Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Reprobata Photini opinione, accedit Sanctus Thomas ad improbationem opinionis Sabellii1. Et primo, ponit ipsam opinionem; secundo, eam improbat2; tertio, in communi ad obiecta respondet3.
I. Quantum ad primum, dicit primo quod, quia omnes de Deo recte sentientes tenent non posse esse nisi unum naturaliter Deum, quidam, concipientes ex Scripturis Christum esse vere et naturaliter Deum ac Dei Filium, unum Deum esse confessi sunt Christum Dei Filium et Deum Patrem; sed quod Deus non dicatur Filius secundum suam naturam aut ab aeterno, sed tantum ex quo de Maria Virgine natus est; et sic omnia quae Christus secundum carnem sustinuit, Deo Patri attribuebant. Quae opinio Sabellianorum fuit: qui et Patripassiani dicti sunt, eo quod Patrem esse passum dixerunt, asserentes ipsum Patrem esse Christum. Confirmant autem suam positionem auctoritate Deut.4 vi, Audi Israel etc.; et [Deut.] xxxii, Videte etc.; item Ioan. v, Pater in me etc.; et xiv, Qui videt me etc.
Dicit secundo, quod ista opinio differt a praedicta quantum ad Christi divinitatem, sed est sibi conformis quantum ad generationem et filiationem: quia utraque confitetur filiationem et generationem, qua Christus Filius Dei dicitur, non fuisse ante Mariam, referentes haec ad humanam tantum naturam. — Habet etiam haec positio hoc proprium, quod, cum dicitur Filius Dei, non designatur aliqua subsistens persona, sed quaedam proprietas superveniens personae, inquantum ipse Pater, secundum quod carnem sumpsit ex Virgine, Filii nomen accepit.
- Advertendum est quod ponens Filium non esse personam a Patre distinctam, sed ipsum Patrem dici Filium secundum quod carnem assumpsit, non ponit inter eum qui dicitur Pater, et eum qui dicitur Filius, aliquam realem distinctionem, sed tantum distinctionem rationis, sicut Sortes stans dicitur distingui a Sorte sedente. Unde sicut, cum dicitur Sortes sedens, non designatur alia persona a persona Sortis stantis, sed tantum aliqua extrinseca dispositio illi superveniens; ita, cum dicitur secundum hanc positionem Dei Filius, non designatur alia persona ab illa quae dicitur Deus Pater, sed aliqua superveniens ei dispositio sive habitudo rationis; quam habitudinem vocat Sanctus Thomas hoc loco proprietatem.
II. Quantum ad secundum, arguit Sanctus Thomas contra hanc positionem5.
Primo sic. Christus dicitur Filius Dei. Ergo Deus Pater non est ipse Filius. — Probatur consequentia. Quia idem non potest esse Filius sui ipsius: alioquin, cum generans det esse genito, idem esset dans et accipiens esse.
Secundo. Dominus dicit, Ioan. vi, Descendi de caelo etc.; et xvii, Clarifica me Pater etc. Ex quibus ostenditur Filius esse alius a Patre. Ergo etc.
Si dicatur quod Deus secundum divinitatem dicitur pater sui ipsius secundum humanitatem, inquantum humanam naturam quam assumpsit, creavit et sanctificavit: — contra arguitur, quia sequeretur Christum dici Filium Dei sicut et alii homines: vel ratione scilicet creationis, vel ratione sanctificationis. Constat autem ex praecedentibus quod alia ratione Christus dicitur Filius Dei quam alii sancti.
Tertio. Christus de se et Patre pluraliter loquitur, dicens: Ego et Pater unum sumus. Quod non fit ubi est unum suppositum. Ergo etc.
Quarto. Invenitur ex Sacra Scriptura Filius a Patre ante incarnationem fuisse distinctus: sicut Ioan. i, ubi dicitur, In principio etc.; et Proverb. viii, Cum eo eram etc.; item Oseae i, Domui Iacob miserebor etc.; item Gen. i, Faciamus hominem etc.; ex quibus ostenditur distinctio Patris et Filii ante incarnationem. Ergo falsum est Filium distingui a Patre solum per Incarnationis mysterium.
Ad evidentiam huius rationis6 considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae super Ioannem, in expositione eius quod dicitur, Et verbum erat apud Deum7, quod ista praepositio apud, secundum quod proprie sumitur, importat subsistentiam in eo quod dicitur esse apud aliud: non enim dicimus albedinem esse apud corpus; sed bene, hominem esse apud hominem, et lapidem apud lapidem. Importat etiam distinctionem: quia non proprie dicitur quis esse apud seipsum. Ex quibus patet quod, cum dicitur Filius Dei esse apud Deum, significatur Filius Dei esse suppositum quoddam distinctum a Deo Patre, sed cum ipso aliquam coniunctionem habens. Propterea bene hic dicitur quoniam Verbum quod erat apud Deum, aliquam distinctionem ab eo habebat: quia hoc habet consuetudo loquendi, ut aliud apud alium esse dicatur.
Sexto. Christus vere est Dei Filius, ut patet [I] Ioan. ult., Ut simus etc. Ergo oportet ut supposito a Patre distinguatur. — Probatur consequentia. Quia, cum filiatio ad ipsum suppositum pertineat; et nomen paternitatis et filiationis distinctionem requirant in iis de quibus (vere scilicet et proprie) dicuntur: oportet, si aliquis vere dicitur filius, quod supposito a patre distinguatur.
Septimo. Post Incarnationis etiam mysterium, Pater de Filio protestatur, Hic est Filius meus etc. Quae demonstratio ad suppositum refertur. Ergo Christus est secundum suppositum alius a Patre.
III. Quantum ad tertium 8, ad omnia Sabellianorum fundamenta simul respondens Sanctus Thomas, - nam inferius particulatim respondebit - inquit quod non ostendunt intentum. Per hoc enim quod Deus est unus, vel quod Pater est in Filio et e converso, non habetur quod Pater et Filius sint unum supposito: cum duorum supposito distinctorum possit aliqua unitas esse.