Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Quantum ad quartam difficultatem 1, dicit primo Sanctus Thomas, quod in sacramento easdem actiones apparere quae prius in substantia panis et vini apparebant, satis conveniens videtur ex iis quae posita sunt. Dictum est enim quod remanent accidentia panis et vini: inter quae sunt qualitates sensibiles quae sunt huiusmodi actionum principia. - Similiter circa passiones aliquas, puta quae fiunt secundum alterationem huiusmodi accidentium, non magna est difficultas, suppositis praemissis. Cum enim alia accidentia in quantitate fundentur sicut in subiecto, per eundem modum circa huiusmodi subiectum alteratio aliorum accidentium considerari potest, sicut si esset ibi substantia; puta si vinum esset calefactum et infrigidaretur, aut aliquid huiusmodi.
2 Dicit secundo, quod maxima difficultas apparet circa generationem et corruptionem quae in hoc sacramento videtur accidere. Quia si quis in magna quantitate hoc sacramentali cibo uteretur, sustentari posset, et vino etiam inebriari, secundum illud Apost. I Cor. XI, Alius esurit etc. Quod quidem fieri non posset nisi ex hoc sacramento caro et sanguis generarentur. - Nisi dicatur, ut dicunt quidam, quod non potest homo hoc sacramentali cibo nutriri, sed tantum confortari et refocillari. Quod falsum est. Tum quia haec confortatio ad horam quidem accidere potest, sed non sufficit ad sustentandum hominem si diu sine cibo permaneat: experimento, autem de facili inveniretur hominem diu sacramentali cibo sustentari posse. - Tum quia ad sensum apparet per putrefactionem vel combustionem hoc sacramentum in aliam substantiam, scilicet cineris et pulveris, converti.
Hoc autem difficile videtur. Cum nec videatur possibile quod ex accidentibus generetur substantia: nec credi fas sit quod substantia corporis Christi, quae est impassibilis, in aliam substantiam convertatur.
Si dicatur hoc miraculose fieri, non videtur. Tum quia non videtur miraculo conveniens ut hoc sacramentum putrescat, et per consequens dissolvatur. - Tum quia putrefactio et combustio consueto ordine naturae huic sacramento accidere videntur.
- Dicitur tertio, quod ad hanc difficultatem tollendam a multis dicitur in supradicto casu neque accidentia huius sacramenti, neque substantiam corporis Christi in substantiam converti: sed redire, divino miraculo, substantiam panis quae prius fuerat; et ex ea generari illa in quae hoc sacramentum converti invenitur.
Contra hoc autem arguitur, tum quia sequitur ex hoc quod substantia corporis Christi reconvertatur in panem: cum substantia panis in ipsam sit conversa. - Tum quia redire non potest neque speciebus panis durantibus, quia cum, quandiu manent, maneat sub eis substantia corporis Christi, simul tunc esset utraque substantia. Neque ipsis corruptis. Tum quia substantia panis non est sine propriis accidentibus. Tum quia, illis destructis, iam alia substantia est generata, propter cuius generationem ponebatur, substantia panis redire.
- Dicit quarto, quod melius dicendum videtur quod, sicut in ipsa consecratione substantia panis in corpus Christi miraculose convertitur, ita miraculose accidentibus confertur quod subsistant, quod est proprium substantiae; et consequenter quod omnia possint facere et pati quae substantia posset si adesset; et hoc sine novo miraculo.
II. Circa praedicta occurrunt dubia quaedam ex Scoto, Quarto, d. XII. Nam q. III 2, arguit contra primum dictum 3 responsionis: quod, inquam, accidens separatum non possit agere ad formam substantialem neque virtute propria, neque virtute substantiae quam informabat. Primum probat, quia tunc ageret virtute propria ultra suam speciem.
Secundum vero, tum quia nec ageret per aliquod quod sit in substantia panis, quia ipsa substantia panis nihil est: nec per aliquid quod sit in accidente, quia ibi nihil est ipso accidente nobilius. - Tum quia, cum ipsa substantia panis non sit, non potest habere rationem agentis principalis, ut in virtute ipsius aliquid agat.
- Contra ultimum vero dictum 4 arguit q. VI 5 quod scilicet, cum ex accidentibus separatis generatur vermis, forma substantialis nova non recipiatur subiective in dimensionibus interminatis; cuius oppositum videtur in hac responsione velle Sanctus Thomas.
Tum quia forma substantialis determinatur ad materiam substantialem tanquam ad proprium susceptivum.
Tum quia de potentia dimensionis non potest educi forma substantialis: cum ex natura rei non sit in illa ut in proprio potentiali.
Tum quia ignis genitus ex illa dimensione et forma substantiali non esset univoce nec uniformiter ignis cum alio igne genito ex forma substantiali et ex materia ignis. Et sic non univoce ageret comburendo hostiam sicut comburendo lignum.
Tum quia ignis sic genitus esset ignis mathematicus, ex quantitate scilicet et forma substantiali compositus: et sequi posset talis processus in generationibus et corruptionibus usque ad finem mundi, si ex illo generaretur aqua, et ex aqua aer, et sic in infinitum.
Tum quia possibile esset ponere casum quod puer nutritus ex istis speciebus usque ad finem vitae suae, non resurgeret nisi compositus ex dimensionibus et forma substantiali.
III. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est primo, quod aliter dicitur instrumentum agentis aliquod separatum quo agens utitur ad suum effectum inducendum: et aliter forma inhaerens qua substantia operatur. Nam instrumentum separatum se habet sicut agens quod, subordinatum tamen principali agenti. Forma inhaerens non se habet ut agens quod, sed sicut agens quo. Una enim et eadem est actio substantiae agentis et ipsius formae: substantiae quidem ut agentis quod elicit actionem; formae vero ut quo ipsa actio elicitur; sicut calefactio elicitur a substantia ignis per calorem sibi inhaerentem.
- Considerandum secundo, quod aliquid dicitur agere in virtute alterius dupliciter. Aut videlicet quia sibi superadditur aliqua virtus per quam operatur: sicut virtus artis superadditur serrae. Aut quia ipsum est virtus ipsius, et in sua natura habet intrinsecam perfectionem ad agendum, ex eo quod est forma eius: sicut calor naturalis animalis agit in virtute substantiae cui coniungitur, ad conversionem alimenti in substantiam animalis, non quia calori huiusmodi sit aliquid superadditum tanquam accidens eius, sed quia ipse intrinsece et essentialiter habet ut possit ad illum effectum concurrere, tanquam virtus qua animalis substantia operatur, ex eo quod est eius forma. Nam, ut dicitur De spiritual., a. ult., ad 10, forma accidentalis quae est principium actionis, ipsamet est virtus substantiae agentis.
In proposito ergo, cum quaeritur an, quando per ipsam vini qualitatem gutta aquae apposita convertitur in vinum, accidentia sacramenti agant ad formam substantialem virtute propria, an virtute alterius? dicitur quod possunt dici agere in virtute propria; et possunt dici agere in virtute alterius. Accidens enim vini, puta calor eius naturalis, dupliciter considerari potest: uno modo, absolute, inquantum est accidens talis speciei de tali genere; alio modo inquantum est accidens talem substantiam determinatam concomitans, scilicet substantiam vini.
Si accipiatur primo modo, sic potest dici agere virtute aliena: quia non habet tale accidens hanc perfectionem ut possit convertere aquam in vinum inquantum calor est, sed inquantum est calor substantiam vini concomitans; et ideo ab alio hanc perfectionem sortitur.
Si vero accipiatur secundo modo, sic potest dici agere virtute propria: quia sibi convenit hoc agere non per aliquid sibi superadditum, sed per propriam naturam, secundum quam est forma accidentalis vini. Et quia accidentia quae remanent in sacramento, retinent idem omnino esse et eandem perfectionem qualem habebant in substantia conversa, ideo eodem modo dicendum est de ipsis quod agunt in virtute propria vel aliena. — Hoc addito, quod agunt etiam virtute divina ipsis superaddita, quae, sicut ea sine substantia conservat, ita ipsis largitur etiam virtutem ut possint agere sine substantia.
Utrum autem ad huiusmodi effectus concurrant qualitates activae tantum quae erant in substantia conversa, an etiam quantitas dimensiva? videretur prima facie dicendum quod solae qualitates ad hoc concurrant. Tum quia quantitas non est forma activa. Tum quia, in substantia conversa existens, non erat eius virtus qua ageret. Sed, hoc non obstante, dicerem ego, salvo semper meliori iudicio, quod ipsa etiam quantitas ad hoc active concurrat. Sicut enim confertur sibi virtute divina quod alia accidentia sine substantia sustentet, et sic teneat vicem substantiae; sic videtur dicendum quod qualitates activae sint eius virtutes, sicut erant virtutes substantiae a qua sustentabantur; et consequenter quod per eas agat, sicut et substantia cui inerant agebat. Licet enim quantitas secundum se non sit forma activa, potest tamen, virtute divina sibi superaddita, formae activae vicem agere: sicut, licet ex se non habeat ut subsistat sine subiecto, nec quod aliis accidentibus sustentamentum praebeat, hoc tamen habet virtute divina.
IV. Ad primum6 itaque Scoti patet quid dicendum. Nam eo modo quo conceditur accidens huiusmodi agere virtute propria, non repugnat sibi agere ultra propriam speciem, inquantum est virtus substantiae cui inerat. Agere enim hoc modo virtute propria, non repugnat ei quod est agere virtute aliena, modo dicto. Eo vero modo quo conceditur agere in virtute alterius, patet ex dictis quod non intelligitur hoc quia agat per aliquod absolutum quod esset in substantia quae praeerat; neque per aliquod accidens sibi superadditum; sed quia aliquam perfectionem intrinsecam et essentialem contraxit inquantum erat accidens talis substantiae, quam perfectionem etiam a substantia separatum retinet. Unde illa divisio sumpta in prima ratione, erat insufficiens.
Ad aliam rationem dicitur quod, licet id quod non est, non possit habere rationem agentis principalis tanquam novam actionem elicientis, et novum motum causantis in instrumento, potest tamen habere rationem agentis principalis, inquantum virtus agens ab ipso perfectionem habuit qua potest agere. Et sic dicimus huiusmodi accidentia agere in virtute substantiae quae praefuit: quia, ut dictum est, erant dictae substantiae virtus agendi, et ab ipsa perfectionem hanc contraxerunt ut hunc effectum agere possent.
V. Ad argumenta secundi dubii7 dicit Capreolus II Sent., d. 1, q. III8; et IV Sent., d. XII9, quod non procedunt contra mentem Sancti Thomae. Quia non est mens eius, cum ex accidentibus Eucharistiae generatur aliqua substantia, quod forma substantialis rei noviter generatae ex illis, recipiatur subiective in solis dimensionibus determinatis, et non in aliqua materia: Sed quod huiusmodi dimensiones convertuntur divina virtute in materiam quantam, quae est subiectum talis formae, et pars compositi noviter generati; ut patet Quarto, d. XII, q. 1, a. 2, quᵃ 4; et Tertia, q. LXXVII, a. 5, ad 3. In instanti enim generationis novae substantiae, advenit nova materia, non nuda, sed sub nova quantitate, per conversionem scilicet dimensionum sacramenti in ipsam substantiam quantam; et consequenter per corruptionem sive desitionem dimensionum, vicem materiae omni ex parte gerentium, et substantium omnibus transmutationibus praeviis productioni formae substantialis.
- Sed licet hanc viam dicat Sanctus Thomas in locis praeallegatis esse probabilem, aliam tamen viam dicit Tertia Parte10 probabiliorem esse, et hanc videtur etiam hoc loco tenere: scilicet quod ipsa dimensio sacramentalis sit subiectum formae substantialis rei quae ex ipsa generatur. Datur enim, inquit in Tertia Parte, in ipsa consecratione miraculose quantitati dimensivae panis et vini quod sit primum subiectum subsequentium formarum, quod est proprium materiae. Et ideo ex consequenti datur sibi omne quod ad materiam pertinet. Ideo quicquid posset generari ex materia panis si esset, totum potest generari ex ipsa quantitate dimensiva, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi facti.
Item, respondendo ad primum argumentum, quomodo possit aliquid generari ex dimensionibus, cum ibi non sit materia: ait quod, quamvis non sit ibi materia ex qua aliquid generetur, quantitas tamen supplet vicem materiae.
Respondendo quoque ad secundum, quomodo ex speciebus possit substantia generari, cum sint accidentia: ait quod sunt quidem accidentia, sed tamen actum et vim substantiae habent.
Ex quibus aperte constat ipsum velle, non quod nova adveniat materia in generatione substantiae ex speciebus sacramentalibus, in qua forma substantialis rei generatae recipiatur: sed quod ipsa quantitas sit loco materiae, et quod forma substantialis huiusmodi recipiatur in ipsa tanquam in primo subiecto, virtute divina hoc sibi dante in consecratione.
-
Quod autem hanc viam etiam hoc loco sequatur, patet, tum quia dicit quod in ipsa consecratione miraculose accidentibus confertur quod subsistant, quod est proprium substantiae, et per consequens quod omnia possint facere et pati quae substantia posset si adesset. Constat autem quod substantia panis, si adesset, sic corrumperetur in aliam substantiam quod eius materia esset subiectum formae substantialis rei generatae ex ipsa. Ergo et similiter dicendum est de quantitate. - Tum quia vult ex ipsis accidentibus generari substantiam sine novo miraculo: cum generetur consueto modo et ordine naturae, quod in operibus miraculosis non accidit. Constat autem quod creatio novae materiae, aut conversio dimensionis in materiam, non esset sine novo miraculo.
-
Ad id autem quod adducitur ex IV Sent.11, potest dici quod illi sequitur opinionem, quae etiam probabiliter sustineri posset. Vel potest dici quod illud non tenet absolute, sed sub disiunctione: ut patet in fine corporis articuli, ubi ait quod, vel, ipsa eadem numero quantitate determinata remanente, advenit materia propter naturalem concomitantiam formae ad materiam; vel ipsi dimensioni dabitur virtute divina natura materia propter propinquitatem ad ipsam. Et tunc ad sensum huius secundae partis disiunctivae possumus interpretari quod dicit in solutionibus argumentorum. Nam cum ait, ad tertium, quod dimensiones fiunt unum, scilicet materia dimensionata, non est sensus quod ipsae, desinentes esse, convertantur in materiam dimensionatam: sed quia ipsa, habens naturam et proprietatem materiae, fit dimensionata dimensionibus terminatis substantiae quae generatur; sicut, cum aer convertitur in ignem, materia aeris fit ignis, inquantum ipsa, eadem manens, suscipit formam ignis. Cum etiam dicit, ad quartum, substantiae reditum, vel creationem materiae, vel conversionem dimensionum in materiam, esse miraculosam: per conversionem dimensionum in materiam, non intelligit desitionem dimensionum et successionem materiae loco ipsarum; sed mutationem ipsius12 in proprietatem materiae, inquantum ipsa, eadem manens, in consecratione vim et proprietatem materiae miraculose suscepit.
-
Quod autem adducitur ex Tertia Parte13, ubi videtur velle quantitatem dimensivam panis transire in substantiam et dimensionem: non sic est intelligendum quasi ipsa quantitas, desinens, convertatur in substantiam: sed quia ipsa, manens et vim substantiae retinens, suscipit formam substantialem et dimensionem illam consequentem, secundum quod in materia, aut in eo quod locum materiae tenet, recipitur. Sic enim dicitur materia transire in aliquam substantiam dimensionatam.
VI. Sequendo igitur hanc viam, dicitur ad primum Scoti14, quod forma substantialis, secundum naturae cursum, determinatur ad materiam substantialem: sed miraculose etiam determinatur ad quantitatem tanquam ad proprium susceptivum, inquantum virtute divina quantitas habet vim et proprietatem materiae substantialis. - Hoc autem non sic intelligo quasi ipsa receptio formae substantialis in tali quantitate sit miraculosa: sed quia miraculosum est quod quantitas per se subsistat, et materiae proprietatem habeat. Ipsa tamen receptio formae substantialis in quantitate taliter miraculose effecta, est naturalis illa suppositione facta: ut videtur esse de mente sancti Thomae in locis praeallegatis15.
Ad secundum dicitur quod de quantitate soli naturae suae dimissa forma substantialis educi non potest. Sed bene de quantitate virtute divina habente vim et proprietatem materiae educi potest; et est in ipsa potentialiter, sicut in tenente vicem proprii potentialis.
Ad tertium, negatur sequela. Tum quia, cum univoca sint quorum ratio est una16; et ratio rei sumatur a forma: ubi aliqua eandem formam secundum speciem habent, illa dicuntur univoca. - Tum quia, cum quantitas huiusmodi omnem proprietatem materiae substantialis habeat, eandem possunt dici habere materiam et quae ex materia naturali constituuntur et quae constituuntur ex huiusmodi quantitate dispositionibus tali speciei convenientibus affecta.
Ad quartum dicitur quod talis ignis non esset mathematicus. Quia non constitueretur ex quantitate ut quantitas est: sed ut habet vim et proprietatem substantiae. - Nec esset inconveniens quod sic procederet in aliquibus generationibus et corruptionibus usque ad finem mundi.
Ad quintum dicitur quod ille casus non est possibilis: quia nunquam tota materia nutriti desinit esse in ipso, sed semper aliquid ipsius manet. Unde, si aliquis usque ad finem vitae fuisset nutritus speciebus sacramentalibus, resurgeret ex forma substantiali et materia compositus; habens tamen aliquam partem materiae quae non esset vera et naturalis materia, sed quantitas vim et proprietatem materiae habens. - Vel dicendum quod Deus tunc suppleret in resurrectione quicquid in hoc deficeret de materia: ut in alio proposito inquit Sanctus Thomas inferius17; et IV Sent., d. xliv.
-
Attendendum autem, quia facta est superius18 mentio de dimensionibus interminatis19, quod non admittimus dimensiones terminatas coaeternas materiae, ut visus est velle Commentator20: sed quod eadem dimensio potest dici interminata, si consideretur absque determinatione ad hunc vel ad illum terminum, figuram scilicet aut gradum; et potest dici terminata, inquantum habet determinatum gradum et determinatam figuram. Cum ergo dictum est in generatione substantiae ex speciebus sacramentalibus, formam substantialem rei generatae recipi in dimensionibus subsistentibus: intelligitur de ipsis ut interminatae sunt, quia constat quod in substantia genita, puta verme, non habet quantitas eandem figuram et terminationem quam prius habebat.
-
Si quis autem vellet tenere primam viam21 esse de mente Sancti Thomae etiam in hoc loco et in Tertia Parte22, posset dicere quod in consecratione datur quantitati dimensivae miraculose ut possit quicquid materia posset, inquantum datur sibi ut in materiam possit converti, immo ut in materiam a Deo convertatur, dum ex ipsa aliquid fuerit generandum, et hoc quidem non fit omnino novo miraculo, sed vi primi miraculi; et quod sic intelligitur dictum Sancti Thomae.