Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Postquam determinavit Sanctus Thomas de sacramentis in generali, incipit de unoquoque singillatim determinare, ostendendo uniuscuiusque proprium effectum et materiam convenientem ex praedictis. Et primo, de baptismo; deinde de aliis ordine suo, in capitulis sequentibus.

I. Quantum ad primum ponit quinque conclusiones. Prima est: Baptismum oportet talem virtutem habere quod et peccatum originale, et omnia peccata actualia commissa tollat. Probatur: baptismus est spiritualis generatio. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia generatio rei viventis est mutatio de non vivente ad vitam. Vita autem spirituali homo privatus est in sua origine per peccatum originale; et adhuc quaecumque peccata sunt addita, abducunt a vita.

Adverte, quod in ista propositione, Baptismus est spiritualis generatio, potest esse praedicatio per causam, si per generationem spiritualem intelligamus ipsam tantum iustificationem interiorem. Est enim sensus quod per baptismum causatur spiritualis generatio, quae est mutatio de non vivente spirituali ad spirituale vivens: unde dictum est in praecedenti capite quod spiritualis generatio est per baptismum. — Potest etiam esse essentialis praedicatio. Quia, cum baptismus sit ipsa absolutio corporalis per quam causatur gratia et removetur peccatum, potest dici esse mutatio quaedam de non vivente spiritualiter ad viventem, secundum quod absolutio passive sumitur. Dicimus enim cum quis baptizatur, quod regeneratur. Sicut, cum materia disponitur successive ad susceptionem formae hominis, dicimus quod homo generatur, ipsam alterationem praecedentem introductionem animae, generationem vocantes.

Hanc conclusionem disputat Sanctus Thomas Tertia, q. LXIX; et Quarto, d. IV, q. II, a. 1.

II. Secunda conclusio est: Baptismus convenienter in aqua confertur per Verbum Dei sanctificata. Probatur. Quia signum sacramenti sensibile congruum debet esse ad repraesentandum spiritualem sacramenti effectum. Foeditatis autem ablutio in rebus corporalibus facilius et convenientius fit per aquam.

Ad evidentiam huius conclusionis attendendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXVI, a. 3 et 4, item IV Sent., d. III, q. I, a. 3, quod per aquam hic intelligitur naturalis aqua elementaris. Et ideo aqua rosacea non est conveniens materia baptismi: quia non est vera aqua, sed liquor rosae resolutus. Et similiter aqua alchimica.

Attendendum secundo, quod aquam, quae est materia baptismi, non oportet esse simplicem omnino, sed, quantumcumque fuerit transmutata, dummodo non solvatur species aquae, in ea potest fieri baptismus. Unde potest cum lixivio baptizari, et cum aquis sulphureorum balneorum; quia tales aquae non incorporantur aliquibus corporibus mixtis, sed solum alterationem quandam recipiunt ex hoc quod per aliqua corpora transeunt. Item in brodio potest fieri baptismus: nisi forte facta sit tanta resolutio corporum lixatorum in aqua quod liquor plus habeat de aliena substantia quam de aqua: quod ex spissitudine perspici potest. Immo etiam, si ex liquore sic inspissato exprimatur aqua subtilis, potest in ea fieri baptismus, sicut et in aqua quae exprimitur ex luto.

Attendendum tertio, quod aqua secundum suam speciem fuit a Verbo Dei sanctificata quando aquam Iordanis, dum baptizaretur a Ioanne, tetigit. Illam enim aquam tangendo, dedit vim regenerativam toti speciei aquae, eam baptismi sacramentum instituens. Propter hoc dicitur hic quod baptismus convenienter confertur in aqua per Verbum Dei sanctificata.

Advertendum quarto, quod, licet aliqua alia corpora aliquando assumantur ad abluendum, sicut oleum et vinum, tamen non habentur in communi usu ablutionis; nec ita bene abluunt sicut aqua; nec ita communiter inveniuntur in omnibus partibus mundi sicut aqua. Propterea inquit Sanctus Thomas quod foeditatis ablutio in rebus corporalibus, per quam significatur ablutio a peccatis quae fit per baptismum, convenientius et facilius fit per aquam.

III. Tertia conclusio est: Per baptismum non solum peccata tolluntur, quae sunt spirituali vitae contraria, sed etiam omnes peccatorum reatus, abluendo scilicet a culpa, et ab omni reatu poenae absolvendo. Probatur. Quia quod generatur priorem formam amittit et proprietates ipsam consequentes. Baptismus autem est spiritualis generatio — Confirmatur hoc signo, quod baptizatis satisfactio pro peccatis non iniungitur.

Advertendum, ex doctrina S. Thomae Tertia, q. LXVIII, a. 5, ad 3, quod, licet baptizatis remittatur culpa et poena, atque ob hoc non sit eis imponenda satisfactio pro peccatis, est tamen eis imponendum ut proximis satisfaciant, si eos in aliquo laeserunt: quia debet baptizatus cessare a peccando, proximum autem laesum non placare est peccatum.

Addit quoque q. LXIX. a. 2, ad 3, quod per baptismum non liberatur baptizatus a poena sibi debita in iudicio humano. Unde non est iniustum suspendere latronem noviter baptizatum: quamvis pie possent principes huic poenam indulgere.

IV. Quarta conclusio est. Baptizati, si decedant, statim in beatitudine recipiuntur. Probatur. Baptizati statim idonei ad spirituales actiones, sicut ad susceptionem aliorum sacramentorum, et ad alia huiusmodi; et eis statim debetur locus congruus spirituali vitae, qui est beatitudo aeterna. Ergo etc. — Probatur assumptum. Quia baptismus est spiritualis generatio. Per generationem autem cum res formam acquirat, simul acquirit et operationem consequentem formam, et locum ei congruentem: ut patet in igne. — Confirmatur ex communi dicto, quo dicitur quod Baptismus aperit ianuam caeli.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXIX, a. 7; et IV Sent., d. IV, q. II, a. 2, quod, cum quis non impediatur regnum caeleste introire nisi ratione culpae aut reatus; et per baptismum omnis culpa et omnis reatus poenae tollatur: necesse est dicere baptizatum statim consequi caeleste regnum, aut in spe certa, sicut decedentes cum baptismo Christi ante eius passionem; aut in actu, sicut baptizati post Christi passionem decedentes.

V. Quinta conclusio est: Unus homo est semel tantum baptizandus. Probatur primo, quia unius rei est tantum una generatio. — Secundo, quia et infectio quae per Adam in mundum intravit, contra quam principaliter ordinatur baptismus, semel tantum hominem inquinat. — Tertio, quia hoc commune est, quod ex quo res aliqua semel consecrata est, quandiu manet, ulterius consecrari non debet, ne consecratio inefficax videatur. Baptismus autem est quaedam hominis baptizati consecratio.

Per hoc excluditur error Donatistarum, vel Rebaptizantium.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXVI, a. 9, ad 4, quod, licet baptismus non sit reiterandus, ubi tamen dubium est an aliquis sit baptizatus, baptizari debet sub iis verbis, ut dicit Decretalis Alexandri III: Si baptizatus es, ego non te baptizo: si nondum baptizatus es, ego te baptizo etc.: non enim videtur iterari quod nescitur esse factum.

VI. Attendendum ultimo, quod hoc sacramentum est simpliciter, et absolute necessarium: ita videlicet quod sine ipso, aut actu accepto aut in proposito existente, quis salvari non potest.

Quamvis autem quidam recentiorum dicant parvulos absque baptismo decedentes, etiam in utero materno existentes in fide parentum salvari posse, aliquo sensibili signo facto, puta signo crucis aut aliquo huiusmodi: non puto tamen illud bene dictum esse. Tum propter verbum Domini dicentis: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Tum quia hoc videtur esse contra determinationem Innocentii III in capite Non ut, adiuncto praecedente capite Debitum, Extra, de bapt. — Accedit quoque quod est contra doctrinam Sancti Thomae, Tertia, q. LXVIII, a. 3; et IV Sent., d. IV, q. III.

Non obstat autem quod in veteri lege, tempore circumcisionis, si puer ante octavum diem decedebat, salvabatur in fide parentum, dato quod circumcisus non esset. Dicitur enim quod salvabatur in fide parentum, quia, ut dicitur a Sancto Thomae, Quarto, d. I, q. II, a. 3, ad 4, de mente Hugonis de Sancto Victore, isti valebat remedium quod ante circumcisionem fuerat, quia adhuc efficaciam habebat. Idem videtur velle Tertia Parte, q. LXX, a. 3, ad ult. Modo, non sic est in nova lege, in qua praecedentia remedia amplius efficaciam non habent.

  1. Si autem instetur adhuc quod tunc aliquod tempus esset in quo nullum remedium esset contra peccatum, quod videtur inconveniens: dicitur primo, quod nunquam homini nato deest remedium contra peccatum. Quia et materia baptismi, scilicet aqua, de facili haberi potest; et unusquisque in casu necessitatis potest baptizare, etiam femina; et sic, antequam infans moriatur, ei potest remedium salutis adhiberi.

Dicitur secundo quod iis qui nondum sunt nati, non est inconveniens si remedium contra peccatum adhiberi non potest. Quia ut dicitur Tertia, q. LXVIII, a. 11, ad 1; et IV Sent., d. VI, q. 1, a. 1, ad 1, hoc non est defectu divinae misericordiae, sed quia nondum nati non sunt capaces remedii communiter omnibus exhibiti: non enim possunt subiici operationi ministrorum Ecclesiae, per quos tale remedium ministratur, cum vitam per se cum aliis hominibus non ducant. Possunt tamen in utero per divinam operationem sanctificari.

Si iterum instetur, quia pueri possunt in maternis uteris fieri martyres, si propter Christum occidantur, et sic videtur quod etiam ipsis aliud remedium salutis exhiberi possit: — respondetur quod non est simile. Quia actio inferentis mortem huiusmodi infantibus, eos attingit: nulla autem actio ministri Ecclesiae ad eos potest attingere.

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work