Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Ex praedicta conclusione infert Sanctus Thomas corollarie quod apud homines resurgentes non erit venereorum et ciborum usus. Circa hoc autem tria facit: primo, ostendit propositum; secundo, errorem excludit1; tertio, infert quoddam corollarium2.
Quantum ad primum, arguitur primo sic. Ciborum usus corruptibili vitae deservit, et similiter commixtio maris et feminae: ille quidem ut corruptio quae posset accidere ex consumptione naturalis humidi, evitetur, et ut sit debitum augmentum; ista autem inquantum ordinatur ad generationem, per quam quod perpetuo conservari non potest secundum individuum, in specie conservatur. Ergo non erit in resurgentibus. — Probatur consequentia. Quia, remota vita corruptibili, necesse est removeri ea quae corruptibili vitae deserviunt, Resurgentium autem vita incorruptibilis erit.
Secundo. Si tunc erit ciborum usus, oportebit quod ad hoc sit ut convertatur in corpus. Ergo perveniet homo ad immoderatam quantitatem. Hoc est falsum: quia homo resurget in debita quantitate. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia vita resurgentium non erit minus ordinata quam praesens vita, sed magis. In hac autem vita ciborum usus ordinatur ad hoc ut cibus per digestionem convertatur in corpus. — Consequentia vero probatur: quia tunc a corpore nihil resolvetur, eo quod erit incorruptibile: et ideo totum quod convertitur ex alimento, transiret in augmentum.
Tertio. Aut homo resurgens semper utetur cibo: aut non semper. Si primum, cum cibus in corpus conversus a quo nihil resolvitur, augmentum secundum aliquam dimensionem faciat, corpus hominis in infinitum augebitur. Hoc autem non potest esse: quia augmentum est motus naturalis: naturae autem intentio nunquam est ad infinitum, sed semper est ad aliquid certum, ut dicitur II de Anima. — Si secundum, ergo erit aliquod tempus in quo homo, semper vivens, non utetur cibo. Ergo et hoc a principio faciendum est.
Ex hoc ulterius sequitur quod neque etiam venereorum usus erit. Probatur. Quia a corpore resurgentis semen decidi non poterit. Neque, inquam, ex substantia eius. Tum quia hoc est contra naturam seminis: quia esset corruptum et a natura recedens, et sic non posset esse naturalis actionis principium, ut patet per Philosophum in libro de Generatione Animalium. Tum quia a substantia corporum incorruptibilium nihil resolvi poterit. — Neque etiam ex superfluo alimenti: si resurgentes cibis non utantur. Ergo etc.
II. Advertendum ut in I Physicorum declaravimus3, quod ista propositio quam assumit Sanctus Thomas, scilicet, Intentio virtutis naturalis moventis semper est ad aliquid certum, habet veritatem tam de intentione naturae specificae, quam de intentione naturae individuae. Est enim aliquis terminus magnitudinis in specie humana, ultra quem species humana salvari non posset; nam posset dari maximus homo, ita quod ipso non potest in natura humana maior esse. Similiter est aliquis terminus magnitudinis cuiuslibet individui, ultra quem, virtute propriae formae, non potest extendi. Sed licet propositio tam in specie quam in individuo habeat veritatem, hic tamen sumitur secundum quod de individua virtute verificatur: quia hoc ad propositum ad quod inducitur, sufficit.
- Advertendum ulterius, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, art. ult.4, quod nomine seminis non potest accipi id quod iam conversum est in substantiam membrorum per quandam resolutionem: quia, si non retineret naturam eius a quo resolvitur, tunc recederet a natura generantis, quasi in via corruptionis existens; et tunc non haberet virtutem convertendi aliud in similem naturam. Si vero naturam eius a quo resolvitur retineret, tunc esset contractum ad determinatam partem, et non haberet virtutem movendi ad naturam totius. Unde, cum arguit Sanctus Thomas semen non posse decidi ex substantia corporis, quia esset corruptum et a natura recedens, et sic non posset esse principium actionis naturalis, sic intelligendum est; quod scilicet semen decisum aut esset in via corruptionis, utpote si non plene et complete recessisset a natura eius a quo deciditur, sed esset in ipso recessu; aut esset corruptum, videlicet si plene ab illa natura recessisset, et utroque modo non posset esse naturalis actionis principium, illius scilicet actionis qua aliud convertitur in naturam similem illi a qua semen deciditur; quod enim ab aliqua natura per corruptionem recedit, non habet virtutem similem naturam inducendi, cum amittat formam, quae est principium similem naturam inducendi.
III. Quarto. Si erit venereorum usus, erit etiam hominum generatio, sicut et nunc: quia talis usus ad generationem ordinatur. Ergo et erunt multi homines post resurrectionem qui ante non fuerunt. Ergo frustra tantum differtur resurrectio mortuorum ut omnes simul vitam accipiant qui eandem habent naturam.
Circa ultimam consequentiam, advertendum quod supponit Sanctus Thomas rationem doctorum quare tantum differtur resurrectio, hanc scilicet, ut omnes homines simul vitam accipiant per resurrectionem. Tunc enim patet ob hanc rationem frustra differri resurrectionem, si post resurrectionem erit generatio: nam manifestum est, si homines alii post resurrectionem futuri sunt qui antea non fuerunt, quod non simul omnes naturam humanam habentes vitam simul per resurrectionem habebunt.
Quinto. Si post resurrectionem erit hominum generatio, aut illi qui generabuntur iterum corrumpentur: aut non. Si secundum, tunc oportebit ponere illos homines sine peccato originali nasci, cum necessitas moriendi sit poena peccatum originale consequens, scilicet in prima hominis nativitate: hoc autem est contra Apostolum, Rom. v. Sequetur ulterius quod non omnes indigent redemptione quae est a Christo: et sic Christus non erit omnium caput, contra sententiam Apostoli, I Cor. xv. Sequitur etiam quod quorum est similis generatio, non sit similis generationis terminus: quia nunc homines per generationem corruptibilem vitam consequuntur, tunc autem immortalem. Hoc autem est inconveniens. — Si vero primum, si iterato non resurgent, tunc eorum animae remanebunt perpetuo a corpore separatae, quod est inconveniens. Si autem et ipsi resurgent, debuit et eorum resurrectio ab aliis expectari: tum ut simul omnibus unam naturam participantibus resurrectionis beneficium conferatur; tum quia non videtur esse aliqua ratio quare aliqui expectentur ad simul resurgendum, si non omnes expectantur.
Sexto. Si homines resurgentes venereis utentur et generabunt, aut hoc erit semper: aut non semper, sed ad aliquid determinatum tempus. Si primum, ergo generatio hominum erit in infinitum. Ergo intentio naturae generantis erit ad infinitum, quod est impossibile. Probatur secunda consequentia: quia tunc intentio naturae generantis non poterit esse ad alium finem quam ad hominum multiplicationem; non enim erit ad conservationem speciei per generationem, cum homines incorruptibiliter sint victuri. - Si autem secundum, igitur post illud tempus non generabunt. Ergo et hoc a principio eis tribuendum est, ut venereis non utantur nec generent.
Advertendum quod ista ratio procedit ex suppositione hac, quod post resurrectionem non erit amplius corruptionis status, sed incorruptionis. Quod constat ex eo quod tunc non erit motus corporum caelestium, a quo omnes alii motus dependent. Ideo assumit quod post resurrectionem homines incorruptibiliter sunt victuri. Illam autem suppositionem videntur etiam illi contra quos arguit, concedere. Ideo ex illa contra ipsos procedit.
IV. Si ad omnes adductas rationes dicatur quod in resurgentibus erit usus ciborum et venereorum propter solam delectationem quae in iis actibus consistit, ne aliqua delectatio hominibus in ultima remuneratione desit: - quod hoc inconvenienter dicatur, ostenditur multipliciter.
Primo sic. In hac vita inordinatum et vitiosum est si quis cibis et venereis utatur propter solam delectationem. Ergo hoc in resurgentibus non erit. - Probatur consequentia. Quia vita resurgentium ordinatior erit quam nostra. - Antecedens vero probatur: quia cum delectationes quae in praemissis actionibus sunt, non sint fines actionum, sed magis e converso, utpote ordinatae a natura ne animalia propter laborem ab istis actibus naturae necessariis desisterent; ordo praeposterus et indecens est si operationes propter solas delectationes exerceantur.
Secundo. Perfecta beatitudo et felicitas hominis non consistit in huiusmodi delectationibus corporalibus. Ergo etc. Probatur consequentia. Quia vita resurgentium ad conservandam perfectam beatitudinem ordinatur.
Tertio. Aut huiusmodi delectationes in statu futurae beatitudinis sunt tanquam ad beatitudinem pertinentes: aut non. Non primum. Quia tunc essent aliqualiter in intentione eorum qui virtuosa agunt: cum actus virtutum ad beatitudinem ordinentur sicut ad finem. Hoc autem rationem temperantiae excludit: contra quam est quod quis a delectationibus nunc abstineat ut postmodum iis frui magis possit. Sic enim redderetur omnis castitas impudica, et omnis abstinentia gulosa. - Non etiam secundum. Quia omne quod est, vel est propter alterum, vel propter seipsum. Delectationes autem huiusmodi non erunt propter alterum: quia non propter actiones ordinatas ad finem naturae. Ergo erunt propter se. Omne autem huiusmodi vel est beatitudo, vel pars beatitudinis. Ergo etc.
Quarto. Ridiculum videtur quaerere delectationes corporales, in quibus nobiscum bruta communicant, ubi expectantur delectationes altissimae, nobis et angelis communes: - nisi forte quis dicat beatitudinem angelorum esse imperfectam quia delectationibus brutorum carent; quod est omnino absurdum. Ergo etc.
Confirmatur auctoritate Domini dicentis, Matth. xxii, quod in resurrectione neque nubent neque nubentur.
V. Advertendum cum dicitur delectationes ciborum et venereorum non esse propter se, sed propter operationes, quod aliud est dicere delectationes esse propter operationes: et aliud ipsas quaeri propter operationes. Nam ipsas esse propter operationes, dicit ordinem ipsarum secundum utrorumque institutionem ab Auctore naturae, et secundum naturae intentionem. Deus enim, qui naturam instituit, ordinavit praedictas operationes ad conservationem individui et speciei; istis autem operationibus addidit delectationes, ut ex harum appetitu huiusmodi operationibus animalia intenderent; et sic voluit delectationes propter operationes esse. Delectationes autem quaeri propter operationes, dicit ordinem ipsarum secundum quod terminant actum appetitus. Et tunc, si comparentur ad appetitum intellectivum sequentem rationem, sic etiam quaeruntur delectationes propter dictas operationes, quibus coniunguntur: idest, non quaeruntur nisi inquantum istis operationibus coniunguntur, quibus homo vacat propter proprii corporis sustentationem, et propter prolem procreandam. Si autem ad appetitum sensitivum comparentur, sic non quaeruntur delectationes propter operationes, sed e contrario operationes propter delectationes, ut inquit Sanctus Thomas I IIae, q. iv, a. 2, ad 2. Huius autem ratio est, quia non attingit apprehensio sensitiva ad communem rationem boni, sed ad aliquod bonum particulare, quod est delectabile: illud enim iudicat bonum quod est secundum sensum delectabile. Quod ergo hic dicitur de delectationibus et operationibus ciborum et venereorum, intelligendum est secundum comparationem ipsorum ad naturae Institutorem, ad ipsamque naturam, et secundum comparationem ad appetitum intellectivum: non autem secundum comparationem ad appetitum sensitivum.
VI. Quantum ad secundum5, excludit Sanctus Thomas errorem Iudaeorum et Saracenorum. Et primo, ipsum errorem exponit, cum suis motivis; secundo, ad eorum motiva respondet6. Dicit ergo primo, quod ex praedictis excluditur praedictorum error, ponentium quod in resurrectione homines cibis et venereis utentur, sicut et nunc. Quos etiam quidam Christiani haeretici sunt secuti, ponentes regnum Christi futurum in terris terrenum per mille annos, quo spatio dicunt eos qui tunc resurrexerint, immoderatissime carnalibus epulis vacaturos: hos autem viri spirituales Chiliastas appellant, idest millenarios, ut inquit Augustinus, XX de Civitate Dei.
- Huic errori videtur primo suffragari, quod Adam ante peccatum habuit vitam immortalem: et tamen cibis et venereis tunc uti potuit, ut patet ex Scriptura.
Secundo, quia ipse Christus legitur comedisse et bibisse post resurrectionem: ut patet Lucae ult., et Act. x.
Tertio, quia videtur hoc resurgentibus promitti, cum dicitur Isaiae xxv, Faciet Dominus exercituum etc.; et lxv, Ecce servi mei etc.
Quarto, quia Dominus hoc videtur dicere, Matth. xxvi, et Lucae xxii.
Quinto, quia videtur dici Apoc. xxii.
Ultimo, quia de mille annis videtur dici Apoc. xx.
VII. Ad primum autem horum7 dicit Sanctus Thomas quod non est eadem ratio de Adam, et de hominibus resurgentibus. Quia cum tunc natura humana nondum esset totaliter perfecta, nondum multiplicato genere humano, institutus fuit Adam in tali perfectione quae competebat principio totius humani generis: et ideo oportuit ut ad multiplicationem eius generaret, et per consequens uteretur cibis. In perfectione autem resurgentium natura humana totaliter ad suam perfectionem perveniet, numero electorum iam completo. Ideo generatio locum non habebit, nec alimentorum usus.
Dicit secundo, quod alia erit immortalitas resurgentium, et alia quae fuit Adam. Quia illi nec mori poterunt, nec ex eorum corporibus poterit aliquid resolvi. Adam autem potuit non mori, si non peccaret: et potuit mori, si peccaret. Poteratque immortalis conservari, non quod nihil resolveretur ex eius corpore, sed ut contra resolutionem humidi naturalis ei per ciborum sumptionem subveniri posset, ne ad corruptionem perveniret.
- Ad secundum dicit quod Christus non propter necessitatem comedit, sed ad demostrandum suae resurrectionis veritatem. Unde cibus ille non fuit conversus in carnem, sed in praeiacentem materiam resolutus. Haec autem causa non erit in resurrectione communi.
Advertendum primo, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xliv, q. i, a. 3, quª 4, ad 1, quod Christus dispensatione dicitur post resurrectionem manducasse, inquantum propter praedictam causam intermisit id quod est communiter resurgentium, scilicet non uti cibis. Non erit autem necessaria in communi resurrectione demonstratio veritatis resurrectionis: quia omnibus nota erit. Ideo nulla erit causa manducationis.
Considerandum secundo, ex doctrina eiusdem Tertia, q. lv, a. 6, ad 2, quod a Christo, postquam resurrexit, inducebantur quaedam argumenta ad probandam veritatem humanae naturae; quaedam vero ad probandam gloriam resurrectionis. Manducatio ergo inducebatur, non ad gloriam resurrectionis comprobandam, sed ad ostendendum quod secundum veram humanam naturam resurrexerat. Ideo bene hic dicitur quod Christus comedit ad suae resurrectionis veritatem demonstrandam.
- Ad auctoritates posterius inductas, quae ciborum usum post resurrectionem repromittere videntur, dicitur primo, communiter, quod spiritualiter sunt intelligendae: ut scilicet delectatio quae est in contemplatione sapientiae, et assumptio veritatis intelligibilis in intellectum nostrum, per usum ciborum designetur; iuxta illud Proverb. ix, Miscuit vinum etc.; et Eccli. xv, Cibabit illum etc.; et Proverb. iii, Lignum vitae etc. Proponit enim nobis divina Scriptura intelligibilia sub similitudinibus corporalium, ut animus noster ex iis quae novit, discat incognita amare.
Dicitur secundo, quod verba Domini quae adducuntur Matth. xxvi, possunt etiam referri ad hoc quod ipse post resurrectionem cum discipulis comedit et bibit novum vinum, idest, novo modo, scilicet non propter necessitatem, sed propter resurrectionis demonstrationem. Dicit autem in regno meo, quia in eius resurrectione immortalitatis regnum demonstrari incoepit.
- Ad ultimum dicitur primo, quod prima resurrectio est animarum, prout a peccatis resurgunt: iuxta illud ad Ephes. v, Exsurge etc.
Dicitur secundo, quod per mille annos intelligitur totum tempus Ecclesiae, in quo martyres et alii sancti regnant cum Christo quantum ad animas, et in praesenti Ecclesia, quam regnum Dei dicitur, et in caelesti patria. Nam millenarius numerus perfectionem significat: quia est numerus cubicus, idest, figura solida8, et radix eius est denarius, qui solet etiam perfectionem designare.
Advertendum primo, ex Boetio in sua Arithmetica9, quod numerus cubicus dicitur qui resultat ex numero ducto in seipsum bis; et radix eius est ille numerus qui ducitur in seipsum. Constat autem quod millenarius resultat ex numero denario in seipsum bis replicato: nam decies decem decies faciunt mille. Ideo bene dicitur quod est numerus cubicus, et quod radix eius est decem.
Advertendum secundo, ut inquit Sanctus Thomas I Metaph., lect. 7, quod numerus denarius est perfectus, quia est quasi primus terminus numerorum, et comprehendit in se omnium numerorum naturam, eo quod omnes alii numeri non sint nisi quaedam repetitio denarii. Ideo bene hic dicitur quod solet perfectionem designare.
VIII. Quantum ad tertium10, ponit Sanctus Thomas hoc corollarium, quod omnes occupationes activae vitae in resurrectione cessabunt, et sola occupatio contemplativae vitae remanebit.
Probatur. Tum quia illae ordinari videntur ad usum ciborum et venereorum, et ad alia quae sunt necessaria corruptibili vitae.
Tum quia Lucae x, de Maria contemplante dicitur, Optimam partem etc.
Tum quia Iob vii, dicitur, Qui descendit ad inferos etc.