc exercetur actus illius rationis: exercere enim actum alicuius rationis est ipsam ad operationem applicare. Si ergo relatio secundum rationem relationis constituit, sequitur quod exerceat actum relationis.
-
Secundum41 etiam ostenditur sic. Nulla res sub una ratione determinata exercet actum formalem alterius rationis: essentia enim divina sub ratione sapientiae, non facit Deum formaliter iustum, sed sapientem. Ergo paternitas, sub expressa ratione paternitatis, non exercet actum hypostaticae formae, si per formam hypostaticam intelligatur alia ratio a relationis ratione, ut dicit scilicet actum paternitatis ut paternitas est, qui est referre ad alterum.
-
Tertium42 ostenditur sic. Nihil aliud est formam propriam actum circa aliquid exercere, quam dare illi suum effectum formalem: sicut albedinem exercere proprium actum circa parietem, nihil aliud est quam facere ipsum formaliter album. Sed effectus formalis relationis inquantum relatio, est constituere aliquid formaliter in esse relativo, et ipsum relative distinguere. Ergo relatio quae hoc facit in aliquo, exercet actum suum circa illud. Ergo contradictionem implicat dicere quod paternitas divina, sub expressa ratione paternitatis, ut actum generationis praecedit, constituit et distinguit personam relativam in esse relativo formaliter, sed non relative exercito, quod isti dicunt: sicut implicat contradictionem, albedinem hominem constituere formaliter in esse qualitativo, sed non qualitative exercito.
VII bis. Alii vero dicunt, ut Capreolus in XXVI distinctione Primi43, et magis mea opinione ad mentem Sancti Thomae, quod relatio, sub expressa ratione relationis, puta paternitatis, non constituit divinam personam, sed sub ratione formae incommunicabilis naturae intellectualis.
Ad cuius evidentiam, considerandum primo quod, cum relatio, puta paternitas, in Deo sit idem realiter quod divina essentia; et sit substantia per se subsistens, quod absolutum importat; non inconvenit ipsam et conceptu absoluto concipi, et conceptu relativo. Eadem enim res quae est extra omne genus, et plurium generum in se perfectiones eminenter continet, potest utroque conceptu concipi, propter suam illimitationem. Et ideo non inconvenit ipsam, secundum nostrum modum intelligendi, ut uno conceptu concipitur unum formaliter efficere; aliud vero ut concipitur alio conceptu.
-
Considerandum secundo quod, licet non sit ordo prioris et posterioris in divinis, ut scilicet in aliquo priori extra intellectum Pater prius sit hypostasis quam generet, et quam a Filio relative distinguatur; ex parte tamen intellectus nostri invenitur ordo quidam. Quia enim, apud nos, prius suppositum generans constituitur in esse quam generet, prius etiam intelligimus in divinis Patrem in esse constitutum, deinde Filium generare. Quia vero relatio qua Pater refertur ad Filium, inquantum huiusmodi, idest, inquantum dicit respectum ad alterum, sequitur actum generationis; ideo Pater in illo priori quo concipitur a nobis ut praecedens generationem et constitutus in esse hypostatico, non concipitur ut aliquid relativum, et ut positive distinctus a Filio, cum tunc Filius non intelligatur esse in illo priori; sed ut aliquid absolutum. Concipitur enim ut substantia per se subsistens, in se indivisa, incommunicabilis, in quo nullus respectus ad Filium importatur. Unde nullum inconveniens est si forma quam significamus ut constitutivam Patris, intelligatur in illo priori in quo constituit ipsum antequam generet, ipsum constituere sub aliqua ratione absoluta: cum non intelligatur constituere in esse relativo ad Filium, sed in esse subsistenti absoluto.
-
Dicitur ergo quod paternitas, cum sit et forma incommunicabilis, et relatio, dupliciter potest concipi: scilicet sub ratione relationis; et sub ratione formae incommunicabilis gerentis vicem omnium principiorum individuantium in rebus creatis. Si consideretur inquantum relatio est, id est, ut ad Filium ordinem dicit, distinguit Patrem a Filio relative, non autem constituit ipsum in esse hypostatico subsistenti. Si autem consideretur sub ratione formae incommunicabilis, sic constituit hypostatice, sed non distinguit a Filio relative. Et hoc est quod intendit Sanctus Thomas dum inquit quod relatio, inquantum relatio, non constituit divinam personam, sed bene distinguit44. Unde dicendum est quod persona divina constituitur quidem per relationem, quia illa sola, inter ea quae significantur ut formae, non autem ut operationes, est incommunicabilis: sed tamen illa relatio, dum concipitur a nobis ut constitutiva personae, ante actum notionalem ac personalem, praescindendo constitutionem in esse incommunicabili a distinctione ab alia persona, concipitur conceptu absoluto, et sic non constituit sub expressa ratione relationis. Hoc autem non est inconveniens: quia, ut dictum est, tunc concipitur persona, non ut quid relativum, sed ut quid absolutum.
-
Cum autem arguitur45 quod tunc non magis debet dici per relationes constitui divinas personas, quam per origines aut per essentiam: — negatur consequentia. Quia principium huiusmodi constitutivum oportet et esse incommunicabile; et significari per modum formae intrinsecae. Quorum primum non convenit essentiae, quae communis est: secundum vero non convenit origini, quae, etiam inquantum realis est, significatur ut egrediens a principio, et ut via quaedam a re vel ad rem, ut dicitur Prima, q. xl, a. 2. Paternitati autem divinae utrumque convenit: est enim incommunicabilis pluribus; et significatur per modum formae, non quidem inquantum relatio absolute, sed inquantum realis relatio divina. Unde sibi convenit constituere ex sua ratione formali, non quidem sibi conveniente ut est relatio, sed inquantum est substantia incommunicabilis.
Potest etiam dici quod principium constitutivum personae divinae non solum constituit ipsam in esse, sed etiam in esse distincto relative ab alia persona divina. Utrumque autem convenit relationi: distinguere quidem, ex sua propria et formali ratione inquantum est relatio, ut superius46 est ostensum; constituere autem in esse subsistenti ex alia ratione, ut est declaratum. Distinguere autem non convenit essentiae aut origini formaliter. Ideo magis dicendum est personas constitui per relationes originis quam per essentiam aut per ipsas origines.
Secundum ergo hanc declarationem, manifesta est opinio Sancti Thomae: et constat rationes Scoti contra Sanctum Thomam in xxviii distinctione Primi, q. iii; et Quolibetis, Quolib. iv, contra ipsum non procedere.