Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Postquam determinavit Sanctus Thomas veritatem circa divinitatem Spiritus Sancti, vult ad rationes in contrarium adductas respondere.

I. Pro solutione autem ad primum, praemittit quod nomen spiritus a respiratione animalium sumptum videtur, in qua aer cum quodam motu infertur et emittitur. - Unde ad omnem impulsum et motum cuiuscumque aerei corporis trahitur: sic enim et ventus dicitur spiritus in Psalmo, Ignis, grando etc.; et vapor tenuis per membra diffusus ad eorum motus. - Quia vero aer invisibilis est, translatum est etiam nomen spiritus ad omnes virtutes et substantias invisibiles et motivas: et sic anima sensibilis et rationalis, et angeli, et Deus, praecipue procedens per modum amoris, spiritus dicuntur.

Tunc ad primam rationem dicit quod propheta Amos per spiritum intelligit ventum. Zacharias vero per spiritum hominis intelligit animam humanam, non autem Spiritum Sanctum.

II. Ad secundam dicit primo, quod dicitur Spiritus Sanctus loqui in sanctis viris non a semetipso, quia a se non operatur. Ab alio enim, scilicet a Patre et Filio, sicut habet essentiam, ita habet et scientiam et virtutem et operationem, quae sunt idem cum essentia.

Dicit secundo, quod audire ipsius est accipere scientiam a Patre et Filio.

Dicit tertio, quod non debet nos movere quod dicit audiet in futuro, cum accipere Spiritus Sancti sit aeternum: quia aeterno verba cuiuslibet temporis aptari possunt, cum aeternitas totum tempus complectatur.

Adverte quod, ex hoc quod aeternitas omnem differentiam temporis complectitur, verba futuri temporis de Deo dici intelliguntur, non quia Deus aliquid in futurum expectet, sed quia aeternaliter futuro nobis tempori coexistit. Unde quod dicitur de Spiritu Sancto quod audiet, non sic intelligitur quasi sit accepturus scientiam a Patre et Filio et nondum acceperit: sed quod suum accipere scientiam, quod est aeternum, futuro tempori coexistit, in quo quae a Patre aeternaliter accipit, nobis manifestabit.

III. Ad tertiam dicit quod, cum duplex sit missio Spiritus Sancti, sicut et Filii: scilicet visibilis, ut cum apparuit in specie columbae super Christum, et in linguis igneis super Apostolos; et invisibilis, ut cum homo fit Dei amator per Spiritum Sanctum, et ipse Spiritus Sanctus hominem inhabitat: - nulla istarum minorationem inducit, sed solum dicit processionem ab alio. Nihil enim aliud significatur cum dicitur in allegata auctoritate Spiritus Sanctus a Christo missus, quam quod novo quodam modo in mundo fuit, scilicet visibiliter, et quod hoc ei fuit a Patre et Filio. Et similiter intelligendum est cum dicitur invisibiliter missus: quia videlicet per novum proprium effectum hominem inhabitat, et quod est ei a Patre et Filio quod hunc effectum faciat in homine. Eodem etiam modo dicitur Filius a Patre missus: visibiliter quidem, quia in carne visibili hominibus apparuit; invisibiliter autem, cum aliquis sic in divina cognitione constituitur quod ex ea Dei amor in ipso procedat; et utrumque istorum convenit Filio a Patre.

Advertendum circa hoc quod dictum est, Spiritum Sanctum invisibiliter mitti per novum proprium effectum, quod non est intelligendum effective, ut ex superioribus patet, quasi videlicet sit aliquis effectus Spiritus Sancti quem ipse solus efficiat, et non aliae divinae personae: sed exemplariter tantum. Amor enim creatus quo Deum amamus, inquantum huiusmodi, est ab amore quo Deus seipsum amat exemplariter deductus et formatus.

  1. Sed occurrit dubium. Videtur enim velle Sanctus Thomas de ratione missionis esse ut a mittente procedat. Hoc autem non videtur verum. Quia secundum Augustinum, II de Trin., Filius mittitur a se et a Spiritu Sancto; et Spiritus Sanctus a Filio et a se. Constat autem quod neque Filius procedit a se aut Spiritu Sancto; neque Spiritus Sanctus a se procedit.

Respondetur ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xliii, a. ult., quod nomen missionis duo significat in divinis. Aliquando enim significat processionem personae missae a persona mittente, et novum modum essendi ipsius in creatura. Et hoc est principale significatum. Et sic sola persona procedens mittitur, et solum ab eo a quo procedit. - Aliquando autem significat personae missae processionem ab aliquo licet non a mittente, et novum modum essendi ipsius in creatura. Et hoc est secundarium significatum. Et sic ad hoc ut persona aliqua mittatur, requiritur ut sit procedens, et ut novum modum habeat in creatura: non autem requiritur quod procedat a mittente. Loquitur ergo Sanctus Thomas hic de principali significato missionis: Augustinus autem de secundario significato.

  1. Sed adhuc remanet dubium. Secundum hanc enim responsionem, mitti etiam in secundario significato includit produci, licet non a mittente. Videtur autem hoc contradictionem implicare. Si enim mitti includit produci, oportet ut mittere includat producere. Et sic oportet ut persona mittens producat personam missam: et consequenter quod mitti sit produci a mittente.

Respondetur quod mitti includere produci dupliciter potest intelligi: uno modo, formaliter et in recto; alio modo, materialiter et in obliquo. Primo modo, mitti, quantum ad suum secundarium significatum, non includit produci: sed tantum secundo modo. Non enim sic mitti formaliter est produci: sed, personam ab alia productam in aliquo novo modo fieri. Ideo non oportet ut mittere includat producere.

Per hoc patet rationes Scoti in xiv distinctione Primi (quas tamen et ipse solvit), non esse contra mentem Sancti Thomae. Procedunt enim ac si diceremus quod mitti, quantum ad suum secundarium significatum, formaliter includit produci. Vide apud Capreolum in Primo, d. xv et xvi.

IV. Ad quartam dicit quod non fieri quandoque mentionem de Spiritu Sancto, dum Pater et Filius commemorantur, ipsum a divinitate non excludit: sicut nec Filius excluditur cum fit mentio de Patre, non facta de ipso mentione. — Per hoc enim insinuat tacite Scriptura quod quicquid, ad divinitatem pertinens, de uno trium dicitur, de omnibus est intelligendum, eo quod sint unus Deus. Nec etiam posset Deus Pater sine Verbo et Amore intelligi, nec e converso. Et ideo in uno trium omnes tres intelliguntur. Unde in huiusmodi interdum fit mentio de Filio, ut Matth. xi, Neque Patrem quis novit etc., cum tamen et Pater et Spiritus Sanctus Patrem cognoscat: interdum etiam de Spiritu Sancto, ut I Cor. ii, Quae sunt Dei etc., cum tamen a divinorum cognitione neque excludatur Pater neque Filius.

V. Circa hanc responsionem, quantum ad id quod dicitur, Patrem non posse intelligi sine Verbo et Amore, nec e converso, dubium primo occurrit, quia ista non sunt correlativa sub istis nominibus; nec unum est de intrinseca ratione alterius, ut videtur. Ideo non apparet quomodo unum non possit intelligi sine aliis.

Dubium secundo occurrit quia, etiam posito quod unum sine aliis intelligi non possit, non tamen sequitur quod in uno omnes intelligantur quantum ad idem praedicatum: ut videtur velle Sanctus Thomas. Quamvis enim in humanis pater non possit intelligi sine filio, non tamen, cum pater dicitur esse sapiens, intelligitur quod et filius sapiens sit.

  1. Ad primum horum dicitur quod non ad illum sensum dicit Sanctus Thomas Patrem non posse intelligi sine Verbo et Amore quia sint correlativa, aut unum sit de formali ratione alterius: — hoc enim nihil ad propositum faceret, ut patet ex secundo dubio; et ex Prima, q. xxxi, 4; et I Sent., d. xxi, q. 1, 2 — sed quia sunt unius numero essentiae. Ex unitate enim essentiae sequitur quod non potest intelligi essentia Dei Patris quin intelligatur essentia Verbi et Amoris divini. Et ideo in uno trium omnes tres intelliguntur quantum ad essentiam eorum, et quantum ad ea quae eorum oppositionem relativam non concomitantur.

  2. Ad secundum dubium respondetur quod ex intellectu omnium in uno, modo exposito, sequitur ut etiam in uno omnes intelligantur quantum ad praedicata essentialia: de iis enim loquitur Sanctus Thomas. Nam cum huiusmodi concomitentur essentiam divinam; et in intellectu unius personae divinae omnes intelligantur quantum ad essentiam: sequitur ut, cum de una persona aliquod essentiale praedicatum dicitur, non excludantur aliae duae. — Nec valet quod adducitur de patre et filio in creaturis: quia in illis pater et filius non habent unam numero essentiam, sicut est in divinis.

VI. Ad quintam dicit primo, quod motus metaphorice attribuitur Spiritui Sancto: sicut et cum de Deo dicitur, Gen. iii, Cum audissent etc.; et xviii, Descendam etc. Intelligitur enim, cum dicitur Spiritus Sanctus ferri super aquas, sicut dicitur quod voluntas fertur in volitum et amor in amatum. — Quamvis quidam hoc de aere intelligere velint, qui naturalem locum habet super aquas, ad cuius multimodas transmutationes significandas dictum est quod ferebatur super aquas.

Dicit secundo, quod dictum Ioelis intelligendum est ea ratione qua Spiritus Sanctus dicitur mitti hominibus a Patre vel Filio. Verbo autem effusionis abundantia effectus Spiritus Sancti intelligitur: quod scilicet ad plures deveniet, a quibus etiam quodammodo in alios derivetur, ut patet in iis quae corporaliter effunduntur.

Adverte quod Sanctus Thomas non dicit absolute a quibus in alios derivetur, sed addit quodammodo: quia effectus Spiritus Sancti, qui est caritas, non potest principaliter ab homine causari, sed tantum dispositive et ministerialiter, ut patet IV Sententiarum.

VII. Ad sextam dicit primo, quod illud dictum Numerorum non est ad ipsam essentiam Spiritus Sancti referendum, sed ad ipsius effectus, qui in homine possunt augeri et minui, inquantum aliquid simile potest accrescere uni in quo alius decrescit.

Dicit secundo, quod non oportet, ad hoc ut accrescat uni, quod alteri subtrahatur: quia res spiritualis potest simul absque detrimento cuiuslibet a pluribus possideri. Unde non est intelligendum quod de bonis spiritualibus oportuerit aliquid subtrahi Moysi ad hoc quod aliis conferretur, sed ad actum vel officium referendum est: quia quod prius Spiritus Sanctus per solum Moysen effecerat, postea per plures implevit. — Eodem modo dicendum est quod Elisaeus duos effectus Spiritus Sancti qui erant in Elia, scilicet prophetiam et operationem miraculorum, petiit: non autem quod essentia seu persona Spiritus Sancti duplicata augeretur; aut quod in effectu spirituali superaret magistrum: — quamvis non sit inconveniens effectum Spiritus Sancti unum alio abundantius participare, secundum duplum aut quamcumque aliam proportionem, etc.

VIII. Ad septimam dicit quod Spiritus Sanctus contristari dicitur per similitudinem effectus: deserit enim peccatores, sicut contristati deserunt contristantes. Ex consuetudine namque Scripturae, per quandam similitudinem humani animi passiones transferuntur in Deum.

Ad octavam dicit quod Spiritus Sanctus postulare dicitur, quia nos postulantes facit, causando in nobis amorem Dei, quo desideramus ipso frui, et desiderantes postulamus: sicut etiam dicitur Gen. xxii, Nunc cognovi quod timeas Dominum, idest, Nunc cognoscere feci. Est enim in Sacra Scriptura consuetum ut illud Deo attribuatur quod in homine facit.

Ad nonam dicitur quod, cum Spiritus Sanctus procedat per modum amoris, et nos faciat Dei amatores, competit sibi donari. Ratione quidem amoris quo Deus nos amat, eo modo loquendi quo dicitur quis dare amorem suum alicui cum eum amare incipit: — quamvis ex tempore Deus neminem amare incipiat, si ipsa voluntas respiciatur: sed effectus sui amoris ex tempore causetur in aliquo. Ratione vero amoris quo nos Deum amamus, quia hunc Spiritus Sanctus facit in nobis, et secundum eum in nobis habitat eumque habemus, ut cuius ope fruimur, idest, ut cuius auxilio potimur. Et quia hoc est Spiritui Sancto a Patre et Filio, convenienter dicitur a Patre et Filio nobis dari. In hoc autem ostenditur non quod ipsis minor sit, sed quod ab ipsis originem habet. Dicitur et a seipso nobis dari: inquantum dictum amorem simul cum Patre et Filio in nobis causat.

Adverte quod ex ista responsione habetur assumptum hoc esse falsum: Nullus congrue donat nisi id cuius habet dominium. Dicitur enim quod in divinis etiam quis congrue donat id cuius est principium originativum, licet eius proprie dominium non habeat.

IX. Ad decimam inquit quod, licet Spiritus Sanctus verus sit Deus, et veram naturam divinam habeat a Patre et Filio, non tamen oportet quod sit filius: quia processio Spiritus Sancti rationem nativitatis non habet. Dicitur enim aliquis filius ex eo quod genitus est: nam si res aliqua naturam alterius ab eo acciperet non per genituram, sed per alium quemcunque modum, ratione filiationis careret. Declaratur exemplo, si videlicet homo ex aliqua sui corporis parte hominem faceret, vel exteriori modo, sicut artificiata: nam homo productus non diceretur producentis filius.

Adverte, ut ex superioribus constat, quod idcirco processio Spiritus Sancti rationem nativitatis aut generationis non habet, licet ipse naturam divinam accipiat, quia ex ratione sua, qua est processio per modum voluntatis sive per modum amoris, non habet ut productum sit simile producenti, sed magis quod sit impressio et inclinatio quaedam in rem amatam: de ratione autem generationis est quod genitum sit simile generanti.

X. Ad ultimam dicit quod rationabile est in sola divina natura pluribus modis naturam communicari. Quia, cum in solo Deo eius operatio sit suum esse, id quod procedit in eo per modum intellectus, aut per modum amoris et voluntatis, oportet quod habeat esse divinum et sit Deus.

Advertendum ex ista responsione quod illa propositio, Unius naturae est tantum unus communicationis modus , habet veritatem in natura creata tantum, in qua operatio distinguitur ab esse operantis, et ideo non oportet per omnem processionem eius communicari naturam cuius per unum modum: non autem in natura divina, in qua operatio est idem quod esse Dei, et ideo per omnem eius processionem ad intra oportet communicari naturam cuius esse Dei est proprium. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod in sola natura divina pluribus modis naturam communicari rationabile est, quia in Deo solo eius operatio est suum esse. Sic enim constat quod intelligere et velle divinum, quibus ad intra producitur Filius et Spiritus Sanctus, sunt idem quod divinum esse: et ideo oportet ut producta, quorum esse est intelligere et velle, naturam divinam habeant, utpote divinum habentia esse.

  1. Sed circa hanc responsionem dubitatur. Admittit enim haec responsio quod in creaturis una natura uno tantum modo communicatur. Contra hoc autem est quia sunt aliquae naturae quae per putrefactionem et per propagationem producuntur: ostensum enim est in praecedentibus quod producta per putrefactionem, et per generationem, sunt eiusdem speciei, secundum mentem Sancti Thomae. Constat autem quod per generationem produci, et per putrefactionem, sunt diversi modi communicationis naturae.

Respondetur dupliciter. Primo, quod illa propositio habet veritatem in naturis perfectis: instantia autem datur in naturis imperfectis.

Secundo, quod illa propositio est universaliter vera in omni natura, intelligendo communicationem ut est ab individuo illius naturae. Sensus est enim quod una natura tantum uno modo communicari potest a supposito et individuo illius naturae. Contra autem hunc sensum patet quod instantia nulla est.

Ultimo inquit Sanctus Thomas haec de Spiritus Sancti divinitate dicta esse: difficultates vero circa eius processionem, ex iis quae de nativitate Filii dicta sunt, considerari oportere.

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work