Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Positis rationibus eorum qui Spiritum Sanctum creaturam esse existimaverunt, vult Sanctus Thomas veritatem determinare. Circa hoc autem tria facit: primo, de substantia Spiritus Sancti determinat; secundo, quomodo quae de ipso dicuntur sint intelligenda, declarat, cap. xix; tertio, de effectibus ipsi attributis pertractat, cap. xx.

Circa primum duo facit. Primo, ostendit quod Spiritus Sanctus sit verus Deus; secundo, quod sit subsistens persona, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Spiritui Sancto deputatur templum: dicitur enim I Cor. vi, Nescitis etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Tum quia nulli templum consecratur nisi Deo. — Tum quia membra nostra, quae templum sunt Spiritus Sancti, sunt etiam membra Christi. Inconveniens autem esset, cum Christus sit verus Deus, quod membra eius essent templum Spiritus Sancti nisi et ipse esset verus Deus.

Secundo. Serviunt sancti Spiritui Sancto. Dicitur enim Philip. iii, Nos sumus circumcisio, qui Spiritui Deo servimus, ut et graeci et antiquiores latini codices habent; et ex ipso graeco apparet quod de servitute latriae intelligendum est. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia latriae servitus a sanctis non nisi vero Deo attribuitur, ut patet Deut. vi.

Advertendum, quod textus graecus in quibusdam exemplaribus sic habet, ἡμεῖς γάρ ἐσμεν ἡ περιτομή οἱ πνεύματι θεῷ λατρεύοντες: aliqui vero textus, οἱ πνεύματι θεοῦ λατρεύομεν. Sensus primi textus est: Nos enim sumus circumcisio spiritu Deo servientes, sive, Deum colentes. Quia tamen ly πνεύματι dativi casus est, accipit Sanctus Thomas tanquam sit sensus, Spiritui Deo servientes, dativo graeco dativum latinum correspondere faciens: et in hoc sensu ad suum propositum hac utitur auctoritate. Alii tamen graecae linguae periti, morem graecum attendentes, dativum illum casum pro ablativo in lingua latina transtulerunt. — Alterius textus sensus est, Qui spiritu Dei, sive, ut Sanctus Thomas interpretatur, Qui spiritui Dei servimus. — In utroque tamen textu constat, ut inquit Sanctus Thomas, quod de servitute latriae intelligit Apostolus: nam λατρεύω idem est quod colo sive, latria servio et honoro.

II. Tertio. Spiritus Sanctus est qui sanctificat: I Cor. vi, Abluti etc.; et II Thess. ii, Elegit etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia sanctificare homines proprium Dei opus est, ut patet Levit. xxii.

Quarto. Vita iustitiae animae est per Spiritum Sanctum: Ioan. vi, Spiritus est etc.; et ad Rom. viii, Si Spiritu etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia sicut vita naturae corporis est per animam, ita vita iustitiae ipsius animae est per Deum: unde Dominus, Ioan. vi, sicut Misit etc.

Quinto. Virtus resuscitativa ad Spiritum Sanctum pertinet: Rom. viii, Si Spiritus etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia Dominus in argumentum suae divinitatis asserit in se esse resuscitandi virtutem, Ioan. v.

Sexto. Creatio pertinet ad Spiritum Sanctum: Psalmo, Emitte Spiritum etc.; Iob xxxiii, Spiritus Dei etc.; Eccli. i, dicitur de Deo, Ipse creavit illam etc. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia creatio solius Dei est opus.

Septimo. Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei, I Cor. ii. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia comprehendere profunda Dei non est alicuius creaturae: unde Matth. xi, Nemo novit Filium etc.

Octavo. Spiritus Dei se habet ad Deum sicut spiritus hominis ad hominem, secundum Apostoli comparationem, I ad Cor. ii. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia spiritus hominis est homini intrinsecus, et non est extraneae naturae ab ipso, sed est aliquid eius.

Nono. Spiritus illa profunda Dei cognoscit quae praeparavit expectantibus eum, ut patet ex Apostolo, haec praeallegato. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia loco nullus vidit praeter Deum, ut patet Isaiae lxiv.

Decimo. Isaiae vi dicitur, Audivi vocem Dei dicentis etc. Sed illa Paulus Spiritui Sancto attribuit, Act. ult. Ergo etc.

Undecimo. Spiritus Sanctus locutus est in prophetis: unde dicitur Act. i, Oportet enim impleri etc.; et Matth. xii, Quomodo dicunt etc.; et II Pet. i, Non enim voluntate etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ex Sacris Scripturis apparet Deum esse qui locutus est per prophetas: ut Num. xii, Si quis fuerit etc.; et in Psalmo, Audiam etc.

Duodecimo. Revelatio mysteriorum est opus Spiritus Sancti: I Cor. ii, Nobis revelavit etc. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia revelatio mysteriorum proprium opus Dei ostenditur Dan. ii, Est Deus etc.

III. Tertiodecimo. Docere interius est proprium opus Spiritus Sancti: Ioan. xiv, Paraclitus etc. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia interius docere proprium opus Dei est: unde Psalmo, Qui docet etc.; et Dan. ii, Dat sapientiam etc.

Advertendum quod non inquit Sanctus Thomas absolute quod docere sit proprium opus Dei, sed quod docere interius. Ut enim egregie declarat Prima, q. cxvii, a. 1; et Verit., q. xi, a. 1, sicut natura in sanatione est interius agens et principale, medicus autem est agens instrumentale coadiuvans naturam, et illi adminicula praebens; ita in acquisitione scientiae principale agens est lumen naturale intellectus, quo principia per se nota cognoscit, per quae in aliorum cognitionem devenit; magister autem dicitur causare scientiam in discipulo exterius agendo, proponendo videlicet aliqua instrumenta et adminicula, quibus intellectus discipuli utitur ad scientiam acquirendam: puta, proponendo ei aliquas propositiones minus universales, quas discipulus ex praecognitis diiudicare potest; vel proponendo sensibilia exempla, vel aliqua huiusmodi, quibus intellectus addiscentis manuducitur in cognitionem veritatis ignotae; et etiam proponendo ordinem principiorum ad conclusiones.

Quia ergo interius agens et principale est lumen naturale intellectus; exterius autem agens ministerium exhibendo est homo docens; et solus Deus est causa interioris luminis naturalis: ideo bene dicitur quod interius docere est proprium opus Dei. — Est etiam opus proprium Dei per novam illuminationem interius docere.

IV. Quartodecimo. Eadem est operatio Filii et Spiritus Sancti: loqui scilicet in sanctis. De Filio enim apparet II Cor. ult., An experimentum etc.; de Spiritu Sancto autem dicitur Matth. x, Non vos estis etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia quorum est eadem operatio (scilicet eodem modo), oportet esse eandem naturam.

Quintodecimo. Inhabitare mentes sanctorum Apostolus Spiritui Sancto attribuit, I Cor. iii, Nescitis etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia inhabitare mentes sanctorum est proprium Dei: II Cor. vi, Vos estis etc.

Sextodecimo. Spiritus Sanctus est ubique: dicitur enim Sap. i, Spiritus etc.; et in Psalmo, Quo ibo etc.; et Act. i, Accipietis etc. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia esse ubique est proprium Dei: Ier. xxiii, Caelum etc.

Decimoseptimo. Petrus, Act. v, expresse Spiritum Sanctum Deum nominat, ubi ait, Anania cur etc. — Primae etiam Cor. xiv, datur intelligi quod Spiritus Sanctus sit Deus, cum dicitur, Qui loquitur lingua etc. — Idem etiam datur intelligi ex eo quod subditur, Si omnes prophetent etc.; ubi manifestare occulta cordis Deo attribuitur; quod etiam Ier. xvii, ostenditur. Constat autem ex iis quae praemisit, scilicet quod Spiritus loquitur mysteria, quod manifestatio occultorum cordis a Spiritu Sancto sit. — Item parum post dicit, Spiritus prophetarum etc.: ubi ostenditur, cum gratiae prophetarum a Spiritu Sancto sint; et sint a Deo pacis, secundum ipsum Apostolum; quod Spiritus Sanctus sit Deus.

Decimooctavo. Spiritus Sanctus est adoptionis causa: ad Rom. viii, Accepistis Spiritum etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia adoptare in filios Dei solius Dei est. Unde etiam attribuitur Filio, ad Gal. iv, Misit Deus etc.

V. Ultimo. Non est creatura corporalis, neque spiritualis. Ergo est Deus. — Probatur antecedens. Quia Spiritus Sanctus infunditur sanctorum mentibus quasi ab eis participatus: legitur enim et Christus plenus fuisse, et etiam Apostoli. Nulla autem creatura spirituali creaturae infunditur: cum creatura non sit participabilis, sed magis participans.

  1. Circa rationem hanc, cum probatur nullam creaturam spiritualem creaturae spirituali infundi, quia creatura non est participabilis, sed participans: dubium occurrit. Quia si loquamur de participatione formae a materia, constat quod Spiritus Sanctus non est sic participabilis, sed bene creatura. — Si vero loquamur de participatione causae ab effectu, manifestum est a substantiis separatis multos effectus causari, qui virtute ipsarum participant. — Si autem loquamur de participatione secundum essentiam, ita videlicet quod unum habeat partem essentiae alterius, constat quod nec etiam Spiritus Sanctus hoc modo a creatura participabilis est.

  2. Ad huius evidentiam, considerandum est, ex iis quae habentur in fine sequentis capituli; et in Secundo, d. viii, a. 5, ad 3; item Verit., q. xxviii, a. 2, ad 8, quod propositio Sancti Thomae non aliter intelligenda est quam de participatione secundum substantiam: ita scilicet quod substantia unius sit in altera tanquam intra essentiam eius operans, et participatione suae substantiae aliam bonam efficiens. Sic enim solus Deus est participabilis a mente humana: quia ipse solus intra eius essentiam operatur, ipsam creans et conservans in esse; et ipse solus est sua bonitas, ut dici possit quod suae essentiae et substantiae participatione mens humana est bona. Nulla autem creatura dat aut conservat esse mentis humanae: licet possit causare aliquod spirituale lumen in ipsa. Nec etiam eius bonitas est eius substantia, sed est aliquid essentiae superadditum. Ideo, si qua bonitas ab ipsa causatur in mente humana, ipsa creatura non dicitur participari secundum suam substantiam, sed secundum perfectiones superadditas: neque dicitur esse intra substantiam mentis, sed extrinsecus aliquid operari.

Ad dubium ergo dicitur quod non loquimur hic de participatione formae a materia; nec de participatione qua participans habet partem essentiae rei participatae; sed de participatione qua effectus participat secundum suam substantiam et secundum suum esse ipsam virtutem et essentiam causae; et etiam de participatione qua forma exemplaris dicitur participari secundum suam substantiam ab exemplato, inquantum exemplatum est quaedam participata seu imperfecta similitudo substantiae sui exemplaris. Et sic patet quod nulla creatura, sed solus Deus, est a mente humana participabilis.

VI. Posset autem ad praedictas rationes responderi quod praedicta opera in rationibus enumerata Spiritui Sancto attribuuntur, non per auctoritatem sicut Deo, sed per ministerium. — Sed contra arguit Sanctus Thomas auctoritate Apostoli, dicentis I Cor. xii, postquam diversa dona enumeravit, Haec omnia operatur etc. Ex quibus verbis dat intelligere Spiritum Sanctum Deum esse: tum quia ipsum dicit operari ea quae supra dixerat operari Deum; tum quia eum pro suae voluntatis arbitrio operari confitetur.

Advertendum quod differentia est inter eum qui operatur per auctoritatem, tanquam videlicet dominus, et eum qui operatur tanquam minister, quia is qui operatur ut dominus, operatur ut vult; is autem qui operatur ut minister, operatur non secundum suae voluntatis arbitrium, sed secundum voluntatem eius cuius est minister. Idcirco bene infert Sanctus Thomas Spiritum Sanctum Deum esse, ex eo quod ea quae Deo tanquam eius proprii effectus attribuuntur, ipse pro suo dividit arbitrio et operatur.

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work