Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Tertius error fuit Antiocheni1, in Christo ponentis unam tantum operationem et voluntatem. Circa hunc autem duo facit Sanctus Thomas. Primo, ipsum errorem confutat; secundo, ostendit unde habeat ortum2.
I. Quantum ad primum, arguit primo. Si sic est, sequitur in Christo unam tantum naturam esse: quod est Eutychianae haeresis. — Probatur sequela. Quia, cum cuiuslibet naturae sit aliqua operatio propria, eo quod forma secundum quam unaquaeque natura habet propriam speciem, sit operationis principium; necesse est ut, sicut diversarum naturarum sunt diversae formae, ita sint et diversae actiones.
Secundo. De perfectione divinae naturae est voluntatem habere; et similiter de perfectione humanae naturae, cum homo sit liberi arbitrii. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia in Christo est utraque natura perfecta.
Tertio. Si in Christo non sit alia voluntas praeter voluntatem Verbi, sequitur quod non sit in Christo alius intellectus praeter intellectum Verbi: et sic redibit positio Apollinaris. — Probatur sequela. Quia voluntas est una pars potentialis animae humanae, sicut et intellectus.
Quarto. Sequitur quod Christus neque sibi neque nobis sua passione meruit: quod est contra Apostolum, Philipp. II. — Probatur sequela. Quia, si in Christo fuit una tantum voluntas, oportet ut illa fuerit divina: neque enim Verbum suam voluntatem amittere potuit. Ad voluntatem autem divinam non pertinet mereri: quia meritum est alicuius tendentis ad perfectionem.
Advertendum, quia Sanctus Thomas habet hic pro inconvenienti quod Christus neque meruerit sibi neque nobis per suam passionem, quod, ut habetur Tertia, q. XIX, a. 3; et III Sent., d. XVIII, q. I, a. 4 et 6, aliter nobis meruit Christus, et aliter sibi. Nobis enim meruit deletionem peccati, gratiae infusionem, et caelestis ianuae apertionem. Sibi autem haec non meruit, quia hoc dignitatem Christi diminueret: sed tantum quae ad gloriam corporis pertinent, ut est immortalitas et impassibilitas; et ea quae ad eius excellentiam pertinent exteriorem, ut est ascensio, veneratio, et alia huiusmodi.
Quinto. Sequitur quod Christus, secundum naturam assumptam, liberi arbitrii non fuerit: cum homo liberi sit arbitrii secundum voluntatem. Et per consequens quod Christus homo non agebat ad modum hominis, sed ad modum brutorum, quae libero arbitrio carent. Et ulterius quod nihil in eius operibus laudabile et virtuosum, ac nobis imitandum fuit: et sic frustra dicitur Matth. XI, Discite a me etc.; et Ioan. XIII, Exemplum dedi etc.
Sexto. Operationes diversae multiplicantur non solum secundum diversa subiecta, sed etiam secundum diversa principia quibus unum et idem subiectum operatur, et a quibus etiam operationes speciem trahunt. In uno enim homine puro, quamvis sit unus supposito, sunt tamen plures appetitus et operationes, secundum diversa naturalia principia: est enim in eo voluntas, irascibilis et concupiscibilis, et naturalis appetitus; item, secundum oculum videt, secundum aurem audit, etc. Sed divina natura multo plus distat ab humana quam naturalia principia humanae naturae ab invicem. Ergo etc.
Septimo. In Christo fuit voluntas communis sibi et Patri, sicut et natura; et fuit in ipso voluntas propria, praeter voluntatem Patris. Unde ipse dicit Joan. vi, Descendi etc.; et Lucae xxii, Non mea etc. — Similiter in ipso fuit una operatio sibi et Patri communis, unde dicitur Ioan. v, Quaecumque Pater etc. Fuit etiam in eo alia operatio quae non convenit Patri: ut esurire, dormire, et huiusmodi. Ergo etc.
II. Quantum ad secundum3, inquit Sanctus Thomas hanc positionem videri habuisse ortum ex eo quod eius auctores nescierunt distinguere inter simpliciter unum, et unum ordine. Videntes enim voluntatem humanam et operationem Christi sub divina ordinari, inquantum nihil voluntate humana voluit Christus, aut secundum humanam naturam est operatus, nisi secundum quod eum velle voluntas divina disposuit, iuxta illud Ioan. viii, Quae placita sunt etc.; et quod humana operatio eius quandam efficaciam divinam ex unione divinitatis consequebatur, propter quod eius quaelibet actio et passio salubris fuit, unde et Dionysius eam vocat theandricam, idest Dei-virilem, et etiam quia est Dei et hominis: iudicaverunt in Christo esse unam tantum voluntatem et operationem, cum tamen ibi tantum unitas ordinis inveniatur.
Adverte quod haec dictio theandrica componitur ex theos, quod est Deus, et andricos, quod virilem significat. Ideo bene interpretatur Sanctus Thomas operationem theandricam operationem Dei-virilem, aut operationem Dei et hominis.
Advertendum autem, ex doctrina Sancti Thomae Tertia Parte, q. xix, a. 1, ad 1; et III Sent., d. xviii, q. 1, a. 1, ad 1, quod Dionysius, ii cap. Div. Nom., divinam operationem vocat theandricam, sive Dei-virilem, non quia ponat unam simpliciter operationem humanitatis et deitatis in Christo: sed quia divina eius operatio utitur humana, et humana participat virtutem divinae operationis.
Advertendum etiam quod isti haeretici, ponentes unam operationem in Christo, ut dicitur Tertia Parte, loco allegato4, considerantes quod, ubi sunt plura agentia ordinata, inferius movetur a superiori; et ex parte ipsius operationis primi est una operatio, ex parte vero ipsorum quae moventur, est diversitas in operatis: quia in Christo humana natura regitur a divina, dixerunt quod eadem est operatio et indifferens ex parte ipsius divinitatis, inquantum ipsa divinitas omnem operationem in Christo agebat, et sic omnis eius operatio erat divina; sunt tamen diversa operata, inquantum divinitas aliud agebat per seipsam, sicut quod portabat omnia verbo virtutis suae, aliud autem per humanam naturam, sicut quod ambulat. Sed in hoc decipiebantur. Quia, licet operatio quae est rei solum secundum quod movetur ab alio, non sit forte alia praeter operationem moventis ipsam, sicut facere scamnum non est operatio securis alia ab operatione artis: operatio tamen quae est rei motae secundum propriam eius formam, non pertinet ad moventem, nisi inquantum utitur huiusmodi re ad suam operationem. Unde alia est operatio moventis, et alia operatio moti: sicut alia est operatio ignis, et alia operatio fabri utentis igne ad calefaciendum ferrum. Quia igitur in Christo humana natura habet propriam formam et propriam virtutem qua operatur, et similiter divina, ideo alia et alia est operatio utriusque: licet divina natura utatur operatione humanae naturae, ex quo unitatem quandam ordinis habent, non autem unitatem simpliciter, ut hic dicitur.
III. Sed circa id quod ait Sanctus Thomas, Christum nihil voluntate humana voluisse nisi secundum quod voluntas divina disposuit eum velle, dubium occurrit: quia ipse videtur oppositum dicere cum ait ad Patrem, Non quod [ego] volo, sed quod tu5. Unde Augustinus, Contra Maximinum6, dixit quod ex iis verbis ostendit Christus aliud se voluisse quam Pater.
Dupliciter autem ad hoc responderi potest, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. xviii, a. 5; et III Sent., d. xvii, a. 27. Primo quod, cum in Christo multiplex voluntas fuerit secundum humanam naturam, scilicet voluntas sensualitatis, quae participative voluntas dicitur; et voluntas rationalis considerata ut natura; eademque voluntas rationalis considerata ut ratio: dictum hoc Sancti Thomae intelligitur de voluntate rationali ut ratio est, qua scilicet vult aliquid in ordine ad finem. Dictum autem ipsius Christi intelligitur de voluntate sensualitatis, et de voluntate rationali ut natura.
Secundo responderi potest quod dictum Sancti Thomae non intelligitur de conformitate voluntatum in volito, quia aliud volebat voluntas sensualis et voluntas ut natura, quam vellet voluntas divina, quo modo intelligitur dictum Salvatoris, ista enim volebat ipsum pati et mori, illa autem volebat eum non pati et non mori: sed de conformitate quantum ad actum volendi. Volebat enim divina voluntas ut illum actum volendi haberet voluntas sensualis et voluntas ut natura, quia ille est eorum proprius actus: ut scilicet voluntas sensualis refugiat malum naturae; et voluntas ut natura refugiat quod absolute consideratum est malum. Unde non dixit Sanctus Thomas absolute, Nihil voluit Christus voluntate humana nisi quod voluntas [divina] voluit: sed, nisi quod voluntas divina eam velle disposuit.