Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Postquam determinavit Sanctus Thomas quid de divina generatione sit tenendum, consequenter, quia veritas omnem falsitatem excludit et dubietatem dissolvit, vult rationibus in oppositum factis, cap. x, respondere.

I. Ad primam quidem ait quod generatio in rebus materialibus est mutatio corruptioni opposita: non autem generatio intelligibilis, etiam in nobis, qualem dictum est esse Filii generationem in divinis.

  1. Circa hanc responsionem dubitatur: quia videtur quod etiam intelligibilis conceptio, in nobis saltem, sit mutatio; quia intellectus concipiens transit de potentia ad actum, dum prius poterat verbum concipere, et postmodum actu concipit.

Ad huius evidentiam, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Pot., q. III, a. 2, quod in qualibet mutatione proprie dicta requiritur ut sit aliquod subiectum commune utrique termino mutationis: et in generatione et corruptione requiritur ut tale subiectum sit ens in potentia, quod aliter se habeat nunc et prius. Unde ad hoc ut productio alicuius sit mutatio, requiritur aut quod ipsum sit aliquod compositum ex forma, quae est terminus formalis productionis, et materia, quae est potentia ad illam formam; aut quod sit actus recipientis tanquam existentis in potentia, non autem tanquam existentis in actu. Verbum autem non est aliquid compositum ex forma et materia: cum sit aliquid simplex. Neque etiam est actus intellectus tanquam existentis in potentia, sed tanquam existentis in actu: cum non adveniat intellectui nisi inquantum est in actu per speciem intelligibilem, et etiam per actum intelligendi quo ipsum verbum producitur. Ideo verbi productio neque etiam in intellectu nostro habet rationem mutationis.

  1. Cum autem dicitur quod intellectus, concipiendo verbum, transit de potentia ad actum: — negatur, loquendo de potentia passiva. Immo ab uno actu transit ad alium actum, absque perditione alterius actus.

Cum vero probatur, quia prius poterat verbum concipere, et postea actu concipit: — dicitur primo, quod illud posse non accipitur secundum potentiam passivam, sed secundum potentiam quasi activam; sicut cum dicitur quod ignis potest calefacere.

Dicitur secundo, conformiter ad responsionem immediate dandam ad secundum, quod verbum non oritur ex intellectu secundum quod est in potentia ad actum intelligendi, sed secundum quod est actualiter intelligens.

  1. Si instetur quia, licet verbum intellectus nostri proveniat ab intellectu inquantum est in actu, in ipso tamen recipitur inquantum est in potentia passiva, quia recipere potentiae passivae est: et sic videtur quod intellectus transeat de potentia passiva ad actum dum concipit verbum, et consequenter quod mutetur: — dicitur quod ad hoc ut aliquis actus habeat rationem mutationis, non sufficit quod recipiens terminum illius actus se habeat aliquo modo ad ipsum sicut potentia receptiva: sed requiritur quod sit potentia receptiva tantum, et nullo modo activa illius actus dum ipsum recipit; sicut materia, quae recipit formam per generationem, nullo modo est illius formae, aut illius actionis qua forma producitur, activa. Intellectus autem est receptivus verbi producendo ipsum, quia simul ipsum recipit et producit. Ideo neque recipiendo verbum transit de potentia pure passiva ad actum: neque mutari proprie dicitur, sicut neque subiectum dicitur proprie mutari dum suscipit passionem cuius est aliquo modo activum.

II. Ad secundam dicit primo, quod in nobis verbum non exit de potentia in actum nisi inquantum intellectus procedit de potentia ad actum: neque oritur tamen ex intellectu nisi prout existit in actu.

Dicit secundo quod, quia intellectus divinus nunquam est in potentia, sed solum in actu, generatio Verbi ipsius non est secundum exitum de potentia in actum, sed sicut oritur ex actu actus, ut splendor ex luce, et ratio intellecta ex intellectu in actu.

Dicit tertio, quod non sequitur Dei Filium non esse verum Deum, aut non esse aeternum. Immo necesse est ipsum esse coaeternum Deo, cuius est Verbum: quia intellectus in actu nunquam est sine verbo.

  1. Attendendum est responsionem Sancti Thomae ad hoc tendere quod, licet aliquo modo et secundum quid possit concedi verbum humanae mentis exire de potentia in actum, inquantum intellectus noster de potentia in actum procedit, sive de habitu in actum quo producitur verbum (quod tamen non est simpliciter verum: quia verbum non oritur ex intellectu dum est in potentia, sed dum est in actu intelligendi): nullo tamen modo concedendum est Verbum divinum exire de potentia in actum, quia intellectus divinus nunquam est potentia intelligens, sed semper in actu, et per consequens non procedit de potentia in actum. Dicitur autem oriri sicut actus ex actu, quia oritur ex intellectu semper existente in actu, et nunquam existente in potentia. Ex hoc autem patet non sequi, si Filius intelligibili generatione producitur, quod sit mutabilis, aut quod non sit aeternus.

  2. Advertendum etiam quod dicitur proprie aliqua forma procedere de potentia in actum, quando producitur in aliquo quod ad ipsam comparatur sicut potentia omnino passiva ad actum, utpote quod omnino illa forma ex se caret. Hoc autem non convenit verbo in ordine ad intellectum, etiam nostrum, specie intelligibili actuatum: quia intellectus sic actuatus et est verbi productivus, non solum receptivus; et habet in se formam in qua virtualiter verbum continetur. Multo quoque minus se habet pure passive ad verbum quando est sub actuali intellectione qua ipsum verbum producitur: cum tunc sit in ultima sui actualitate, quae est quodammodo ipsum verbum; nam verbum est terminus intrinsecus intellectionis, quae est ultima actualitas intellectus. Optime ergo ostendit Sanctus Thomas quod verbum intellectus nostri non exit proprie de potentia ad actum quando producitur, quia non oritur ex intellectu nisi prout existit in actu, scilicet tam secundo quam primo. Nam quod oritur ex aliquo de potentia passiva in actum, oritur ex eo secundum quod est in potentia passiva illius et caret illo, sicut forma ignis oritur ex ligno: non autem secundum quod est in actu, et aliquo modo actualiter habet formam.

III. Ad tertiam dicit primo, quod stulte dubitatur si Pater totam naturam dedit Filio, an partem tantum: quia Filii generatio est intelligibilis. Manifestum est enim quod, si Deus se intelligit, tota plenitudo eius in Verbo continetur.

Dicit secundo, quod propter hoc non desinit substantia Filio data esse in Patre. Quia nec etiam apud nos desinit esse propria natura in re quae intelligitur, ex eo quod verbum intellectus nostri ex ipsa re intellecta habet ut intelligibiliter eandem naturam numero contineat.

  1. Circa primum dictum considerandum est, ut ex superius dictis constat, quod Verbum est expressivum et repraesentativum rei intellectae intellectui, et tantum se extendit intellectio quantum Verbi repraesentatio se extendit. Ideo, si Deus seipsum intelligit, perfecte scilicet et complete, necesse est ut totam naturam Patris habeat. Et hoc est quod innuit Sanctus Thomas, quoniam ex eo quod Deus seipsum intelligit, scilicet perfecte, necesse est ut tota plenitudo Dei contineatur in Verbo.

  2. Circa secundum dictum considerandum primo, ex iis quae in superioribus declarata sunt, quod verbum et conceptio intellectus nostri est eiusdem rationis cum re a qua huiusmodi conceptio est causata, differens ab ipsa secundum modum essendi. Nam eadem est ratio conceptionis lapidis in intellectu, et lapidis extra intellectum, sed in intellectu habet esse immateriale, extra intellectum vero habet esse materiale. Quod autem verbum sit talis rationis, habet ab ipsa re: nam quod conceptio lapidis sit lapis intellectus, provenit ex eo quod est a lapide materiali causata, et est illius expressa et adaequata similitudo. Hoc autem fit absque eo quod res intellecta, quae dat verbo ut sit talis naturae intelligibiliter, propriam naturam amittat. Eodem modo, quod Verbum divinum intelligibiliter contineat eandem numero naturam quam habet Pater, ex quo procedit, est absque hoc quod talis natura desinat esse in Patre. Et quia intelligere et esse in Deo sunt idem, absque hoc quod natura desinat esse in Patre, potest tota esse in Filio, non solum intelligibiliter, sed etiam secundum esse naturale, et secundum eundem modum essendi. Et hoc est huius responsionis fundamentum.

Considerandum secundo, quod natura potest dici una numero dupliciter. Uno modo, materialiter: inquantum videlicet est limitata ad unum individuum per principia aliqua individuantia sub ipsa contentum; sicut humanitas Sortis est una numero, et humanitas Platonis est alia numero, et sic de aliis. Alio modo, formaliter: inquantum videlicet in seipsa consideratur tanquam quoddam unum, et indivisum secundum differentiam formalem, divisum autem a quacumque alia natura; et sic humanitas, secundum se et absolute considerata, est una numero, quia per unam indivisibilem differentiam constituitur. Cum ergo hic dicitur quod verbum intellectus nostri intelligibiliter continet eandem numero naturam quam habet res intellecta, non intelligitur de unitate materiali, quasi verbum et res intellecta sint unum individuum et singulare sub eadem specie contentum: — nam constat quod res primo intellecta ab intellectu nostro non est natura singularis, sed natura universalis: similiter verbum non repraesentat intellectui naturam singularem, sed universalem — sed intelligitur de identitate formali. Verbum enim alicuius rei intellectae non est alia natura, inquantum verbum, quam natura rei intellectae secundum quod habet esse intelligibile in actu: nam conceptus quem format intellectus de homine, non est aliud quam ipse homo, qui extra intellectum existens habet esse materiale, in intellectu vero habet esse immateriale et intelligibile; et ipse homo existens extra intellectum causat in intellectu ipsum conceptum eandem naturam indivisibilem formaliter quam ipse habet intelligibiliter continentem.

IV. Ad quartam dicit primo, quod in materialibus quidem generationibus aliud est recipiens et aliud natura recepta, inquantum materia generati recipit formam generantis. In generatione autem intelligibili non est sic: quia verbum ab intellectu totaliter originem habet; sicut in nobis unum verbum totaliter oritur ex alio, ut conclusio ex principiis. Ubi autem totaliter aliquid ex alio oritur, non est assignare recipiens et receptum, sed totum quod exoritur ab eo est a quo oritur.

  1. Advertendum circa istam propositionem, Ubi aliquid totaliter ex alio oritur, non est assignare recipiens et receptum, quod potest intelligi de recipiente praesupposito rei quod est pars intrinseca rei productae, et est aliud a producente, sicut materia est pars compositi ex materia et forma, et est aliud a generante: non autem de eo recipiente quod simul est et producens et recipiens ipsum quod totaliter producitur. Intellectus enim noster recipit ipsum verbum a se totaliter productum, cum non sit subsistens, sed intellectui inhaereat. Et sic in productione verbi ab intellectu nostro est aliquid recipiens, scilicet intellectus, et aliquid receptum scilicet verbum: sed tamen illud recipiens non est pars verbi producti, propter quam possit dici quod aliquo modo praeexistebat secundum suam partem potentialem, sed magis est id secundum quod potest dici quod praeexistebat in sua potentia productiva.

Secundo potest intelligi de productione rei subsistentis, cuiusmodi est Verbum divinum. Si enim esset in tali productione assignare aliquid recipiens praeexistens et aliquid receptum, tunc tale necessario praeexisteret secundum aliquid sui. Quia, cum res subsistens non sit nata in alio recipi secundum se totam, necesse esset ut tale recipiens quod praesupponeretur, esset pars rei productae: et sic praefuisset secundum aliquam sui partem; et consequenter non esset totaliter ortum ex alio. Si ergo aliquid totaliter ex alio oritur, ibi non est ponere aliquid recipiens et aliquid receptum.

V. Ad quintam dicit primo, quod, quamvis divina essentia sit subsistens, non potest tamen a relatione Verbi et dicentis separari: quia tam Verbum quam Deus dicens est divina essentia, et una numero.

Dicit secundo, quod huiusmodi relationes non sunt accidentia in Deo, sed res subsistentes. Et ideo sunt plures res subsistentes, si relationes considerentur: est autem una res subsistens, si consideretur essentia. Propter unam essentiam subsistentem, dicimus unum Deum esse: propter distinctionem vero relationum subsistentium, plures esse personas. Quia etiam in rebus humanis personarum distinctio non attenditur secundum essentiam speciei, sed secundum ea quae sunt speciei adiuncta.

  1. Adverte responsionem ad hoc tendere quod, cum arguitur: Pater et Filius conveniunt in una re subsistente. Ergo et in persona: — si per rem subsistentem intelligatur res absoluta, quae est essentia, conceditur antecedens: sed negatur consequentia. Et cum probatur quia in intellectualibus naturis res subsistens vocatur persona: dicitur quod illud est verum inquantum res subsistens est individua substantia; nam, ut hic dicitur, personarum distinctio in hominibus est secundum ea quae naturae speciei adiunguntur, scilicet propter principia individuantia. Essentia autem divina, licet sit subsistens, non tamen se habet tanquam individua substantia. — Si vero per rem subsistentem intelligatur relatio subsistens: sic, negatur antecedens. Quamvis enim Pater et Filius conveniant in una essentia subsistente, non tamen conveniunt in una subsistente relatione constituente personam Patris aut Filii, sed paternitas convenit Patri, filiatio vero Filio.

Advertendum ulterius quod, ut ex superioribus constat, verbum importat relationem ad dicentem, est enim verbum quod a dicente profertur: dicens vero ad verbum relationem importat, cum dicere nihil aliud sit quam verbum proferre. Et ideo, cum tam Verbum quam Deus dicens sit divina essentia, bene hic dicitur quod essentia divina a relatione Verbi et dicentis separari non potest: sicut videlicet non potest separari a Verbo et a Deo dicente.

Advertendum etiam, cum dicitur in humanis non attendi personarum distinctionem secundum essentiam speciei, quod hoc non sic intelligendum est quasi natura speciei nullo modo multiplicetur in diversis personis: - hoc enim falsum est, cum in pluribus hominibus plures sint humanitates numeraliter distinctae - sed quia secundum rationem speciei absolute consideratam, quantum videlicet ad ea dumtaxat quae sunt de ratione speciei, non distinguuntur personae, cum natura sic considerata una sit in omnibus hominibus; sed distinguuntur per principia incommunicabilia addita naturae speciei, quibus ipsa limitatur et fit haec et individua; talia enim principia in diversis hominibus sunt diversa.

VI. Ad sextam inquit quod non sequitur id quod est quasi individuationis principium, esse in alio. Nam neque essentia divina est in alio Deo, neque paternitas est in Filio.

Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod, cum Pater et sit Deus, et sit suppositum relativum, dupliciter possumus assignare aliquid in ipso tanquam principium individuationis. Uno modo inquantum est Deus: ut scilicet dicatur illud eius principium individuativum per quod est unus Deus et indivisus. Et sic essentia divina potest dici principium individuationis Patris: per ipsam enim, cum sit forma immaterialis, et non per aliquid aliud, habet Pater et quod sit Deus, et quod sit unus Deus; ipsa enim non est nata convenire alicui qui sit alius Deus a Patre. - Alio modo, inquantum est suppositum relativum: ut scilicet dicatur eius principium individuativum per quod est unum tale suppositum indivisum in se et divisum a quolibet alio supposito relativo. Et sic paternitas est eius principium individuativum.

Vult ergo respondere Sanctus Thomas quod, si loquamur de principio individuationis Patris primo modo, conceditur totum, excepta ultima consequentia. Conceditur enim quod essentia divina non est in alio supposito qui sit alius Deus a Patre; negatur autem illa consequentia, Ergo non est in Filio. Filius enim non est alius Deus a Patre, sed sunt unus Deus subsistens propter unitatem essentiae, ut dictum est in responsione ad quintam rationem. - Si vero loquamur de principio individuationis secundo modo, sic manifestum est concedendum esse quod non est in Filio: paternitas enim non est in Filio. Et sic non sequitur, ut ratio supponit, si ponatur generatio in divinis, quod principium individuationis Patris, eo modo quo sibi attribuitur tale principium, sit in alio, scilicet supposito relativo.

VII. Ad septimam, admittendo responsionem ibi datam et eam explicando, dicit primo quod, quamvis duae personae Patris et Filii non distinguantur essentia, sed relatione, non tamen relatio est aliud quam essentia secundum rem: cum relatio in Deo accidens esse non possit, ut patet ex iis quae determinata sunt in primo libro de perfectionibus omnium entium. Quemadmodum enim illae in Deo sunt secundum simplicis essentiae unitatem, et non sunt accidentia in eo, sed ipsa divina essentia; ita relatio paternitatis et filiationis, licet in hominibus sit accidens, in Deo tamen est divina essentia.

Dicit secundo quod, cum divina essentia sit ipsa paternitatis et filiationis relatio, oportet quod quicquid est paternitatis proprium, Deo conveniat. Et ideo, cum proprium paternitatis sit ut a filiatione distinguatur, cum pater dicatur ad filium tanquam ad alium: licet Deus Pater sit divina essentia, et similiter Deus Filius, ex hoc tamen quod est Pater, distinguitur a Filio.

Ex iis vult habere Sanctus Thomas quod non sequitur personam Patris esse compositam, licet in ea sit aliquod principium distinguens praeter essentiam: quia tale principium est idem realiter quod essentia, licet distinguatur secundum rationem relationis ab ea. Quae ratio, ut dicebat responsio, nihil, ut sic, rei superaddit quae est essentia, sed tantum dicit respectum ad aliud.

  1. Ad impugnationem vero responsionis datae, dicit primo, quod utique relatio in divinis non est absque absoluto.

Dicit secundo, quod talis relatio non comparatur ad absolutum sicut accidens ad subiectum, ut in rebus creatis accidit: sed per modum identitatis.

Dicit tertio quod, licet idem subiectum non possit oppositas relationes in se habere, nihil tamen prohibet essentiam divinam unam existentem, sicut propter omnimodam eius perfectionem idem est sapientiae et iustitiae et aliis huiusmodi quae in diversis generibus continentur, ita esse idem paternitati et filiationi, et Patrem et Filium unum Deum esse.

  1. Advertendum primo, cum dicitur in creaturis relationem comparari ad absolutum sicut accidens ad subiectum, quod per absolutum non intelligit Sanctus Thomas fundamentum relationis, sed subiectum, quod scilicet denominatur tale relative. Ideo ex istis verbis non potest haberi quod universaliter, apud ipsum, relatio distinguatur a fundamento. Habetur bene quod nulla relatio quae immediate fundatur in substantia, est idem suo fundamento: cum relatio sit accidens, substantia autem creata nulli accidenti identificetur.

Advertendum secundo, cum dicitur idem subiectum non posse habere in se oppositas relationes, quod loquitur Sanctus Thomas de oppositione relativa relationum: non autem de oppositione contraria rationum formalium, secundum quod rationes includentes aliquo modo opposita, dicuntur opposita. Similitudo enim et dissimilitudo aliquo modo important rationes oppositas, scilicet convenientiam et disconvenientiam in qualitate: non tamen sunt relationes oppositae relative, quarum scilicet una dicatur ad alteram in concreto. Ideo possunt simul uni subiecto convenire respectu diversorum, aut etiam respectu eiusdem secundum diversa. Paternitas autem et filiatio relative opponuntur. Ideo non potest respectu eiusdem idem esse pater et filius. Neque pater et filius, qui relative opponuntur, possunt esse unus homo, sicut in divinis Pater et Filius sunt unus Deus: eo quod divina essentia sibi utramque relationem identificet, non autem ad ipsas comparetur sicut subiectum ad accidentia.

VIII. Ad octavam rationem dicit primo Sanctus Thomas quod relationes sunt in Deo secundum rem, et non solo intellectu. Quia relatio Verbi ad dicentem, cuius est Verbum, ponitur in Deo ex hoc quod Deus seipsum intelligit, quae quidem operatio est in Deo, immo est ipse Deus. Omnis autem relatio quae consequitur propriam operationem alicuius rei, aut potentiam aut quantitatem aut aliquid huiusmodi, realiter in eo existit: aliter enim esset in eo solo intellectu. Declaratur in scientia et scibili; et in dextro ac sinistro. - Quomodo scibile dicatur relative ad scientiam ex eo quod scientia refertur ad ipsum, declaratum est in praecedentibus.

  1. Sed duplex dubium occurrit. Primum est, quia posset aliquis dicere quod, licet relatio Dei dicentis ad Verbum consequatur actionem Dei intelligentis seipsum, et propter hoc talis relatio sit realis; relatio tamen Verbi divini ad Deum dicentem non consequitur aliquam actionem Verbi terminatam ad Patrem. Et ideo ex hoc quod actio intelligendi est in ipso Deo, non sequitur quod Verbum ad Patrem relationem realem habeat, sed bene quod dicens habet realem relationem ad Verbum.

Secundum dubium est quia, si relatio quae consequitur propriam rei operationem, est realis, sequitur quod Deus referatur ad creaturam relatione reali creationis: nam creare est propria Dei operatio, cum nulli alii conveniat. Hoc autem constat esse contra Sancti Thomae doctrinam. Ergo etc.

  1. Ad primum dubium respondetur quod, licet relatio Verbi ad Deum dicentem non consequatur actionem aliquam Verbi terminatam ad dicentem tanquam ad productum per ipsam actionem, consequitur tamen actionem Dei intelligentis seipsum, quae est ipse Deus, sicut et relatio Dei dicentis ad ipsum Verbum eandem actionem consequitur. Deus enim intelligendo seipsum producit Verbum: et sic intellectionem huiusmodi consequitur et relatio dicentis ad Verbum productum, et relatio Verbi ad dicentem.

Sed contra: quia eadem ratione posset dici quod relatio scibilis est realis, quia consequitur actionem scientis terminatam ad ipsum; ex hoc enim quod sciens intelligit aliquid, consequitur relatio scientis ad scitum, et sciti ad scientem.

Dicitur quod non est eadem ratio de relatione Verbi, et de relatione scibilis. Quia scibile, inquantum huiusmodi, nullum accipit esse reale ex ipso actu intelligendi: propter quod inquit hoc loco Sanctus Thomas quod scibile eodem modo se habet, quantum in se est, et quando intelligitur et quando non intelligitur; hoc est, nullam variationem suscipit ex eo quod intelligitur. Verbum autem intellectus per actum intelligendi accipit esse. Unde potest dici esse eandem actionem dicentis et Verbi: dicentis quidem ut dantis esse Verbo, Verbi autem ut per eam accipientis esse; sicut eadem est actio agentis et patientis materialiter sumpta, quam oppositae relationes consequuntur.

  1. Ad secundum dubium respondetur primo, quod non dicit Sanctus Thomas omnem relationem quae consequitur quamcumque operationem esse aliquid realiter in ea: sed eam relationem quae propriam operationem rei consequitur. Dicitur autem propria operatio hoc loco, non omnis quae soli convenit rei, sed quae eius naturam consequitur: sicut in rebus materialibus, in quibus est generatio univoca, generare sibi simile in specie est propria rei operatio; similiter in cognoscentibus apprehendere rem sicut est, propria est operatio cognoscentis, inquantum est cognoscens in actu perfecto. Intelligere ergo divinum quo seipsum Deus intelligit, inquantum huiusmodi, est operatio quae naturam divinam naturaliter consequitur: non autem creare, quod est voluntarium. Ideo non sequitur, si relatio consequens actum dicendi est realis, quod similiter sit realis relatio illa quae consequitur creandi actum. — Huic interpretationi videtur favere Sanctus Thomas Prima, q. xxviii, a. 1, ubi probat relationes quae consequuntur processiones divinas, esse reales, quia processiones in divinis sunt in identitate naturae. Cum autem aliquid procedit a principio eiusdem naturae, necesse est ut procedens et id a quo procedit, in eodem ordine conveniant, et sic habeant respectus ad invicem. Modo, constat quod operatio qua aliquid procedit a principio eiusdem naturae, est operatio quae naturam consequitur. Et sic videtur velle Sanctus Thomas operationem quam hic vocat propriam rei operationem, esse operationem naturam rei consequentem.

Secundo respondetur et dicitur primo, quod per propriam operationem intelligit Sanctus Thomas operationem non extraneam, sed quae a re ipsa elicitur. Et intendit quod quando relatio insurgit et advenit rei ex aliquo ad naturam rei pertinente, sive ex aliquo reali quod ad rem pertineat, tunc talis relatio est realis. — Dicitur secundo, quod tunc dicitur relatio consequi propriam operationem rei, aut formam aliquam eius, quando res ex talis operationis natura et entitate per se inclinatur et ordinatur ad aliud quadam necessitate: non autem quando ordinatur ad aliud ex sola rationis apprehensione. — Dicitur tertio, quod per nullam operationem divinam Deus ordinatur ad creaturam aut inclinatur: cum sua operatio sit sua substantia, quae ad nullum creatum naturali necessitate inclinatur, sed concipitur relative ex eo quod creatura talem operationem terminans ordinatur et inclinatur ad Deum tanquam ad suum perfectivum; sicut scibile nullum ex se ordinem habet ad scientiam, sed relative dicitur quia scientia ad ipsum ordinatur et habet habitudinem ad ipsum, ut dicitur hic, et V Metaph. — Ex iis patet illationem inductam falsam esse, et fundamentum eius esse nullum: scilicet quod Deus ex actione creandi habeat ordinem et inclinationem ad creaturam tanquam ad id ad quod dependentiam habeat. — Patet haec responsio ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xxvi; Pot. q. vii, a. 10; et in aliis locis in quibus de hac materia loquitur.

  1. Si instetur quod intellectio Dei speculativa, qua res creatas aut creabiles intelligit, est operatio naturalis Dei, cum Deus non possit illas non intelligere: et sic videtur quod Deus ex talis cognitionis natura habeat ordinem ad illas, et per consequens quod realiter referatur: — respondetur quod, licet Deus naturaliter res alias a se speculative cognoscat, non tamen sequitur quod ad illas naturalem habeat ordinem et inclinationem: quia non cognoscit illas nisi intelligendo essentiam suam, quae est primum divinae cognitionis obiectum, et in qua omnia repraesentantur; scientia autem non habet naturalem ordinem nisi ad primum et per se obiectum; non autem ad illa quae in tali obiecto cognoscuntur. Nec tamen sequitur quod scientia Dei realem relationem habeat ad ipsam essentiam. Deficit enim una conditio ad realem relationem requisita, scilicet quod sit inter ea quae sunt realiter distincta: scientia enim Dei ab essentia divina non distinguitur.

IX. Ad nonam dicit primo, quod in nobis relationes habent esse dependens, quia earum esse est aliud ab esse substantiae; et habent proprium modum essendi; causanturque a substantia, sicut et omnis alia forma accidentalis causatur a principiis substantiae.

Dicit secundo quod, quia tanto esse uniuscuiusque formae accidentalis est prius vel posterius, quanto forma accidentalis secundum propriam rationem fuerit propinquior substantiae, vel magis perfecta; relatio, quia non solum praeexigit esse substantiae, sed etiam esse aliorum accidentium ex quibus causatur; et suum esse dependet non solum ab esse substantiae, sed etiam ab esse alicuius exterioris, scilicet termini, cum propria ratio relationis consistat in hoc quod est esse ad alterum; postremum et imperfectissimum esse habet.

Dicit tertio, quod relatio in Deo non habet esse dependens neque a substantia, neque ab aliquo exteriori; quia in Deo esse relationis est ipsum esse substantiae, sicut et esse sapientiae. Sed bene in Deo est respectus aliquis, in quo ratio relationis consistit: sicut sapientia in Deo ponitur, non quia in ipso sit aliquod esse accidentale, sed quia in ipso est perfectio quaedam in qua sapientiae consistit ratio.

Ex quo infert corollarie non sequi ex imperfectione relationum creatarum, ipsas divinas personas, quae relationibus distinguuntur, esse imperfectas: sed tantum quod earum minima sit discretio.

  1. Attendendum autem quod, licet esse relationis dependeat ab esse substantiae et ab esse termini, hoc tamen non est eodem modo quoad omnia. Ab utroque quidem dependet inquantum ad esse relationis requiritur ut sit substantia et sit terminus; sed a substantia dependet effective et subiective, inquantum omne accidens a principiis alicuius substantiae causatur et est in substantia sicut in subiecto: a termino vero formali sicut a causa sine qua non. — Quod autem dictum est, omnem formam accidentalem causari ex principiis substantiae, intelligendum est de accidentibus quae per actionem creatam producuntur in esse, non autem de iis quae per divinam actionem producuntur: in illis enim non est universaliter verum quod a principiis substantiae causentur. Unde Pot., q. iii, a. 3, ad 3, inquit Sanctus Thomas quod relatio creationis est quidem accidens, non tamen est tale accidens quod ex principiis subiecti causetur. Similiter dicendum est de gratia, et aliis similibus.

X. Sed circa primum et secundum dictum huius responsionis duplex dubium occurrit. Primum est, quia videtur velle Sanctus Thomas quod nulla relatio immediate fundetur in substantia, cum ait quod esse relationis praeexigit esse aliorum accidentium in substantia. Oppositum autem huius videtur esse de relatione creationis in creatura; et de relatione identitatis specificae substantiarum. Haec enim videntur in substantia immediate fundari, et non praeexigere esse aliorum accidentium in ipsa.

Secundum dubium est, quia videtur velle Sanctus Thomas hoc loco relationem realiter differre a suo fundamento, cum ait esse relationis praesupponere esse aliorum accidentium ex quibus causatur. Oppositum autem huius multi Thomistae tenere videntur. Quaeritur ergo quae fuerit mens Sancti Thomae in hac materia.

XI. Ad primum dubium respondetur quod utique tenendum est aliquas relationes, quantum ad esse suum, immediate fundari in substantia: ut patet de relatione creationis passivae, et de relatione identitatis specificae. Propter quod inquit Sanctus Thomas, Pot., q. VII, a. 9, ad 4, quod creatura refertur ad Deum secundum suam substantiam sicut secundum causam relationis, sicut aliquid dicitur simile secundum qualitatem causaliter.

Ad id autem quod hic dicitur, dupliciter potest responderi. Primo, secundum tenentes relationem immediate fundatam in substantia non esse in genere sed esse relationem transcendentem, quod dictum Sancti Thomae intelligitur de relationibus quae sunt in genere, non autem de relationibus transcendentibus.

Secundo, tenendo huiusmodi relationes esse de genere relationis, quod intelligitur de quantitate, potentia et huiusmodi, aut secundum rem, aut secundum modum. Relatio enim adeo debile esse habet quod non advenit substantiae nisi praeexistat in substantia esse alterius accidentis a quo causetur; aut ipsa substantia induat modum alterius accidentis. Et sic dicitur quod relatio immediate fundata in substantia praeexigit in substantia esse alterius accidentis quantum ad modum, non autem quantum ad rem. Identitas enim fundatur in substantia inquantum induit modum unitatis: nam unum in substantia facit idem. Similiter relatio creationis fundatur in ipsa inquantum induit modum potentiae passivae. Et sic de aliis. Unde Sanctus Thomas, articulo praeallegato, in corpore, ait quod per substantiam et qualitatem non ordinatur aliquid ad alterum nisi secundum quod qualitas, vel forma substantialis, aut materia, habet rationem virtutis activam vel passivam, et secundum quod in eis consideratur aliqua ratio quantitatis.

XII. Ad secundum dubium, omissis rationibus multis quae pro utraque parte adduci possunt, et quae fortassis possent apparenter solvi, dicam quid de mente Sancti Thomae esse videatur, salvo semper meliori iudicio.

Unum mihi videtur in eius doctrina clarum, quantum ex eius verbis haberi potest. Alterum aliqualiter videtur esse dubium.

Clarum mihi videtur quod nulla relatio in creaturis est substantia: et consequenter quod nulla relatio immediate fundata in substantia est idem realiter suo fundamento. Hoc habetur primo, ex I Sent., d. IV, a. 1, ad 3, ubi dicitur quod nulla relatio est substantia in creaturis. — Habetur secundo ex Qu. de Pot., q. VIII, a. 2, ad 1, ubi dicitur quod nulla substantia in genere potest esse relatio. — Habetur tertio ex IV Contra, c. XIV; et I Sent., d. XX, a. 1; d. XXI; et XXXIII, a. 1; item Prima, q. XXVIII, a. 2, ubi tenet expresse Sanctus Thomas quod esse relationis distinguitur ab esse substantiae, et est illi superadditum.

  1. Posset autem ad haec dicta Sancti Thomae dupliciter responderi. Primo, quod intendunt relationem non esse idem formaliter cum substantia, et similiter esse relationis cum esse substantiae, alia enim est ratio substantiae et alia ratio relationis: non autem quod non sint una res.

Secundo, quod intelliguntur de relatione quae immediate fundatur in accidente, ut similitudo, aequalitas, et huiusmodi. Certum est enim quod in istis relatio non est idem substantiae, secundum mentem Sancti Thomae: sicut nec aequalitas, nec quantitas nec actio et passio, super quibus fundatur, identificatur substantiae.

  1. Sed quod nulla istarum responsionum sit ad mentem Sancti Thomae faciliter ostendi potest. Quod enim prima non sit secundum eius mentem, ostenditur primo, quia in Primo, d. IV, loco allegato, expresse ait quod nulla relatio in creturis est substantia secundum rem. — Secundo, quia subiungit ibidem quod ideo oportet ut omne generatum sit compositum in creaturis; et dist. XXXIII, infert quod, quia esse relationum distinguitur ab esse substantiae, ideo dicuntur inesse, et secundum quod insunt, faciunt compositionem. Constat autem quod ex distinctione formali sola non inferretur talis compositio. — Tertio, quia illa dixit ut ostenderet differentiam inter relationes creatas et relationes divinas: quia scilicet relationes divinae sunt idem quod substantia divina, non autem relationes creatae sunt idem quod substantia. Manifestum est autem quod non esset differentia inter huiusmodi relationes si intenderetur hoc tantum quod substantia creata non potest esse relatio formaliter: nam et divina essentia non est formaliter ipsa divina relatio, cum diversas habeant rationes, et diversos etiam habeant modos praedicandi, ut inquit Sanctus Thomas Prima, q. XXVIII, a. 2, ad 1.

  2. Quod etiam secunda responsio non sit ad mentem Sancti Thomae arguitur primo quia, de relatione quae est creatio loquens Sanctus Thomas, Pot., q. III, a. 3, ad 3, inquit quod est accidens, et secundum suum esse considerata, prout inhaeret subiecto, est posterius quam res creata. Idem habetur Quolib. VII, a. 10, ad 4. Constat autem quod talis relatio non fundatur immediate in accidente, sed in substantia. — Secundo, quia loco praeallegato Potentia, q. VIII, assignat rationem quare substantia in genere non est relatio, quoniam, inquam, est determinata ad unum genus, et per consequens excluditur ab alio genere. Sed non solum relatio immediate fundata in accidente est in alio genere a genere substantiae, sed etiam quae immediate fundatur in substantia. Nam inquit Sanctus Thomas loco praellegato Potentia, q. III, in corpore, quod creatio est in genere relationis. Ergo etc.

XIII. Quod autem mihi dubium est in hac materia, sequendo doctrinam Sancti Thomae, est utrum aliae relationes, quae immediate fundantur in generibus aliis accidentium, sint a suis fundamentis realiter distinctae: an scilicet similitudo a qualitate distinguatur realiter, et aequalitas a quantitate, et sic de aliis. Hoc enim dubium est propter varia dicta Sancti Thomae, in quibus aliquando videtur velle quod sint idem, aliquando autem quod sint distincta. Verumtamen diligenter consideranti verba eius, videtur mihi de mente eius esse quod omnis relatio, etiam in accidente fundata, a suo fundamento realiter distinguatur.

  1. Non moveor autem ad hoc propter id quod dicitur Prima, q. XXVIII, a. 2, ad 2, quod in rebus creatis, in eo quod dicitur relative, praeter respectum est etiam absolutum, quod est alia res ab eo quod continetur sub significatione nominis relativi. Dicerent enim, et vere, qui oppositum esse de mente Sancti Thomae tenent, quod per illud absolutum distinctum a relatione non intelligit Sanctus Thomas fundamentum relationis, quod est accidens, sed subiectum, quod est substantia. Nam fundamentum talium relationum, si est idem quod relatio, non est aliquid praeter significatum nominis relativi: sed bene subiectum, quod est substantia, est enim aliud et ab ipsa relatione, et a fundamento relationis.

Non etiam moveor propter rationem assignatam in Qu. de Potentia, quare substantia quae est in genere, non potest esse relatio: quia videlicet est determinata ad unum genus, et per consequens excluditur ab alio genere. Nam si intelligatur ad hunc sensum, quasi velit Sanctus Thomas universaliter nullam rem quae est in uno genere, posse in alio genere ullo modo esse: erit contra id quod inquit XI Metaph., lect. 9, in fine, ubi expresse tenet eandem rem posse in diversis praedicamentis esse propter diversum modum praedicandi. Unde posset responderi mentem Sancti Thomae esse quod, quia substantia est definita ad unum genus, scilicet substantiae, condivisum contra omnia genera accidentis realiter; ideo quod est in genere substantiae, non potest esse in aliquo aliorum generum, quia substantia non potest esse idem realiter accidenti. Non autem, si unum accidens sit in uno praedicamento, potest argui quod non sit in alio: quia non inconvenit unum accidens esse in diversis praedicamentis accidentium, quando tamen in sua ratione includit aliquid reale quod alterum non includit; nam si unum nihil aliud reale ab alio includeret, non possent ad duo genera pertinere. Et ad hunc sensum potest intelligi quod inquit Sanctus Thomas I Sent., d. XXXIII, a. 3, ad 4: quod, inquam, non invenitur in creaturis aliqua diversorum generum in identitatem rei convenire: — intellige, omnino: nam actio et passio, licet conveniant in eadem entitate motus, tamen in suis rationibus relationes realiter distinctas includunt.

  1. Sed moveor propter duo dicta Sancti Thomae, quae mihi maxime huic proposito favere videntur. Primum dictum est XII Metaph., in expositione textus 19, ubi dicitur quod ea quae sunt ad aliquid, remotiora videntur esse a substantia quam alia genera ex eo quod sunt debilioris esse: unde et substantiae inhaerent mediantibus aliis generibus. Si enim ad aliquid sunt remotiora a substantia quam alia genera secundum suum esse; et inter substantiam et relationem mediant alia genera: manifeste relinquitur relationem ab aliis generibus in quibus fundatur, et esse relationis ab esse aliorum generum, realiter distingui; idem enim non est propinquum et remotum, mediatum et immediatum, respectu eiusdem.

Secundum dictum est IV Contra, cap. xiv. Ibi enim, postquam dixit Sanctus Thomas quod esse relationis est superadditum esse substantiae, subiungit quod relatio adveniens substantiae postremum esse habet, quia praeexigit non solum esse substantiae, sed etiam esse aliorum accidentium ex quibus causatur. Ex iis enim verbis clarissime patet relationem praesupponere in substantia esse aliorum accidentium tanquam a se distinctorum, utpote quae ipsius sunt causae, et quorum esse est prius et perfectius esse relationis.

  1. Ad istas auctoritates, si quis vellet non sequi mentem Divi Thomae, sed ipsum in suam sententiam trahere, posset utique dicere quod relatio inest substantiae mediantibus aliis accidentibus, non reali mediatione, quasi sint quaedam res media a substantia et a relatione distincta; sed formali mediatione, quia videlicet ratio absoluta illius rei quae est relatio, est prior ratione sui relativa, et ideo dicitur mediare inter substantiam et relationem.

Sed quod ista responsio non sit ad mentem Sancti Thomae patet primo, quia manifeste loquitur non de rationibus relationis et fundamenti, sed de esse ipsorum quae supra esse substantiale addunt. — Secundo, quia vult evenire propter debilitatem et imperfectionem esse relationis, quo inhaeret substantiae, quod inter esse substantiae et relationis mediet esse aliorum accidentium tanquam esse eorum quae sunt causa quod insit substantiae. Hoc autem non poneret si intelligeret unum esse immediatius substantiae secundum suam rationem tantum: non enim omne quod secundum suam rationem aliam rationem praesupponit, est eo imperfectius secundum esse suum.

Concludendum ergo videtur hanc fuisse mentem Sancti Thomae, quod omnis relatio a suo fundamento realiter distinguatur.

XIV. Sed circa hanc determinationem quaedam sunt quae difficultatem afferunt: quaedam scilicet dicta Sancti Thomae; et quaedam rationes. Primum dictum Sancti Thomae est V Phys., lect. 3, ubi ait quod, cum aliquis incipit alteri esse aequalis per illius mutationem, nihil ei advenit de novo. Hoc autem non esset verum si relatio esset entitas realiter a suo fundamento distincta.

Secundum est, quia de Potentia, q. vii, a. 8, tenet quod relatio non componit cum eo cuius est. Constat autem quod componeret si esset entitas a fundamento realiter distincta.

Tertium est, quia de Potentia, q. viii, a. 2, vocat scientiam relationem.

Quartum est, (1) quia IV Metaph., lect. 2, contra Avicennam instat ex hoc quod id quod est ad unum genus determinatum, non potest consequi omnia entia tanquam eorum accidens. Ex hoc enim arguitur sic. Quod est in uno determinato genere, non potest esse accidens omnium generum. Sed relatio est in uno determinato genere. Ergo non est accidens omnium generum. Ergo, cum omnibus entibus conveniat, non erit ab aliis generibus distincta.

  1. Prima autem ratio est, quia agens, inquantum agens, mutaretur. Causaret enim in se entitatem relationis sui ad passum, causando effectum suum.

Secunda est. Distantia localis est relatio. Et ista non distinguitur a suo fundamento. Ergo etc. — Probatur antecedens. Si est talis entitas distincta, aut acquiritur in tempore, aut in instanti. Si in tempore: tunc, postquam aliquid perdidit partem continuitatis, erit contiguum, vel habebit contiguitatem, et non erit contiguum. — Si in instanti, aut mediato, aut immediato. Non immediato: quia instans non est immediatum instanti. Non etiam mediato: tum quia, cum inter duo instantia mediet tempus, illud esset distans sine distantia; tum quia nulla forma extensa acquiritur in instanti.

Tertia est. Duplicitas non distinguitur a fundamento. Ergo etc. — Probatur antecedens. Si distinguitur a quantitate, puta corporis bicubiti, quod est duplum ad corpus unius cubiti: aut est in qualibet parte illius; aut tota in toto et pars in parte. Non primum: quia tunc quaelibet pars illius esset dupla. — Non etiam secundum. Quia aut partes duplicitatis essent eiusdem rationis cum toto, aut non. Si primum, adhuc sequetur quod quaelibet pars sit dupla. Si secundum, contra: quod non habet extensionem et divisibilitatem ex se sed ex continuo, non est alio modo divisibile quam continuum, ut patet de albedine et aliis. Sed quantitas non est divisibilis nisi in partes eiusdem rationis. Ergo etc.

XV. Pro responsione ad dicta Sancti Thomae, notandum quod relatio tripliciter potest habere esse. Uno modo, fundamentale tantum: sicut cum in re est fundamentum relationis, nullo existente termino. Tunc enim relatio est virtualiter et inchoatione, inquantum est in re fundamentum unde nata est sequi relatio naturali sequela posito termino. — Alio modo, actualiter secundum esse proprium et distinctum in ordine ad suum terminum formalem, quem scilicet primo et per se respicit. — Tertio modo, actualiter secundum esse proprium in ordine etiam ad hunc determinatum terminum materialem. — Nam, Sorte unicum filium habente, relatio paternitatis est in ipso in actu tam secundum esse actuale, quam secundum esse fundamentale in ordine ad terminum formalem, scilicet filium absolute; et in ordine ad hunc materialem terminum, scilicet filium hunc quem habet. In ordine autem ad filium quem nondum habet, non est in actu: sed, illo postea nato, fit in actu etiam in ordine ad hunc ipsum secundum filium, ad quem prius actualem ordinem non habebat.

Notandum secundo, quod mutari dicitur aliquid quando accipit formam quam prius non habebat per actionem ad ipsum terminatam. Quando autem accipit formam aut entitatem aliquam per naturalem sequelam ad aliquid in ipso praeexistens resultantem, tunc non dicitur proprie mutari: quia mutatio est actio et passio materialiter. Si enim, sive per impossibile sive per possibile, impediretur anima ne ex ipsa eius potentiae fluerent et originarentur; postmodum, deducto impedimento, sequerentur ex ea: non proprie diceretur mutari homo per acceptionem illarum potentiarum, quia non acciperet eas per aliquam mediam actionem aut passionem, sed per naturalem resultantiam ex animae essentia; quamvis posset improprie dici mutari, quia haberet aliquam entitatem in actu completo quam prius habebat tantum incomplete et radicaliter. Sic ergo quia, secundum quod omnis receptio alicuius potest largo modo mutatio dici, relatio nata est sequi ex fundamento, posito termino, naturali sequela et concomitantia, non autem per actionem mediam: ideo, dum aliquis habens prius fundamentum tantum, posterius habet relationem ipsam secundum actum completum, non dicitur per acceptionem eius ipsum quod refertur proprie mutari; et propterea Philosophus V Phys., ait quod ad ipsam non est motus primo, et quod advenit absque mutatione, praeexistente scilicet fundamento.

XVI. Ad primum itaque dictum Sancti Thomae dupliciter potest responderi. Primo, quod mens Sancti Thomae est, nihil tunc advenire subiecto de novo per aliquam mutationem in ipso factam. Nam tunc dicitur relatio advenire de novo alicui per eius mutationem, quando totaliter advenit: scilicet et quantum ad suum esse, et quantum ad suum fundamentum. Tunc enim subiectum per actionem agentis, quae primo terminatur ad fundamentum, quae est forma absoluta, secundario vero ad relationem, transmutari dicitur. Non est autem mens eius quod nullo modo aliqua entitas ei de novo adveniat. — Potest autem hic sensus ex ipsis Sancti Thomae verbis haberi: nam constat quod loquitur quando aliquis, ipso non mutato, incipit alteri esse aequalis per illius alterius mutationem.

Secundo potest responderi quod loquitur quando aliquis habet relationem aequalitatis in actu respectu aliquorum habentium eandem quantitatem, sed non respectu alicuius eandem quantitatem non habentis. Si enim ille alius postea eandem quantitatem accipiat, tunc incipit illi esse aequalis, non quia adveniat sibi de novo entitas relationis, aut aliqua alia entitas: sed quia aequalitas quae prius inerat, determinatur ad hunc, ad quem prius non determinabatur. — Hic sensus haberi potest ex verbis Sancti Thomae cum ait: Cum ergo aliquis accipit illam quantitatem, ista communis radix, scilicet quantitas in me praeexistens, determinatur ad illum.

Et sic patet quod dictum hoc non praeiudicat determinationi nostrae.

  1. Ad secundum dicitur primo, quod loquitur Sanctus Thomas de subiecto, non de fundamento: scilicet quod relatio non componit cum eo quod dicitur relative.

Dicitur secundo, quod loquitur de relatione secundum propriam rationem, quae est ad aliud esse, non autem quantum ad suum esse. Componit enim cum suo subiecto inquantum illi inhaeret: sed inquantum ad alterum dicitur, non componit, quia inquantum dicit ordinem ad alterum, non habet ut aliquid reale dicat, ut inferius declarabitur.

  1. Ad tertium dicitur, quod accipit Sanctus Thomas abstractum pro concreto. Scientia enim potest accipi absolute, ut scilicet qualitas est praecise. Potest etiam accipi relative, scilicet ut connotat relationem ad scibile. Et sic dicitur scientia ut relatio, idest, ut relativum.

  2. Ad quartum dicitur quod, licet ponamus omnem realem relationem esse a suo fundamento realiter distinctam, non tamen dicimus quod sit accidens omnium generum tanquam aliquid quod cum ente convertatur, ut de uno dicebat Avicenna. Nam constat quod non est accidens ipsius generis relationis, cum relatio, secundum doctrinam Sancti Thomae, alia relatione a se distincta non referatur. Constat etiam quod non est accidens fundatum super quando et ubi, et similibus, ut ex Aristotele, V Metaph., patet, et ex Sancto Thoma in capite ad aliquid. Ideo falsum est quod omnibus entibus conveniat tanquam fundamentis.

Dicitur secundo quod, dato quod super omnibus aliis generibus fundatur, adhuc non consequeretur omnia entia tanquam proprietas convertibilis cum ente, ut dicebat Avicenna de uno. Nam ex principiis communibus entis inquantum est ens, ut dicit Sanctus Thomas in loco allegato, non causatur aliquod particulare ens sufficiens.

Si autem instetur quod ex ratione Sancti Thomae haberi potest quod non tantum ens particulare non potest causari ex communibus principiis entis, sed etiam quod non potest ex pluribus principiis diversorum generum causari, quia illa non causarent nisi per aliquod quod esset omnibus illis generibus commune: et sic, cum relatio super plura genera fundetur, sequitur quod ab illis non causatur tanquam eorum accidens: — respondetur quod ex ratione Sancti Thomae habetur quod ens aliquod unius determinati generis subalterni et determinatae speciei, cuiusmodi est unitas de genere quantitatis, non potest esse accidens a pluribus diversorum generum principiis causatum, tanquam sit alicuius communis ad illa proprium accidens: non autem habetur quod unum praedicamentum non possit, secundum diversa sua genera et diversas suas species a diversis praedicamentis originari.

XVII. Ad primam rationem, negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod agens non causat in se relationem per actionem terminatam ad ipsum agens, sed per actionem terminatam ad terminum relationis: quo posito in actu, naturali sequela oritur relatio ex praeexistente fundamento. Ideo ibi nulla est mutatio agentis.

  1. Ad secundam, negatur minor. — Ad probationem dicitur quod talis distantia acquiritur in instanti mediato. Et cum arguitur contra, primo, quia in tempore intermedio erit distans sine distantia, etc.: — negatur consequentia. Quia non erit dare primam relationem distantiae, sicut nec primum ubi, sed ante quamlibet distantiam erat alia, et ante illam alia, et sic in infinitum. — Cum arguitur secundo, quia nulla forma extensa acquiritur in instanti: — negatur. Nam aliquis calor extensus in instanti acquiritur in aqua, aut in aliqua parte aquae.

Sed contra istam responsionem, inquantum ponit non dari primam distantiam, sed ante quamcumque esse aliam, arguit quoddam. Aut ista distantia fundatur in quantitate corporis quod per suum motum distat ab alio continue; aut in loco eiusdem mobilis; aut in ubi, quod continue est aliud et aliud. Non primum: quia, manente eodem fundamento, non potest multiplicari relatio, secundum doctrinam Sancti Thomae. — Non secundum: quia relatio est in ipso mobili; locus autem non est in re locata, sed in locante. Modo, oportet fundamentum et relationem esse in eodem. — Non etiam tertium: quia ubi est posterius relatione praedicamentali; et forte potius in ea fundatur quam e converso.

Potest ad hoc responderi sustinendo responsionem datam, quae est Capreoli xxx dist. Primi, quod talis relatio fundatur in ubi. Et sic variatur ad variationem ipsorum ubi. — Et cum instatur, quia ubi est posterius relatione praedicamentali: — dicitur quod distantia localis non est de praedicamento ad aliquid, sed de praedicamento ubi. Nec est inconveniens unam relationem huius praedicamenti fundari in alia eiusdem praedicamenti: sicut non est inconveniens unam qualitatem inesse substantiae mediante alia, sicut scientia inest animae mediante intellectu.

Posset secundo dicere cui non placeret responsio Capreoli, quod ista relatio fundatur super quantitate mobilis, sed motus eius est sibi ratio fundandi. Et ideo est semper eadem distantia numero, et datur prima distantia: sed quia ista distantia est continue maior propter augmentum extensivum motus, ideo non datur prima parvitas istius relationis, sed, quacumque parvitate distantiae data, ante illam erat maior parvitas, et sic in infinitum. Ideo non sequitur quod in aliquo tempore sit corpus distans sine distantia.

  1. Ad tertiam, negatur assumptum. — Ad probationem dicitur quod est tota in toto, et pars in parte. — Cum instatur, quia aut est eiusdem rationis cum toto, aut non: dicitur quod non est eiusdem rationis. — Cum arguitur, quia habet divisibilitatem sicut quantitas: dicitur quod quantitas bicubita dupliciter considerari potest: uno modo, in ratione quantitatis continuae, puta lineae vel superficiei; alio modo, ut induit modum quantitatis discretae, ut scilicet significatur nomine bi-cubiti. Quod habet extensionem et divisibilitatem ex quantitate ut rationem habet continui, dividitur in partes eiusdem rationis, sicut et ipsa quantitas: nam linea dividitur in lineas, et superficies in superficies; et similiter albedo, quae hoc modo habet divisibilitatem a quantitate, dividitur in albedines. Quod autem habet divisibilitatem a quantitate ut induit modum discreti, non dividitur in partes eiusdem rationis, quia nec sic quantitas dividitur: non enim bicubitum dividitur in bicubita. Quia ergo duplicitas accipit divisionem a continuo inquantum induit rationem discreti, ideo non oportet ut dividatur in partes quarum quaelibet sit duplicitas: sed quarum quaelibet est pars duplicitatis.

XVIII. Circa tertium dictum, considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xxviii, a. 1; I Sent., d. xxxiii; et Pot., q. vii, quod relatio in hoc differt ab aliis generibus accidentium, quod omnia alia genera, secundum proprias rationes, dicunt aliquid alicui inhaerens: quantitas enim est mensura substantiae, et qualitas substantiae dispositio. Relatio autem, secundum propriam rationem, dicit solum respectum ad aliud: ad aliquid enim dicuntur quorum esse est ad aliud se habere. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod ex hoc quod relatio in Deo ponitur, non sequitur esse aliquid in Deo dependens, sed solum quod in Deo est respectus aliquis, idest habitudo et ordo ad aliquem terminum, in quo ratio relationis consistit: quia videlicet ratio relationis, secundum quam ab aliis generibus distinguitur, est ad aliquid respicere et ordinari tanquam ad terminum.

  1. Sed tunc occurrit duplex dubium. Primum est ex Aureolo, apud Capreolum, XXXIII dist. Primi. Modus proprius praedicamenti accidentis non tollit modum communem accidentis, immo eum includit. Ergo modus proprius relationis non tollit ordinem ad subiectum.

Secundum est: - videtur enim implicatio contradictionis quod in Deo sit respectus realis, et quod relatio in Deo existens non habeat esse dependens. Respectus enim realis non potest esse non existente termino quem respicit: et sic videtur de ratione respectus realis quod a termino dependeat.

  1. Ad primi dubii evidentiam, considerandum quod propria ratio relationis, quae est esse ad alterum, dupliciter accipi potest. Uno modo, in generali et illimitate: inquantum scilicet absolute importat dici ad aliud. Alio modo, in speciali et limitate: inquantum scilicet importat dici ad aliud ex natura rei, sive, habens fundamentum in re. Utroque modo sumpta est propria ratio praedicamenti ad aliquid, sed tamen alio et alio modo. Sumpta enim absolute et illimitate, est eius propria ratio prout propria ratio alicuius potest dici illa quae sibi convenit soli inter aliqua. Ista enim ratio convenit praedicamento ad aliquid, aliis vero praedicamentis non convenit: et ideo potest dici sibi propria in ordine ad alia praedicamenta, inquantum scilicet ipsum ad aliquid est absolute, illa vero non sunt ad aliquid. Non autem potest dici propria ratio tanquam dicens ultimum completivum praedicamenti ad aliquid, sive relationis praedicamentalis. Cum enim communis sit et relationi reali quae est in praedicamento, et ei quae non est in praedicamento, ac etiam relationi rationis, non potest esse ultimum completivum praedicamenti quod est accidens reale. - Sumpta vero cum hac limitatione, habens fundamentum in re, sive, ex natura rei proveniens, est propria eius ratio tanquam ultimum completivum praedicamenti dicens. Nam cum in ratione eius totali includatur quod sit accidens, et quod ad alterum tanquam ad oppositum relative dicatur ex natura rei: inquantum includit accidentis rationem, facit relationem a praedicamento substantiae differre; inquantum autem importat ordinem ad alterum ex natura rei provenientem, facit ultimate ab aliis differre praedicamentis accidentium.

Unde, cum inquit Sanctus Thomas relationem secundum propriam rationem sui generis non dicere aliquid inhaerens, non intelligitur de totali eius ratione: quia, cum illa includat rationem accidentis, necesse est quod ordinem dicat ad id in quo est. - Non etiam intelligitur de ratione quae ultimate complet rationem praedicamenti: quia, cum illa includat habere fundamentum in re, oportet ut aliquid in eo de quo dicitur ponat. - Sed intelligitur de propria ratione primo modo sumpta: scilicet, ut dicit absolute et illimitate ordinem ad alterum. Nam cum ista ratio sit relationi reali et relationi rationis communis, constat quod abstrahit ab utraque; et per consequens ex illa ratione absolute et illimitate sumpta nihil reale ponitur in eo quod dicitur relative.

Ad dubium ergo dicitur primo, quod modus proprius relationis qui est ad aliud dici absolute, qui est modus conveniens relationi inquantum absolute relatio est, non excludit modum accidentis; nec tamen illum includit; sed abstrahit a modo substantiae et accidentis, immo ab ente reali et ab ente rationis, sicut animal a rationali et irrationali.

Dicitur secundo, quod proprius modus ultimate constitutivus praedicamenti relationis non excludit modum accidentis: immo eius quandam determinationem dicit, sicut et alia praedicamenta accidentium. Dicit enim modum accidentis qui est inhaerere substantiae per modum referentis illam ad alterum, in natura rei fundatum. Nec huius oppositum tenet Sanctus Thomas, ut est ostensum: immo hic dicitur quod habent proprium modum essendi secundum propriam rationem. Arguit autem Aureolus ac si diceremus quod relatio, secundum propriam rationem ultimate praedicamenti completivam, nihil poneret in re. Quod non dicimus: sed dicimus quod, secundum propriam rationem quae ei convenit absolute inquantum relatio est, non autem inquantum relatio praedicamentalis est, non habet quod aliquid in re de qua praedicatur ponat.

  1. Ad secundum dubium respondetur quod aliud est dicere esse relationis ab alio non dependere: et aliud ipsam relationem non dependere ab alio sub ratione relationis. Verum est enim quod paternitas divina, sub ratione paternitatis, ab alio dependet: quia in ratione ipsius includitur Filius, et sic nec potest unum esse sine alio nec intelligi. Ipsum tamen esse paternitatis non dependet ab esse alterius; cum sit unum esse numero utriusque relativi, quod est esse divinae essentiae; idem enim esse non dependet realiter a seipso.

Cum autem dicitur quod de ratione respectus est quod a termino dependeat secundum esse: - dicitur quod hoc veritatem habet ubi relativa habent distincta esse: non autem ubi est unum et idem esse utriusque relativi, ut est in divinis, ubi est quidem quicquid ad rationem relationis pertinet, scilicet ordo et respectus, esse autem relationis est esse divinae essentiae, quod est unum.

  1. Considerandum postremo, quod imperfectio relationis creatae in hoc consistit, ut ex dictis patet, quod suum esse dependet a subiecto, a fundamento, et a termino. Quod convenit sibi inquantum suum esse est accidentale, et postremum, et distinctum ab esse substantiae et ab esse aliorum accidentium. Ideo, ubi relatio, ut est in Deo, est idem substantiae cuius esse a nullo dependet, sequitur quod talis relatio non habet esse imperfectum. Et idcirco personae divinae, quae talibus relationibus distinguuntur, nullam ex ipsis imperfectionem trahunt. Quia vero remanet tantum ordo unius ad alterum, in quo importatur sola distinctio secundum oppositos respectus, quae est minima distinctio, ideo bene etiam dicitur sequi ut divinarum personarum discretio, sive distinctio, sit minima.

XIX. Ad decimam respondet et dicit primo quod, quamvis Deus substantialiter de Patre et Filio praedicetur, non tamen sequitur, si sint plures personae, quod sint plures dii: sunt enim plures personae, propter pluralitatem relationum subsistentium; unus autem Deus, propter unitatem essentiae subsistentis. In hominibus autem non contingit ut aliqui sint unus homo: quia essentia humanitatis non est una numero in utroque; neque est subsistens, ut sit homo.

Ad evidentiam huius responsionis, considerandum est quod divinae personae sunt ipsae relationes subsistentes; quae quidem plures sunt propter pluralitatem respectuum; non autem propter pluralitatem esse aut essentiae, cum sint una essentia numero, et habeant unum esse. Ideo, sicut cum earum pluralitate quantum ad respectus stat earum unitas secundum essentiam et secundum esse; ita cum pluralitate personarum stat quod ipsae personae sint unus Deus. Unde illa propositio, Impossibile est inveniri pluralitatem ex parte subiectorum cum unitas est ex parte substantialis praedicati, falsa est, si universaliter sumatur.

Advertendum secundo, quod videtur velle Sanctus Thomas duo requiri ad hoc ut aliqua dicantur unum tale essentialiter et in concreto: scilicet et quod una numero essentia sit in illis; et quod illa essentia sit subsistens, ita quod abstractum et concretum sint idem. Propter hoc, de Deo loquens, inquit quod Pater et Filius sunt unus Deus, propter unitatem essentiae subsistentis. De homine autem loquens, ait quod non contingit ut aliqui sint unus homo: quia essentia humanitatis neque est una numero in utroque, neque est subsistens, ut humanitas sit homo.

Huius autem ratio est quia, cum concretum aliquid includat quod non includit abstractum, sicut homo impliciter includit accidentia, quae humanitas non includit; ad hoc ut aliqua dicantur unum tale in concreto, non solum requiritur quod essentia sit una numero in illis (dato quod posset esse una numero absque accidentibus huiusmodi eam limitantibus), sed requiritur etiam ut eadem accidentia sint in utroque. Ad hoc enim quod aliqui essent unus homo, non solum requireretur ut eandem numero haberent humanitatem, sed oporteret ut eadem etiam haberent accidentia, quibus hic homo habet ut sit hic homo. Unde, cum habet Sanctus Thomas pro regula nomen substantivum singulariter aut pluraliter dici ab unitate aut pluralitate formae, per unitatem formae intelligit non tantum ipsam formae substantiam, quae est una, sed etiam accidentia quibus ipsa forma est una et individua, ubi forma non est ex se individua, sed per materiam signatam individuatur. Unde et cum inquit Tertia, q. III, a. 6, quod, si plures personae divinae assumerent unam numero humanitatem, dicerentur unus homo, unam humanitatem vocat ipsam humanitatis essentiam cum accidentibus quibus fit haec et singularis: aliter enim humanitas non est una numero.

XX. Ad ultimam respondet Sanctus Thomas quod, cum in Deo sit unitas essentiae et relationum distinctio, nihil prohibet in uno Deo illa opposita inveniri quae relationis distinctionem consequuntur, ut generans et genitum, quae relative opponuntur; et genitum et ingenitum, quae opponuntur ut affirmatio et negatio, quae oppositio invenitur ubicumque est aliqua distinctio.

Ex iis vult habere quod utique opposita praedicata de Deo pluralitatem ostendunt: sed ostendunt pluralitatem relationum tantum, non autem essentiae.

  1. Circa hanc responsionem duplex occurrit dubium. Primum est. Si affirmatio et negatio, quae est oppositio contradictoria, invenitur ubicumque est aliqua distinctio, et idcirco invenitur in divinis, sequitur distinctionem inter divinas personas esse maximam: quia contradictio est maxima oppositio maximaque distantia, eo quod extrema in nullo conveniant. Huius autem oppositum dixit superius Sanctus Thomas, inquiens distinctionem divinarum personarum esse minimam.

Secundum dubium est: quia videtur velle Sanctus Thomas hic affirmationis et negationis oppositionem in oppositione relativa includi. Huius autem oppositum videtur tenere de Potentia, q. VII, a. 8, ubi vult in omnibus aliis oppositionibus includi negationem et affirmationem, non autem in relativa oppositione.

  1. Ad primum dicitur quod contradictio, si formaliter et praecise sumatur ut ab omni alia oppositione praescindit, est maxima oppositio, et importat maximam distantiam. Sed si accipiatur ut est contracta et limitata in alia oppositione in qua includitur, sic non est maxima, sed est maior aut minor secundum conditionem eius oppositionis in qua includitur. Omnis enim alia oppositio includit affirmationis et negationis oppositionem, et aliquid super ipsam addit: sed illud additum non auget oppositionem, sed minuit, ut inquit Sanctus Thomas in Tractatu de Quatuor Oppositis. Affirmatio ergo et negatio quae distinctionem divinarum personarum concomitanur, non facit illam esse maximam distinctionem, sed minimam: quia non est affirmatio et negatio simpliciter, sed limitata ad relativam oppositionem, quae minima est et minimam exigit distinctionem; dicit enim, verbi gratia, paternitatem et non-paternitatem, sed affirmationem in Patre, negationem vero in Filio.

  2. Ad evidentiam secundi dubii, considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Primo, d. XXVI, q. II, a. 2, quod oppositio relativa ab oppositione contrarietatis et oppositione privationis et habitus differt, quia in illis alterum est ut perfectum et alterum est ut imperfectum, unumque privationem alterius includit: in relatione autem non est sic. Licet enim una relatio negationem alterius oppositae relationis includat in eodem supposito, illa tamen negatio non habet rationem privationis: quia privatio non est nisi secundum quod aliquid caret eo quod sibi debet inesse; relatio autem non ponit aliquid in eo quod relative dicitur, inquantum relatio est, sed dicit ad aliquid, sive respectum ad correlativum. Ideo negatio inclusa in relatione non negat aliquid in subiecto inquantum huiusmodi, sed tantum ad aliquid. Et propterea non habet rationem privationis.

Dicitur ergo ad dubium quod oppositio relativa includit oppositionem affirmationis et negationis, ut dicitur Primo, d. v, a. 1, et est hoc loco de mente Sancti Thomae. Sed non includit illam tanquam importantem privationem et imperfectionem in altero extremorum, quemadmodum aliae oppositiones. Et hoc intellexit in loco allegato de Potentia, etc.

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work