Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Secundo loco ostendit Sanctus Thomas ex praemissis quod homo post sacramentalem gratiam susceptam in peccatum cadens, iterum reparari potest ad gratiam1.
Circa hoc autem duo facit: primo, probat intentum; secundo, excludit errorem quemdam, cum suo fundamento2.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Quandiu hic vivitur, voluntas mutabilis est secundum vitium et virtutem, ut est ostensum. Ergo, sicut homo post acceptam gratiam potest peccare, ita et a peccato, ut videtur, potest ad virtutem redire.
Advertendum quod addidit Sanctus Thomas, ut videtur, ut ostendat ad huiusmodi conclusiones necessarias simpliciter rationes adduci non posse, sed tantum probabiles aut necessarias secundum quid.
Secundo. Voluntas hominis a statu gratiae per peccatum avertitur. Ergo multo magis potest per gratiam a peccato revocari. - Patet consequentia. Quia bonum est potentius quam malum: cum malum non agat nisi in virtute boni.
Tertio. Quandiu hic homo vivit, est in via tendendi in ultimum finem. Ergo non habet immobilem voluntatem in malum: cum immobilitas voluntatis non competat alicui in vita. Ergo etc.
Quarto. A peccatis quae quis ante gratiam perceptam in sacramentis commisit, per gratiam sacramentorum liberatur, ut patet I Cor. vi. et ipsa gratia in sacramentis collata naturae bonum non minuit, sed auget. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia pertinet ad bonum naturae quod a peccato sit in statum naturae reducibilis: cum potentia ad bonum quoddam bonum sit.
Advertendum ex prima propositione haberi quod in homine est potentia ad liberationem a peccato: alioquin per gratiam sacramentorum non liberaretur ab iis quae ante ipsam commisit. Ex secunda vero quod per ipsam gratiam sacramentorum non tollitur talis potentia: cum sit bonum naturae. Unde argumentum sic procedit. In homine est potentia ad resurgendum a peccato antequam habeat gratiam. Sed haec non tollitur per ipsam gratiam in sacramentis collatam. Ergo, si contingit hominem post gratiam peccare, adhuc reducibilis est ad statum iustitiae. - Maior probatur: quia a peccatis ante sacramentorum susceptionem commissis per sacramentorum gratiam liberatur, ut patet per Apostolum. - Minor vero probatur: quia gratia sacramentorum bonum naturae non minuit; potentia autem huiusmodi ad bonum naturae pertinet.
Quinto. Sic tolleretur peccantibus spes salutis: et consequenter ex desperatione daretur via ad libere peccandum; iuxta illud quod ad Ephes. iv dicitur de quibusdam, quod desperantes etc. Ergo periculosa est haec positio.
Sexto. Tunc periculosum esset sacramenta percipere: cum gratia in sacramentis percepta hominem non constituat impeccabilem.
Advertendum fundamentum huius rationis esse, quia homo in peiorem statum cadere posset post sacramentorum perceptionem quam ante perceptionem eorum esset, si non posset post sacramentorum gratiam peccans a peccato resurgere. Ante eorum enim perceptionem, homo redire a peccato ad iustitiam poterat sacramenta percipiendo. Post eorum vero perceptionem, posset cadere in hunc statum, quod a peccato resurgere non posset: quia etiam post sacramentorum gratiam peccare posset, et, stante illa positione, post tale peccatum redire non posset ad gratiam. Et sic periculosum esset percipere sacramenta.
Confirmatur conclusio auctoritate I Ioan. II, Filioli mei etc.; II Cor. II, Sufficit illi etc., et cap. VII, Gaudeo etc.; Ier. III, Tu autem etc.; et Thren. ult., Converte nos etc.
II. Quantum ad secundum3, excluditur per hoc, inquit Sanctus Thomas, error Novatianorum, peccantibus post baptismum indulgentiam denegantium: ex eo quod dicitur Heb. vi, Impossibile est eos etc.
Dicitur autem quod per illa verba Apostoli, ut patet ex eo quod sequitur, Rursus crucifigentes etc., denegatur prolapsis post gratiam perceptam illa renovatio in poenitentia per quam homo simul crucifigitur Christo: quod quidem fit per baptismum, iuxta illud Rom. vi, Quicumque igitur baptizati sumus etc. Sicut enim Christus non est iterum crucifigendus, ita qui peccavit post baptismum, non est rursus baptizandus. Potest tamen rursus converti ad gratiam per poenitentiam. Unde dixit quod impossibile est eos renovari, quod baptismo attribuere solet, iuxta illud ad Titum III, Secundum misericordiam etc.
III. Ad evidentiam huius conclusionis, attendenda est distinctio quam ponit Sanctus Thomas Verit., q. xxiv, a. 11. Aliquem enim non posse a peccato reverti, dupliciter intelligi potest. Uno modo, ita quod vires suae non sufficiant ad hoc ut a peccato totaliter liberetur: et sic quilibet in peccato mortali existens potest dici non posse ad iustitiam redire. Alio modo, ita quod nec cooperari possit aliquo modo ad hoc quod a peccato resurgat. Et hoc non potest homini convenire in via: licet aliqui difficultatem habeant, propter malum habitum, ad cooperandum suae liberationi a peccato. Hoc itaque modo intelligimus hominem peccantem post sacramentorum gratiam redire posse ad iustitiam, quia potest Deo cooperari ad suam liberationem a peccato: non autem quia propriis viribus possit a peccato liberari.