Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Postquam determinavit Sanctus Thomas de sacramento Extremae Unctionis, consequenter de sacramento Ordinis determinat .

Circa hoc autem tria facit: primo, determinat de ipso Ordinis sacramento; secundo, de ordinum distinctione, Cap. seq.; tertio, de ministro sacramentorum cui potestas ordinis confertur, Cap. LXXVII.

I. Quantum ad primum, ponit sex conclusiones. Quarum prima est: Necesse est praedictorum sacramentorum dispensationem fieri per homines visibiles spiritualem virtutem habentes. Probatur primo sic. In omnibus praedictis sacramentis spiritualis confertur gratia sub sacramento visibilium rerum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis actio debet esse proportionata agenti.

II. Secundo. Ista sacramentorum dispensatio angelis non competit, sed tantum hominibus visibili carne indutis. Ergo etc.

Probatur antecedens dupliciter. Primo, auctoritate Apostoli, ad Heb. v dicentis, Omnis pontifex etc.

  1. Secundo sic. Dispensatores sacramentorum oportet esse ministros Christi. Ergo oportet illos esse Christo conformes. Ergo oportet illos homines esse, et aliquid divinitatis eius participare secundum aliquam spiritualem potestatem; de qua dicit Apostolus, II ad Cor. ult., quod potestatem dedit etc.

Antecedens probatur primo sic. Sacramentorum institutio et virtus a Christo initium habet: nam secundum Apostolum, ad Ephes. v, Baptismi instituit sacramentum; ipse etiam sacramentum sui corporis et sanguinis in Cena dedit et frequentandum instituit, quae principalia sunt sacramenta. Ergo necessarium fuit ut alios institueret sibi ministros, qui sacramenta fidelibus dispensarent: quia corporalem sui praesentiam erat Ecclesiae subtracturus. Ergo tales dispensatores sunt ministri eius.

Secundo, auctoritate Apostoli, dicentis I ad Cor. iv, Sic nos existimet etc.

Tertio, quia discipulis et consecrationem sui corporis et sanguinis commisit, cum dixit, Hoc facite etc.; et tribuit potestatem remittendi peccata, iuxta illud Ioan. xx, Quorum remiseritis etc., et docendi ac baptizandi iniunxit officium, Matth. ult., Euntes docete etc.

Prima vero consequentia probatur. Quia minister comparatur ad dominum sicut instrumentum ad principale agens: cum moveatur imperio domini ad aliquid exequendum, sicut instrumentum movetur ab agente ad aliquid efficiendum. Oportet autem instrumentum esse proportionatum agenti.

Secunda quoque consequentia probatur: quoad illationem totius consequentis, quia Christus, ut Dominus, operatus est auctoritate et virtute propria nostram salutem, inquantum fuit Deus et homo; ut secundum unum ad nostram redemptionem pateretur; secundum alterum passio eius nobis fieret salutaris. — Quo vero ad illationem secundae partis consequentis, probatur quia instrumentum aliquid participat de virtute principalis agentis.

  1. Circa istius rationis antecedens, considerandum ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXIV, a. 7; et Quarto, d. v , a. ult. , quod sicut Deus potentiam suam sacramentis non alligavit, ita nec potestatem dispensandi sacramenta alligavit aliquibus ministris. Unde sicut hanc potestatem hominibus dedit, ita eam posset et angelis dare. Sed licet non sit impossibile angelos esse sacramentorum dispensatores divinitus sibi potestate concessa, hoc tamen non congruit, sed magis ut per homines haec dispensatio fiat, ut patet ratione inducta. Unde non dixit Sanctus Thomas quod dispensatio sacramentorum non sit angelis possibilis, sed quod illis non competit: idest, non congruit eorum naturae. Sed bene hominibus congruit.

III. Secunda conclusio est: Sic data fuit discipulis Christi huiusmodi spiritualis potestas, ut per eos deveniret ad alios. Probatur. Data est haec potestas, secundum Apostoli dictum, ad Ecclesiae aedificationem. Ergo eam oportet tandiu perpetuari quandiu necesse est aedificari Ecclesiam. Sed hoc necesse est post mortem discipulorum usque ad saeculi finem. Ergo etc.

Confirmatur. Quia Dominus discipulis in persona aliorum fidelium loquebatur: ut patet Marc. XIII, Quod vobis etc.; et Matth. ult., Ecce ego etc.

  1. Tertia conclusio est: In collatione huiusmodi spiritualis potestatis quoddam sacramentum peragitur, quod dicitur Ordinis sacramentum. Probatur. Oportuit ut haec spiritualis potestas sub quibusdam sensibilibus signis hominibus traderetur: quae sunt certae formae verborum, determinati actus, ut impositio manuum, inunctio, et porrectio libri vel calicis vel alicuius huiusmodi quod ad executionem spiritualis pertinet potestatis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quandocumque aliquid spirituale sub signo corporali traditur, hoc dicitur sacramentum. — Antecedens vero probatur, quia haec spiritualis potestas a Christo in ministros Ecclesiae derivatur, spirituales autem effectus a Christo in nos derivati sub quibusdam signis sensibilibus explentur, ut ex supra dictis patet.

  2. Quarta conclusio est: In hoc sacramento confertur gratia, sicut in aliis sacramentis. Probatur. Administratio sacramentorum, ad quae ordinatur spiritualis potestas, convenienter non fit nisi aliquis ad hoc a divina gratia adiuvetur. Ergo, etc. — Probatur consequentia. Quia ad divinam liberalitatem pertinet ut cui confertur potestas ad aliquid operandum, conferantur etiam ea sine quibus huiusmodi operatio convenienter exerceri non potest.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae in Quarto, d. XXIV, q. 1, a. 2, qu^a 1, ad 3, quod alio modo praesupponitur gratia in eo qui ad ordines accedit: et alio modo, per sacramentum ordinis causatur. Praeexigitur enim gratia sufficiens ad hoc ut quis digne in plebe Christi connumeretur. Confertur autem in susceptione Ordinis amplius gratiae munus, per quod ad maiora reddatur idoneus.

  1. Quinta conclusio est: Potestas Ordinis consideratur praecipue secundum comparationem ad sacramentum Eucharistiae; idest, principaliter attenditur circa corpus Christi conficiendum. Probatur. Potestas ordinis ad dispensationem sacramentorum ordinatur. Ergo praecipue ordinatur ad id quod est perfectissimum et consummativum omnium aliorum: quia unumquodque denominatur a fine. Sed sacramentum Eucharistiae est huiusmodi. Ergo etc.

  2. Sexta conclusio est: Necesse est ut potestas Ordinis se extendat ad remissionem peccatorum per dispensationem illorum sacramentorum quae ad hoc ordinantur, cuiusmodi sunt Baptismus et Poenitentia. Probatur. Eiusdem virtutis esse videtur aliquam perfectionem tribuere, et ad susceptionem illius materiam praeparare: ut patet in virtute ignis. Sed potestas Ordinis ad hoc se extendit ut sacramentum corporis Christi conficiat et fidelibus tradat. Ergo oportet ut eadem potestas ad hoc se extendat quod fideles aptos reddat et congruos ad huius sacramenti perceptionem. Sed ad hoc fidelis redditur aptus et congruus per hoc quod est a peccato immunis: cum aliter non possit Christo spiritualiter uniri. Ergo etc.

Confirmatur, quia dominus discipulis, quibus commisit sui corporis consecrationem, dedit hanc potestatem intellectam per claves promissas Petro. Nam caelum unicuique aperitur et clauditur per hoc quod peccato subiacet, vel a peccato purgatur, cuius signum est, quod usus harum clavium dicitur esse ligare et solvere, scilicet a peccatis.

  1. Attendendum, quod ut dictum est supra de mente Sancti Thomae, potestas conficiendi sacramentum corporis Christi, et potestas remittendi peccata, non sunt duae potestates essentialiter distinctae, sed tantum ratione in ordine ad diversos actus. Ideo si sacramentum ordinis in tali potestate consistit, non sequitur, quod sacerdotium sit duo ordines, ut arguit Scotus in IV Sent., d. xxiv , sed fortassis illud sequeretur, si illae potestates essent essentialiter distinctae.

Advertendum autem, quod hoc sacramentum non est quidem necessitatis respectu huius, aut illius singularis hominis, est tamen ecclesiae necessarium ut sit in ea aliquis gubernator.

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work