Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Restat ultimo loco declarandum quod convenienter effectus per quos movemur in Deum, Spiritui Sancto 1 attribuuntur.
I. Et primo, ostendit Sanctus Thomas quod per Spiritum Sanctum contemplatores Dei constituimur. Probatur. Quia Spiritus Sanctus nos amatores Dei facit. Videtur autem hoc amicitiae maxime proprium esse, simul conversari ad amicum. Conversatio vero hominis ad Deum est per contemplationem ipsius: ut ad Philipp. III, Nostra conversatio in caelis est. — Confirmatur auctoritate Apostoli II Cor. III, Nos autem etc.
Secundo, ostendit quod per Spiritum Sanctum gaudium de Deo habemus, et consolationem contra omnes mundi adversitates et impugnationes: propter quod Dominus vocat ipsum Paraclitum, idest Consolatorem, Ioan. XIV. Probatur. Quia est amicitiae proprium quod aliquis in praesentia amici delectetur; et in eius verbis et factis gaudeat; et in eo consolationem contra omnes anxietates inveniat; unde ad amicos consolationis gratia in tristitiis confugimus. Spiritus Sanctus autem nos Dei amicos constituit, et eum in nobis habitare facit et nos in ipso. — Confirmatur auctoritate Psalmi, Redde mihi etc.; ad Rom. XIV, Regnum Dei etc.; Act. IX, Ecclesia habebat pacem etc.
II. Tertio, ostendit quod per Spiritum Sanctum quodammodo agimur ut praecepta Dei impleamus: iuxta illud Apostoli, Rom. VIII, Qui Spiritu Dei etc. Probatur. Quia, cum amicitiae proprium sit consentire amico in iis quae vult; voluntas autem Dei per praecepta explicetur: pertinet ad amorem quo Deum diligimus, ut eius mandata impleamus, iuxta illud Ioan. XIV, Si diligitis etc. Per Spiritum Sanctum autem Dei amatores constituimur.
-
Quia autem posset aliquis dicere: Si a Spiritu Sancto agimur ad observationem mandatorum Dei, ergo coacti bene operamur, quia agi est eorum quae ab alio moventur: — hoc removens Sanctus Thomas inquit quod a Spiritu Sancto filii Dei aguntur, non sicut servi, sed sicut liberi. Sic enim nos Spiritus Sanctus, inquantum amatores Dei constituit, ad agendum inclinat ut nos voluntarie agere faciat, non autem serviliter ex timore: iuxta illud Rom. VIII, Non accepistis etc. Libere enim agimus quod ex nobis ipsis agimus, idest, non ab alio coacti: hoc autem est quod ex voluntate agimus. Sed serviliter agimus quod agimus contra voluntatem: sive per violentiam absolutam, sive per violentiam voluntario mixtam.
-
Ad huius evidentiam, considerandum est primo, quod dicitur aliquid agi ad aliquid, quando ad aliquid agendum ab altero movetur. Et si quidem actio illi determinetur ab altero omnino, ita quod ipsum non sit indifferens ad agendum, sed agat praecise secundum inclinationem sibi ab altero ad unum determinatam, sic dicitur simpliciter agi: sicut bruta dicuntur agi, inquantum sunt eis operationes a natura determinatae ad unum. Si autem actio non determinetur sibi ab altero, sed sic quidem moveatur ab altero, sive inclinetur ad agendum, quod tamen in potestate sua sit agere et non agere, sive agere hoc modo aut illo; tale dicitur agi non simpliciter, sed secundum quid, quia non determinatur sibi actio ab extrinseco ad unum, sed ipsum se determinat, sed tamen aliqualiter inclinatur ad agendum ab extrinseco. Quia ergo sic Spiritus Sanctus nos ad agendum inclinat quod libere tamen operamur et ex proprio arbitrio, tanquam habentes in nostra potestate sequi aut non sequi Spiritus Sancti inclinationem et motionem, ideo dicimur ab ipso agi non simpliciter, sed secundum quid. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod per Spiritum Sanctum quodammodo agimur ut praecepta Dei impleamus.
Considerandum secundo, quod dicitur agi aliquid contra voluntatem per violentiam absolutam, non quia actui elicito voluntatis possit absolute violentia et coactio inferri, cum actus voluntatis sit inclinatio quaedam procedens ab interiori principio2; sed quia huiusmodi violentia actibus exterioribus, contra voluntatem, inferri potest; ut inquit Sanctus Thomas I IIae, q. VI, a. 4. Propter hoc non dedit Sanctus Thomas exemplum de actu interiori voluntatis, sed de motu exteriori ad quem quis ab alio per vim impellitur, dum scilicet unus per violentiam ad motum alium impellit.
Considerandum tertio quod, cum violentum sit cuius principium est extra, nil conferente vim passo, dicitur simpliciter violentia quando totum principium motus omnino est extrinsecum, et passum nihil ex se confert ad motum: idest, neque habet activum principium neque passivum ad talem motum naturaliter inclinatum. Dicitur autem violentia secundum quid, quae hic vocatur violentia voluntario mixta, quando principium motus non est omnino extrinsecum, sed partim extrinsecum est et partim intrinsecum: hoc est, talis motus non est omnino secundum inclinationem principii intrinseci, sed est aliquo modo secundum eius inclinationem et aliquo modo contra. Sicut proiectio mercium in mare causa salutis est quidem contra voluntatis inclinationem, inquantum mercator, absolute loquendo, vellet mercium conservationem: in casu autem est secundum voluntatem, inquantum per ipsam mercium proiectionem evitatur maius malum, scilicet amissio vitae. Unde hoc est aliquo modo a principio extrinseco, scilicet a maris tempestate et timore maioris mali, aliquo modo cogente et violentante ipsum ad id quod est contra eius inclinationem si res absolute consideretur: licet, omnibus consideratis, sit simpliciter et absolute volitum, ut habetur I IIae, eadem quaestione, art. 6. Et ideo inquit Sanctus Thomas esse violentiam voluntario mixtam cum quis vult facere aut pati quod minus est contrarium voluntati, ut evadat quod magis voluntati contrariatur.
III. Quarto, ostendit quod convenienter dicitur ab Apostolo, II Cor. III, Ubi Spiritus Domini, ibi libertas; et ad Galat. v, Si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Ad huius autem probationem, praemittit quod, cum voluntas ordinetur in id quod est vere bonum, si per passionem aut malum habitum sive dispositionem homo avertatur ab eo quod est vere bonum, serviliter quidem agit inquantum a quodam extraneo inclinatur, si consideretur ipse ordo naturalis voluntatis: sed si consideretur actus voluntatis ut iam inclinatae in apparens bonum, agit libere cum passionem aut habitum corruptum sequitur; cum autem, tali voluntate manente, propter timorem legis positae in contrarium, abstinet ab eo quod vult, serviliter agit.
Hoc supposito, probat intentum sic. Spiritus Sanctus per amorem voluntatem inclinat in verum bonum, in quod voluntas naturaliter inclinatur; et removet servitutem qua, servus passionis et peccati effectus, contra ordinem voluntatis agit, atque etiam servitutem qua homo, contra motum suae voluntatis, agit secundum legem, quasi legis servus, non amicus. Ergo etc.
Sequitur ex eadem ratione quod convenienter dicitur Spiritus Sanctus facta carnis mortificare, Rom. VIII: quia videlicet per carnis passionem a vero bono non avertimur, in quod Spiritus Sanctus per amorem nos ordinat.
IV. Ad evidentiam eorum quae dicuntur, advertendum est quod duplicem ordinem voluntatis Sanctus Thomas intendit, secundum duplicem eius considerationem. Potest enim voluntas considerari dupliciter: scilicet secundum naturam suam absolute; et secundum quod est in homine aliquo habitu malo aut mala dispositione inclinata. Similiter duplex est ordo, sive inclinatio ipsius: unus scilicet naturalis, hoc est, voluntati conveniens secundum suam naturam absolute consideratam; alius secundum inclinationem mali habitus aut dispositionis in homine existentis, idest, qui convenit voluntati secundum quod inclinatur in aliquid ex habitu aut ex passione et huiusmodi.
Vult ergo S. Thomas quod secundum utramque considerationem voluntatis potest homo et libere et serviliter operari. — Secundum quidem absolutam considerationem homo libere agit, quando fertur in id quod est vere et simpliciter bonum: quia illud est secundum omnimodam et naturalem voluntatis inclinationem ut a proprio principio movetur, scilicet a recto iudicio rationis. — Agit autem serviliter, quando fertur in id quod non est vere bonum, sed tantum bonum apparens, quod scilicet aliquam habet similitudinem boni et tamen vere non est bonum: quia non fertur in illud secundum naturalem inclinationem voluntatis, sed contra eius inclinationem naturalem, dum contra eius ordinem inclinatur in aliquid non a recta ratione, quae est eius proprium principium motivum, sed ab aliquo extraneo pervertente iudicium rationis, scilicet a passione aut ab habitu malo vel mala dispositione, quae sunt extranea a proprio eius motivo principio. Ideo inquit Sanctus Thomas hominem, secundum quod a vero bono per passionem aut malum habitum vel malam dispositionem avertitur, serviliter agere, inquantum a quodam extraneo inclinatur, si consideretur ipse ordo naturalis voluntatis. — Secundum quoque alteram considerationem, homo libere quidem agit quando sequitur passionem aut habitum corruptum: sicut enim voluntas absolute considerata libere agit quando aliquid agit secundum rectam rationem, quae est eius proprium motivum, ita voluntas, ut inclinata et mota a passione et habitu corrupto, libere agit quando aliquid agit ex passione et habitu corrupto, quia eius proprium motivum, inquantum huiusmodi, est passio aut habitus corruptus, sive iudicium quod ex istis procedit. — Serviliter autem agit quando, stante tali voluntate, scilicet inclinata ut dictum est, homo abstinet ab eo quod vult propter timorem poenae a lege impositae: sicut cum quis habet voluntatem inclinatam ad furtum, sed tamen a furto abstinet propter timorem mortis, quam scit per leges esse furibus decretam. Dicitur autem hoc modo serviliter agere, quia agit non solum [non] secundum proprium motivum voluntatis sic consideratae, quod est concupiscentia et amor rei alienae, sed secundum extraneum principium, scilicet timorem, et contra huiusmodi voluntatis inclinationem.
Dicitur itaque Spiritus Sanctus in nobis causare libertatem: tum quia voluntatem inclinat per amorem in verum bonum, secundum quod accipitur libertas voluntatis primo modo consideratae. — Tum quia removet et illam servitutem qua homo per passionem et peccatum agit contra voluntatem absolute consideratam; et illam qua homo, contra motum suae voluntatis, secundum legem agit; dum videlicet homo ex amore boni agit, non autem ex timore poenae.
V. Ex iis patet non sic esse verba Apostoli intelligenda, ut quidam male sunt interpretati, quasi iusti, qui Spiritu Dei ducuntur, non sint divinae legi subiecti. Hoc enim esse non potest, ut declarat Sanctus Thomas II Cor. III3: cum praecepta Dei sint humanae voluntatis regula, nulla autem voluntas creata sit quam non oporteat regulari et dirigi divina regula. Sed intelligitur, ut hic dicitur, et ad Galat. v4, a Sancto Thoma, quod iusti, sive qui Spiritu Sancto ducuntur, non sunt sub divina lege tanquam coacti, idest, tanquam ex timore aut coactione contra eorum voluntatem operantes ea quae legis sunt: cum agant ea quae sunt legis omnino voluntarie et ex amore virtutis. Sed bene sunt sub lege inquantum ad ea quae sunt legis obligantur: et sic sunt sub lege obligante, non autem cogente. Sic etiam dicuntur iusti esse liberi a lege, ut dicitur I IIae, q. XCIII, a. 6, ad 1, inquantum libere et voluntarie omnino quod est legis observant5: non autem coacti timore poenae et superioris mandato, sicut mali, qui quod legis est non observarent nisi esset divinum praeceptum, et nisi timerent pro legis transgressione puniri.
VI. Sed contra ea quae dicta sunt videtur esse quod Apostolus, Rom. VIII6, Spiritui Sancto tribuit timorem servilem, sicut et adoptionem, dum inquit: Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore, sed Spiritum adoptionis filiorum.
Respondetur, ex doctrina S. Thomae ad Rom. VIII7, ubi praedicta verba exponit, quod in timore servili, quo quis bonum facit timore poenae a Deo infligendae, duo sunt: scilicet timor Dei tanquam punitoris, inquantum scilicet quis Deum timet; et fuga mali poenae tantum, non autem mali culpae, inquantum quis non refugit malum culpae, sed tantum poenae, habet enim voluntatem inclinatam ad malum, sed timore poenae abstinet. Quantum ad primum, talis timor est a Spiritu Sancto, quia ut sic est laudabilis: et ad hunc sensum intelligenda sunt verba Apostoli. Quantum ad secundum non est a Spiritu Sancto, sed ex culpa hominis: sicut et fides informis, quantum ad id quod est fidei, est a Spiritu Sancto, non autem eius informitas. Et quantum ad hoc Spiritus Sanctus, mentem inhabitans per caritatem, timorem et servitutem excludit. Et ad hunc sensum loquitur hic Sanctus Thomas. Licet enim Spiritus Sanctus aliquo modo causet timorem servilem, non tamen inhabitans per caritatem ipsum causat, immo magis excludit.