Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Postquam determinavit Sanctus Thomas de substantia Spiritus Sancti, vult de effectibus qui ei attribuuntur in Scripturis determinare 1. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de effectibus illi attributis respectu totius creaturae; secundo, de iis qui sibi attribuuntur respectu creaturae rationalis, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ostendit quod convenienter Spiritui Sancto attribuuntur effectus divini toti creaturae communes.
- Et primo arguit de creatione, sic. Deus per suam voluntatem res in esse producit; et bonitas sua est ei ratio volendi quod alia sint. Ergo amor quo suam bonitatem amat, est causa creationis rerum. Ergo et Spiritus Sanctus. — Confirmatur auctoritate antiquorum philosophorum, amorem deorum causam omnium esse ponentium, ut patet I Metaph.; et auctoritate Dionysii, iv cap. de Div. Nom., dicentis quod divinus amor non permisit eum sine germine esse. Item auctoritate Psalmi, Emitte Spiritum etc.
Advertendum quod divina bonitas non est Deo ratio volendi quod alia sint, nisi inquantum ipsa est volita et amata: ex amore enim suae bonitatis vult Deus eam diffundere et communicare. Ideo bene Sanctus Thomas, ex eo quod ipsa divina bonitas est Deo ratio quod alia velit, infert amorem bonitatis ipsius esse causam creationis rerum.
- Secundo, probat ipsum esse causam quod Deus ex materia creata informi species diversas produxerit. Et arguit sic. Amor vim quandam impulsivam et motivam habet. Ergo motus qui est a Deo in rebus, Spiritui Sancto, per modum amoris procedenti, attribuitur. Sed prima mutatio in rebus a Deo existens intelligitur secundum quod ex materia creata informi diversas species produxit. Ergo etc. — Confirmatur auctoritate Gen. 1, Spiritus Domini ferebatur super aquas, idest super materiam primam, secundum Augustinum, tanquam motionis principium: quia videlicet affectio voluntatis divinae erat ad formandum diversas species ex materia creata.
Advertendum quod prima rerum productio non dicitur mutatio, sed creatio: quia non fuerunt res productae secundum suam materiam ex aliquo subiecto. Sed bene formatio et distinctio specierum dicitur mutatio: quia ex materia prius creata diversae species sunt constitutae; et hoc secundum Augustini expositionem. Dicitur autem haec prima mutatio, quia nulla ipsam praecessit: prius enim intelligitur creari informis materia, deinde statim per diversas formas actuari.
-
Tertio, ostendit rerum gubernationem et propagationem Spiritui Sancto attribui. Et arguit sic. Rerum gubernatio a Deo secundum quandam motionem esse intelligitur, secundum quod Deus omnia dirigit et movet in proprios fines. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia impulsus et motio ad Spiritum Sanctum, ratione amoris, idest inquantum procedit ut amor, attribuitur. — Confirmatur auctoritate Iob xxxiii, Spiritus Domini etc. Item Psalmi, Spiritus tuus etc.
-
Quarto, ostendit convenienter sibi attribui dominium: II Cor. iii; et in Symbolo. — Probatur. Quia gubernare subditos proprius actus domini est.
-
Quinto, ostendit quod convenienter sibi attribuitur vita: Ioan. vi; et Ezech. xxxvii; et in Symbolo. Probatur. Quia vita maxime in motu manifestatur: moventia enim seipsa, et se agentia ad operandum, vivere dicimus. Impulsio autem et motio Spiritui Sancto, inquantum est amor, convenit. — Confirmatur. Quia hoc etiam nomini Spiritus consonat: corporalis enim vita animalium inest per spiritum vitalem, a principio vitae in cetera membra diffusum.
II. Advertendum quod effectus hic enumerati non sic in Scripturis intelliguntur attribui Spiritui Sancto quasi non sint toti Trinitati communes: sed quia ipsi secundum quandam appropriationem conveniunt, propter convenientiam ad modum suae processionis, inquantum includit essentiale attributum quod est voluntas; ut est de mente Sancti Thomae Prima, q. xlv, a. 6.
Ideo rationes Scoti in Secundo, d. 1, contra Sanctum Thomam non militant, quibus arguere videtur quod Filius et Spiritus Sanctus non sint Patri ratio agendi secundum ea quae ipsis sunt propria, quasi diversae causalitates secundum suas proprietates ipsis conveniant. Hoc enim non dicit Sanctus Thomas.