Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Determinata veritate circa Spiritus Sancti processionem, vult Sanctus Thomas rationes quorumdam in contrarium adductas solvere : quamvis, ut inquit, vix responsione sint dignae.

I. Prima ratio est, quia Dominus, de processione Spiritus Sancti loquens, eum a Patre procedere dixit, nulla mentione facta de Filio: ut patet Ioan. xv, ubi dicitur, Cum venerit Paraclitus etc. De Deo autem nihil sentiendum est nisi quod in Scriptura dicitur.

Sed dicit primo Sanctus Thomas quod, propter essentiae unitatem, quod in Scripturis de una persona dicitur, et de alia oportet intelligi, nisi repugnet proprietati personali ipsius, etiam si dictio exclusiva adderetur: ut patet cum dicitur Matth. xi, quod nemo novit Filium nisi Pater; constat enim quod non excluditur Spiritus Sanctus a cognitione Filii, neque etiam ipsemet Filius. Ideo, si etiam diceretur in Evangelio Spiritum Sanctum non procedere nisi a Patre, non propter hoc removeretur quin a Filio procederet, cum hoc proprietati Filii non repugnet.

Dicit secundo, non esse mirum Dominum sic locutum fuisse: quia omnia ad Patrem referre solet, a quo habet quicquid habet; sicut cum dicit, Ioan. vii, Mea doctrina etc.

Dicit tertio, quod in auctoritate praemissa non omnino Dominus obticuit se esse Spiritus Sancti principium, cum dixit eum esse Spiritum Veritatis: se enim esse Veritatem prius dixerat.

II. Circa primum dictum huius responsionis dubium occurrit. Non enim videtur quod unitas essentiae in Patre et Filio sit sufficiens ratio ut esse principium Spiritus Sancti conveniat Filio sicut et Patri. Unitas enim essentiae non facit ut communia sint nisi ea quae essentiam concomitantur. Esse autem principium Spiritus Sancti non est de concomitantibus divinam essentiam, alioquin etiam ipsi Spiritui Sancto conveniret: sed importat relationem originis. Ergo etc.

Respondetur, et dicitur primo, quod non in solam unitatem essentiae hoc retulit Sanctus Thomas, sed cum hoc, in non repugnantiam ad proprietatem personalem Filii.

Dicitur secundo, quod duplicia sunt quae divinam essentiam concomitantur. Quaedam enim concomitantur divinam essentiam simpliciter et absolute; et huiusmodi sunt ea quae attributa nuncupamus; et haec sunt omnibus divinis [personis] communia. Quaedam vero ipsam concomitantur, non simpliciter et absolute, sed in illis suppositis in quibus nihil ei repugnans aut oppositum invenitur. Hoc modo virtus spirativa, ut comprehendit habitudinem ipsam principii, concomitatur divinam essentiam: invenitur enim ubi non est opposita habitudo aut aliquid repugnans. Et quia in Patre et Filio non est aliquid repugnans spirativae virtuti et spirationi, sed bene in Spiritu Sancto, in quo est habitudo spirati: ideo in Patre et Filio est virtus spirativa, non autem in Spiritu Sancto, qui est spiratus, et habet relationem spirationi activae oppositam. — Cum ergo dicitur quod esse principium Spiritus Sancti non concomitatur divinam essentiam: dicitur quod, licet non concomitetur ipsam simpliciter et absolute, ipsam tamen concomitatur in supposito in quo non est aliquid repugnans tali relationi principii. Et ideo optime inquit Sanctus Thomas quod, propter unitatem essentiae, quod dicitur de una persona, intelligitur et de alia, nisi repugnet personali proprietati ipsius: quia videlicet omne huiusmodi concomitatur essentiam aut simpliciter, aut in supposito in quo nihil est repugnans.

  1. Si dicatur quod paternitas convenit Patri, et tamen non convenit Spiritui Sancto, in quo non est aliquid repugnans paternitati, nam processio, quae est proprietas Spiritus Sancti, non opponitur relative ad paternitatem: — respondetur quod, licet processio non opponatur relative paternitati, procedens tamen opponitur relative Patri tanquam principio productivo sui: et ideo in Spiritu Sancto est aliquid repugnans paternitati, inquantum in ipso est processio repugnans spirationi existenti in Patre; propter quod non potest eadem persona divina procedens esse et Pater.

Patet haec responsio a simili ex dictis Sancti Thomae Pot., q. x, a. ult., ad 13, ubi ait quod, licet filiatio non opponatur relative processioni, tamen procedens opponitur relative Filio: et per hoc processio a filiatione distinguitur.

  1. Sed videtur quod ista responsio non satisfaciat. Si enim ideo paternitas non est in Spiritu Sancto quia, licet processio non repugnet paternitati, repugnat tamen spirationi quae paternitati coniungitur: sequetur quod, eadem ratione, essentia divina, quae est in Patre, non erit in Spiritu Sancto, quia processio repugnat spirationi, quae coniungitur essentiae.

Respondetur quod non est eadem ratio de essentia et paternitate: quia essentia est communis; paternitas autem est incommunicabilis proprietas Patris. Modo, quod est commune in divinis, stat cum relationibus oppositis, non autem quod incommunicabile est: sicut animal stat cum rationali et irrationali, non autem sortes cum albo et nigro simul.

III. Secunda obiectio est, quia in Symbolo in Conciliis ordinato, de processione Spiritus Sancti a Filio mentio non habetur. In quibusdam autem Conciliis, scilicet Ephesino et Chalcedonensi, invenitur sub interminatione anathematis prohibitum ne aliquid addatur Symbolo in Conciliis ordinato.

Respondet Sanctus Thomas, et dicit primo, quod processio Spiritus Sancti a Filio implicite continetur in Constantinopolitana Synodo, in hoc quod dicitur quod a Patre procedit: quia quod de Patre intelligitur, oportet et de Filio intelligi, ut dictum est. Et ideo nihil additur illi. Declaratur per id quod dicitur in Chalcedonensi Synodo de Synodo Constantinopolitana.

Dicit secundo, quod ad hoc addendum, scilicet quod Spiritus Sanctus a Filio procedat, sufficit auctoritas Romani Pontificis, per quam etiam antiqua Concilia inveniuntur esse confirmata.

  1. Circa primum dictum responsionis considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae, Prima, q. xxxvi, a. 2, ad 2; et Pot., q. x, a. 4, ad 13, quod in Symbolo Nicaeno doctrina Catholicae fidei sufficienter tradita fuit. Et ideo sancti patres in sequentibus Conciliis non intenderunt aliquid addere, sed propter insurgentes haereses explicite posuerunt quod in illa implicite continebatur. Unde quia insurrexerat post Nicaenam Synodum haeresis dicens Spiritum Sanctum non esse Deum, in Concilio Constantinopolitano fuit hoc expresse positum in Symbolo. — Similiter, quia post Constantinopolitanum Concilium insurrexit error dicentium Spiritum Sanctum a Filio non procedere, in quodam concilio in occidentalibus partibus congregato expressum hoc fuit, et in Symbolo explicite positum. Quod tamen implicite continebatur in eo quod dicebatur a Patre procedere. — De istis Conciliis vide in Decretis, dist. xvi.

  2. Circa secundum dictum, advertendum quod Sanctus Thomas tenet Romani Pontificis auctoritatem esse auctoritate Concilii superiorem, cum ait antiqua Concilia fuisse auctoritate ipsius confirmata: nam confirmatio ad superiorem pertinet. Addit etiam in locis praeallegatis, et in Tractatu Contra impugnantes Religionem, quod sola Romani Pontificis auctoritate synodus congregari potest, et quod ad ipsum a synodo potest appellari: quae duo ostendant ipsum esse synodo superiorem. Haec autem sumit Sanctus Thomas ex Decretis, dist. xvii; et Extra, de Elect., cap. Significasti. Quod autem ad ipsum pertineat symboli constitutio, ostendit IIª IIae, q. 1, a. 10, quia ad ipsum pertinet ea quae sunt fidei determinare: unde dixit Dominus Petro, Ego rogavi pro te, Petre, ut non deficiat fides tua, et tu, aliquando conversus, confirma fratres tuos. Sed quia nimis longum esset hic discutere an Papa sit supra Concilium, hanc quaestionem praetermittam: praesertim cum, post Ioannem de Turrecremata, sit etiam a Reverendissimo Cardinali Caietano ingeniosissime pertractata.

IV. Tertia obiectio est quia, cum Spiritus Sanctus sit simplex, non potest esse a duobus: et quia, si perfecte procedit a Patre, non procedit a Filio.

Respondet Sanctus Thomas quod haec facile solvi possunt. Quia Pater et Filius sunt unum principium Spiritus Sancti, propter unitatem divinae virtutis; et una productione producunt Spiritum Sanctum.

Adverte quod ex ista responsione satisfacit optime Sanctus Thomas duabus partibus obiectionis. Cum enim dicitur quod, quia est simplex, non potest esse a duobus: satisfacit, quia simplex potest esse a duobus habentibus unam numero virtutem, et per consequens habentibus unius principii rationem. Cum etiam dicitur quod, quia perfecte procedit a Patre, non procedit a Filio: optime negatur consequentia implicita. Si enim diversis virtutibus et diversis productionibus Pater et Filius producerent, valeret ista consequentia, Pater perfecte producit Spiritum Sanctum, Ergo non Filius. Sed quia et una virtute et una productione producunt, ideo consequentia non tenet: immo sequitur, Pater perfecte producit, Ergo et Filius, quia una est virtus Patris et Filii.

  1. Sed videtur quod dicta responsio non sufficiat. Licet enim una sit virtus Patris et Filii, per hoc tamen non tollitur superfluitas sive accidentalitas Filii in productione Spiritus Sancti, si Spiritus Sanctus perfecte procedat a Patre. Dicitur enim effectus aliquis perfecte ab aliqua causa procedere quando non indiget ad sui productionem alia causa eiusdem generis et eiusdem ordinis: si enim navis aliqua posset ab uno sufficienter trahi, non requireret plures ad hoc ut traheretur. Similiter ergo, si Spiritus Sanctus perfecte et sufficienter a Patre producitur, sequitur quod non necessario procedat a Filio, quantumcumque eandem virtutem habeat quam habet Pater, et una productione cum ipso producat.

Respondetur, et dicitur primo, quod effectum perfecte ab aliqua causa procedere, potest intelligi et ex parte effectus, inquantum scilicet tota perfectio effectus ab ipsa producitur: et ex parte causae, quia scilicet in causa est perfecta et completa virtus effectus productiva. Utroque modo dicitur Spiritus Sanctus perfecte a Patre procedere. Nam et omnis eius perfectio a Patre procedit; et in Patre est perfecta virtus Spiritus Sancti productiva.

Dicitur secundo, quod ex hoc non sequitur Filium esse superfluum, aut non esse necessarium, in productione Spiritus Sancti. — Cum autem hoc probatur quia dicitur effectus a causa perfecte procedere quando non indiget alia causa: dicitur quod intelligitur de alia causa alia virtute, et alia numero operatione producente; non autem de alia causa, sive de alio principio, in quo eadem virtus et eadem operatio numero invenitur quae est in illa causa a qua perfecte procedit. Immo, ut habetur ex Prima Parte, q. xxxvi, a. 2, ad 6; et I Sent., d. xi, a. 1, ad ult., quando est una numero virtus et una operatio plurium, ut est in Patre et Filio, si ab uno procedit effectus, necessario procedit ab alio: sicut et creatura, licet procedat perfecte a Patre, non tamen excluditur quin procedat a Filio et Spiritu Sancto; immo necesse est ut ab illis etiam perfecte procedat, cum eadem sit virtus creativa in omnibus divinis personis, eademque numero operatio.

  1. Ex iis patet rationem Scoti cum arguit, in I Sent., d. XII, quod, quia voluntas est aeque perfecta in uno supposito sicut in duobus; et unum suppositum aeque perfectum est, perfectione requisita ad suppositum agens, sicut duo: ideo voluntas aeque potest esse principium producendi in uno sicut in duobus, — nullam esse. Nam ex eo quod voluntas est aeque perfecta in uno supposito sicut in duobus etc., non sequitur quod possit ita esse principium producendi in uno solo sicut in duobus. Immo sequitur oppositum. Ex eo enim quod est eadem numero voluntas in duobus, et aeque perfecta, sequitur quod non potest esse principium producendi in uno quin sit principium producendi in duobus, scilicet in Patre et Filio, in quibus non est relatio spirationi opposita.

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work