Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum
Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum
Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium
Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis
Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo
Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur
Postquam ostendit Sanctus Thomas quod animae damnatorum patiuntur ab igne corporeo1, consequenter ostendit omnes animas statim post mortem poenam vel praemium pro meritis recipere. Circa hoc autem tria facit: primo, ratione propositum probat; secundo, quandam tacitam removet obiectionem2; tertio, auctoritatibus Sacrae Scripturae principale propositum confirmat3.
I. Arguit ergo primo sic. Animae separatae sunt susceptibiles poenarum et corporalium, idest quae inferuntur a corporibus, et spiritualium, ut est ostensum4. Sunt etiam susceptibiles gloriae, ut ex tertio libro patet5: quia anima, ex hoc quod separatur a corpore, est capax visionis divinae, in qua hominis beatitudo consistit, quae est virtutis praemium. Ergo anima, cum separatur a corpore, statim praemium vel poenam accipit pro iis quae in corpore gessit. — Probatur consequentia. Quia nulla esset ratio dilationis poenae et praemii, ex quo anima utriusque est capax.
Advertendum quod duplex est capacitas animae respectu beatitudinis. Una scilicet remota, quae est conditio naturae: quia enim est naturae intellectualis, divinae visionis est capax; et haec capacitas convenit sibi etiam dum est corpori coniuncta. Alia vero propinqua, quae est conditio status nihil aliud exigentis ad hoc ut anima possit divinam visionem participare. Et haec non convenit animae dum est in statu coniunctionis ad corpus, sed tantum dum est a corpore separata. Et de hac intelligit Sanctus Thomas cum ait quod ex eo quod anima a corpore separatur, fit capax visionis divinae, cuius antea capax non erat.
Secundo. In vita ista est status merendi vel demerendi: unde militiae et diebus mercenarii comparatur Iob VII. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia post statum militiae et laborem mercenarii, statim debetur praemium vel poena: iuxta illud Levit. XIX, Non morabitur etc.; et Ioelis ult., Cito velociter etc.
Tertio. Meritum et culpa non competit corpori nisi per animam, cum nihil habeat rationem meriti vel demeriti nisi inquantum est voluntarium. Ergo convenienter tam praemium quam poena derivatur ab anima ad corpus, non autem e converso. Ergo nulla est ratio quare in praemiatione vel punitione animarum expectetur resumptio corporum. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia secundum ordinem culpae et meriti, est ordo in poena et praemio.
Quarto. In rebus naturalibus unumquodque statim recipit perfectionem cuius est capax, nisi sit impedimentum vel ex parte recipientis, vel ex parte agentis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia eadem Dei providentia debentur creaturis rationalibus praemia et poenae, qua rebus naturalibus perfectiones eis debitae adhibentur.
II. Secundo loco removet Sanctus Thomas quandam tacitam obiectionem. Posset enim aliquis dicere: Si animae post mortem statim consequuntur poenam vel praemium, cum infernus sit locus poenae damnatorum, paradisus vero locus praemii bonorum; sequitur quod anima statim aut in caelo recipitur, aut ad infernum descendit. Ergo non datur purgatorium.
- Ad hanc ergo obiectionem removendam, dicit primo, quod ex parte bonorum potest esse aliquod impedimentum ne animae statim a corpore absolutae ultimam mercedem recipiant. Quia ad visionem divinam rationalis creatura elevari non potest nisi fuerit totaliter depurata: iuxta illud Sap. VII, Nihil inquinatum etc.; et Isaiae XXXV, Non transibit per eam pollutus, scilicet peccato, quo anima rebus inferioribus inordinate coniungitur.
Dicit secundo, quod ab hac pollutione purificatur quidem anima in hac vita per poenitentiam et alia fidei sacramenta: contingit tamen quandoque talem purgationem non totaliter in hac vita perfici, sed remanet adhuc debitum poenae, vel propter negligentiam, vel ob aliam causam. Et ideo, cum non mereantur ob hoc animae a praemio totaliter excludi, quia haec absque peccato mortali contingere possunt, oportet ut post hanc vitam purgentur, antequam finale praemium consequantur.
Dicit tertio, quod haec purgatio post hanc vitam fit per poenas, sicut et in hac vita per poenas satisfactorias purgatio completa fuisset: alioquin melioris conditionis essent negligentes quam solliciti. Ideo retardantur animae bonorum habentium aliquid purgabile a praemii consecutione, quousque poenas purgatorias sustineant. Et haec est ratio quare purgatorium ponimus.
Confirmantur haec, primo, per Apostolum dicentem I Cor. III, Si cuius opus etc. — Secundo, ex consuetudine universalis Ecclesiae, quae pro defunctis orat. Hoc enim esset inutile si non poneretur purgatorium post mortem: cum non oret Ecclesia pro iis qui sunt in termino boni vel mali, sed pro his qui nondum ad terminum pervenerunt.
Ex his vult habere Sanctus Thomas quod, cum dicitur animas post mortem statim consequi poenam vel praemium, intelligendum est, nisi sit aliquod impedimentum ex parte bonorum.
-
Circa id quod dicitur, animas retardatari a praemii consecutione quousque poenas purgatorias sustineant, advertendum quod idcirco addidit Sanctus Thomas purgatorias, ut illas animarum poenas a poenis damnatorum distingueret. Ut enim dicitur Qu. de Anima, a. 21, ad 20, poenae eorum qui assecuturi sunt beatitudinem, purgatoriae dicuntur, quia ad emendationem et purgationem infliguntur: damnatorum autem poenae non sunt purgatoriae, sed ad ultimam damnationem inflictae.
-
Attendendum etiam quod purgatorium esse Sanctus Thomas probat ex illa auctoritate Apostoli, I Cor. III, Si cuius opus arserit etc., tanquam ex auctoritate manifesta in Novo Testamento. Quam etiam Augustinus, XXI, cap. XXVI, de Civitate Dei, approbat. Scotus quoque, in Quarto, dist. XXI, q. I6, dicit totam sententiam de purgatorio fundari in hoc verbo Apostoli. Unde et auctoritatem Augustini, in loco allegato, ad confirmationem assumit; et auctoritatem etiam eius De vera et falsa Poenitentia7, quae ponitur de Poenitentia, dist. VII8. Magister autem Sententiarum, in Quarto, dist. XXI9, arguit post hanc vitam aliqua peccata in purgatorio dimitti, ex auctoritate Domini dicentis, Matthaei XII10, quod qui peccaverit in Spiritum Sanctum, non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro. Ex quo elicit Magister, et est de mente Augustini, XXI de Civitate Dei, cap. XXIV, quod sunt aliqua peccata quae in futuro saeculo dimittuntur quandoque in purgatorio. — Confirmat Sanctus Thomas etiam propositum, scilicet quod sit purgatorium, in Quarto, dist. XXI, a. 111, per auctoritatem II Machabaeorum, XII12, Sancta ergo et salubris est cogitatio pro defunctis exorare, ut a peccatis solvantur. Qua etiam utitur Petrus de Palude, eadem distinctione, conclusione prima.
III. Quantum ad tertium13, confirmat Sanctus Thomas principale propositum Sacrae Scripturae auctoritatibus. Quod enim mali statim post mortem consequantur poenam, habetur Iob XXI, ubi dicitur, Ducunt in bonis etc.; et Lucae XVI, ubi dicitur, Mortuus est dives etc. — Quod autem boni statim consequantur praemium, habetur ex eo quod Dominus in cruce latroni dixit: Hodie mecum eris in paradiso, Lucae XXIII. Per paradisum enim intelligitur bonorum praemium, iuxta illud Apoc. II, Vincenti etc.
-
Si dicatur per paradisum non intelligi ultimam remunerationem, quae erit in caelis, de qua dicitur Matth. V, Gaudete etc., sed aliqualem remunerationem in terra, quia paradisus locus terrenus esse videtur, de quo fit mentio Gen. II: hoc nihil est. Quia si quis recte verba Sacrae Scripturae consideret, inveniet ipsam finalem retributionem, quae in caelis promittitur sanctis, post hanc vitam statim dari. Nam cum Apostolus, II Cor., de finali gloria quae datur in caelis, dixisset quod id quod in praesenti est etc.; ut ostenderet quando et qualiter haec gloria habeatur, subiungit, Scimus enim etc., dans intelligere quod, soluto corpore, anima ad aeternam et caelestem mansionem, idest ad fruitionem divinitatis perducitur.
-
Si dicatur Apostolum non dixisse quod statim dissoluto corpore domum aeternam habeamus in caelis in re, sed tantum in spe, postmodum eam habituri in re: — patet hoc contra eius intentionem esse. Tum quia, cum et hic eam habituri simus secundum divinam praedestinationem, et iam habeamus in spe, iuxta illud Rom. VIII, Spe etc.: non dixisset, si terrena domus nostra huius habitationis dissolvatur, sed suffecisset dicere, scimus quod aedificationem habemus ex Deo etc. — Tum quia subdit, Scientes quoniam dum sumus etc. Frustra enim vellemus peregrinari, scilicet separari a corpore, nisi statim essemus praesentes ad dominum, quod fit quando ipsum per speciem videmus. — Tum quia Philipp. I, inquit Desiderium habeo dissolvi et esse cum Christo. Nam, cum Christus in caelis sit, sperabat Apostolus statim se post corporis dissolutionem perventurum ad caelum.
-
Ex hoc excluditur, inquit Sanctus Thomas, quorumdam Graecorum error, negantium purgatorium, et dicentium animas ante corporum resurrectionem neque ad caelum ascendere neque in infernum demergi.
De loco purgatorii vide Sanctum Thomam Quarto, d. XXI, a. 114.
(1) En verba § 2 huius Can.: « Sed si etiam sic conversus fuerit, vita vivat et non moriatur, non promittimus quod evadat omnem poenam. Nam prius purgandus est igne purgationis qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis. Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro modo est gravis. Excellit enim omnem poenam quam unquam passus est aliquis in hac vita. Nunquam in carne tanta inventa est poena, licet mirabilia martyres passi sint tormenta, et multi nequiter quanta saepe sustinuerunt supplicia. Studeat ergo quisque sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat poenam tollerare ».